Immagini della pagina
PDF
ePub

16. Dicenti hæc lacrymæ simul spiritum et vocem intercluserunt. Philippus, summotis iis, paulisper collocutus cum amicis, pronuntiavit: 'Non verbis se, nec unius horæ disceptatione, causam eorum dijudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam, mores; et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando:' ut omnibus appareret, noctis proximæ crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. Hæc, vivo Philippo, velut semina jacta sunt Macedonici belli, quod maxime cum Perseo gerendum erat. Consules ambo in Ligures, quæ tum una consularis provincia erat, proficiscuntur; et, quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est. Ligurum duo millia fere ad extremum finem provinciæ Galliæ, