Immagini della pagina
PDF
ePub

legit, per quæ omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit. Idem, tanquam in aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris spem ultimam confugisse me insimulat. Vis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter dignior videretur regno, is consilium opprimendi fratris cepisse judicetur ?

13. 'Exequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis. Pluribus modis se petitum criminatus est, et omnes insidiarum vias in unum diem contulit. Volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si Diis placet, lustrationum die, occidere: volui, cum ad cœnam invitavi, veneno scilicet, tollere: volui, cum comissatum gladiis accincti 14 me secuti sunt, ferro interficere. Tempora quidem qualia sint ad parricidium electa, vides: lusus, convivii, comissationis. Quid? dies qualis?' quo lustratus exercitus, quo inter divisam victimam, prælatis omnium, qui unquam fuere, Macedoniæ regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, præfecti sumus, et secutum est Macedonum agmen. Hoc ego, etiam si quid ante admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime' in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium, venena, gladios, in comissationem præparatos, volutabam in animo? ut quibus aliis 16 deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem ? m Sed cæcus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit. Nam,

·

14 Succincti conj. Ernest.—15 'Edd. a Grut. ad Crev. quis dies? qualis? Hoc vigentius; neque quid, i. e. porro, primo statim membro præmittatur: sed leg. qui dies.' Bauer.-16 Gron. vult Et quibus aliis cet. At Baueri : 'Ego at prætulerim, si quid utique mutandum sit: sed ingeniose implicat structuram interrogandi sic evolvendam, an, ut aliis sacris... mentem expiarem? At quibus illis?' Ipse quoque Gron. in Addendis probavit rò ut.' Rupert.

NOTE

1 Tum cum maxime] Pro tunc vel maxime.

Ut quibus aliis, &c. expiarem] Ut, cum relativo et imperfecto subjunc tivi per interrogationem: sic lib.

XLIV. 'sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo nos victores reciperemus?' Plin. lib. XIII. cap. 3. 'quæso ut qualiter sentiretur juvaretque ab ea parte corporis ?'

si veneno te inter coenam tollere volui, quid minus aptum fuit, quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad coenam abnueres? Cum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera fuit, ut aliam quærerem occasionem, quoniam semel venenum paraveram? an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo die, per speciem comissationis, occiderem? Quo deinde modo, si te metu mortis credebam cœnam evitasse meam, non ab eodem metu comissationem quoque evitaturum existimabam? 14. 'Non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter æquales largiore vino sum usus. Tu quoque, velim, inquiras, qua lætitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam (pravo forsitan) gaudio provehente, quod in juvenili armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. Miseria hæc et metus " crapulam facile excusserunt; quæ si non intervenissent, insidiatores nos sopiti jaceremus. Si domum tuam expugnaturus, capta domo, dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem? non milites abstinuissem meos? 17° Et, ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater, Nihil aliud scio,' inquit, 'nihil arguo, nisi quod cum ferro comissatum venerunt.' Si quæram, unde id ipsum scieris; necesse erit te fateri, aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumsisse ferrum, ut omnes viderent. Et, ne quid ipse aut prius inquisisse, aut nunc criminose argumentari videretur, te quærere ex iis, quos nominasset, jubebat, an ferrum habuissent? ut, tanquam in re dubia, cum id quæsisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur. Quin tu illud quæri jubes, num tui occidendi causa ferrum

[ocr errors]

NOTE

n Miseria hæc et metus] Reatum indicat et periculum capitis: miseria certe, seu calamitas, reorum propria. Hinc Cicero pro Sulla: 'jam impedior egomet dolore animi, nec de ejus miseria plura dico.'

• Non milites abstinuissem meos]

Conjicit Gron. comites pro milites; nam et sodales antea Demetrius appellaverat.

P Quin tu illud quæri jubes] Convertit Demetrius orationem a patre ad fratrem.

sumserint? num me auctore et sciente?

Hoc enim videri

vis, non illud, quod fatentur et palam est. At sui se tuendi causa 18 sumsisse dicunt. Recte, an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent. Meam causam, quæ nihil eo facto contingitur, ne miscueris: aut explica, utrum aperte, an clam te aggressuri fuerimus. Si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo præter eos, qui tuum speculatorem pulsarunt? Si clam, quis ordo consilii fuit? Convivio soluto, cum comissator ego discessissem, quatuor substitissent," ut sopitum te aggrederentur? Quomodo fefellissent, et alieni, et mei, et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem, trucidato te, ipsi evasuri fuerint? Quatuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?

15. 'Quin tu, omissa ista nocturna fabula, ad id, quod doles, quod invidiam urit,20 reverteris? Cur usquam regni tui mentio fit, Demetri? cur dignior patris fortunæ successor quibusdam videris, quam ego? cur spem meam, quæ, si tu non esses, certa erat, dubiam et solicitam facis?' Hæc sentit Perseus, etsi non dicit: hæc istum inimicum, hæc accusatorem faciunt: hæc domum, hæc regnum tuum criminibus et suspicionibus replent. Ego autem, pater, quemadmodum nec nunc sperare regnum, nec ambigere unquam de eo forsitan debeam, quia mi

e Ambiguam et solicitudinis plenam efficis spem regni a me conceptam. (Hæc Demetrius ad seipsum ex persona Persei.)

17 Vid. Not. Delph. inf.-18 'Ita emendavi vulgatam eamque insulsam lectionem, quod fatentur, et palam est, et sui . . . dicunt. Plura, et minus apte, mutant alii. Ut dicant, vel quod dicunt, conj. Bauer. At Gron. Crev. et Drak. delenda putabant tum verba et dicunt, tum seqq. sui facti. Hæc et nobis displicent, adjectaque sunt e cod. Mog.' Rupert.-19 Forte leg. quatuor suffecissent, (satis fuissent,) vel suscepissent, vel succinxissem sc. ferro, vel summississem, h. e. clanculum misissem. Tum vero post aggrederentur non tollenda interrogandi nota, quæ displicebat Dukero et Drak. Mox evasuri fuerunt emend. Bauer.' Rupert.

20 Quod dolet (tibi), quod invidia urit (sc. te) malebant Drak. et Bauer;

NOTE

a Cur usquam regni tui] Inducitur loqnens Persens, et conquerens adversus Demetrium, mentionem fieri Delph. et Var. Clas.

regni ejus foturi, sive ægre ferens quod dicatur fore ut Demetrius post patrem regnet.

Livius.

10 L

1

nor sum, quia tu me majori cedere vis; sic illud nec debui facere, nec debeo, ut indignus te patre, indignus omnibus videar. Id enim vitiis meis, non cedendo, cui jus fasque est, non modestia, consequar. Romanos objicis mihi, et.ea, quæ gloriæ esse debent, in crimen vertis. Ego, nec obses Romanis ut traderer, nec ut legatus mitterer Romam, petii. A te missus ire non recusavi. Utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem. Itaque mihi cum Romanis amicitiæ causa tu fuisti, pater. Quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit: si bellum esse cœperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero. Nec hodie, ut prosit mihi gratia Romanorum, postulo; ne obsit, tantum deprecor. Nec in bello cœpit, nec ad bellum reservatur. Pacis pignus fui; ad pacem

Gratia et favor Romanorum in me neque initium habuit, ardente in eos bello, nec servabitur ac durabit, si bellum recrudescat.

moxque regni ut tui, vel in regno tui Gron.-1 Vid. Not. Delph. inf. Bauer. aut del. putabat alterum indignus, ut tertius casus sit omnibus, aut leg. tibi patri sc. regno. Gron. tentabat indignus majoribus, vel indignus tibi, pater, indignus omnibus sc. regno. 'Forte leg. indignus omni jure sc. regni sen successionis. Sed non esse videtur, quod displiceat vulg. lectio repetitioque vocis indignus, si omnibus tertio casu dictum accipiatur, hoc sensu, ut indignus te patre, et quidem indignus te omnibus videar, h. e. et tibi et amicis et inimicis.' Rupert. Mox 'leg. id enim vitiis meis, non cedendi, cui jus fasque est, modestia consequar: omnes certe Mss. delent rò non ultimo loco, et cedendi legunt Lov. 3. Med. 1. et Gaertn.' Drak. Id enim citius non cedendo, cui jus fasque est, quam modestia consequar conj. Gron. Ex mea sententia aut particula non ante modestia delenda, aut, particula non servata, vox quædam, quæ post

NOTE

+ Indignus omnibus] Crediderim post vocem indignus excidisse voculam regno, propter nonnullam similitudinem cum antecedentis vocis duabus posterioribus syllabis. J. Clericus.

Ut indignus te patre, indignus omnibus videar] Nihil opus ut nomen omnibus mutetur in ominibus, quod vult Schelius; quasi nolit, nec debeat Demetrius committere, ut indignus videatur votis destinantium sibi regni successionem: cujus sane rei

mentio ad diluendam fratris crimina tionem, minuendasque patris suspiciones Demetrio minime profutura fuerit, nec Livio ex Demetrii persona debuerit excidere. Plana erit oratio, si alterutro loco deleatur vox indig. nus: veluti si ita legatur, sic illud nec debui facere, nec debeo, ut te patre indignus omnibus videar: sic etiam planum erit quod sequitur: id enim non cedendo ei, cui jus fasque est, nec modestia mea, sed vitiis meis conseque rer, ut te patre indignus viderer.

retinendam legatus missus sum. Neutra res mihi nec gloriæ, nec crimini sit. Ego, si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor pœnam. Si innocens sum, ne invidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor. Non hodie me primum frater accusat: sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito. Si mihi pater succenseret, te majorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adolescentiæ, te errori veniam impetrare. In eo, ubi præsidium esse oportebat, ibi exitium est. E convivio et comissationibus prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam. Sine advocatis, sine patronis, ipse pro me dicere cogor. Si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum 3 et componendam orationem sumsissem, cum quid aliud, quam ingenii fama, periclitarer? Ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et jubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi. Ille diu ante præparata, meditata in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui. Utrum momento illo horæ accusatorem audirem? an defensionem meditarer? Attonitus repentino atque inopinato malo, vix, quid objiceretur, intelligere potui; nedum satis sciam, quo modo me tuear. Quid mihi spei esset, nisi patrem judicem haberem? apud quem etiamsi caritate a fratre majore vincor," misericordia, certe reus vinci non debeo. Ego enim, ut me mihi tibique serves, precor: ille, ut me in securitatem suam occidas, postulat. Quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me+ esse, qui jam nunc sanguine meo sibi indulgeri æquum censet?''

8 Qua de causa vocarer.

Quamvis major sit amor paternus in Perseum quam in me. i Vitam meam ei per indulgentiam impendi.

modestia excidit, supplenda est, v. c. utendo.' Doering.-2 Aut in eo aut ibi redundat, et pro in eo forte leg. nunc.' Bauer. An potius enimvero? Pro in eo habet sed Lov. 2. non improb. Drak. Tò in abest a c. Victor. Lov. 3. et 6. Voces in eo a glossatore T ubi ascripta fuisse, putabat Crev.' Rupert. Mox comissatione Crev. Kreyssig.-3 Meditandam Gron. Doujat. Crev. Doer. -4 In me del. Gron. Doujat. Crev.

« IndietroContinua »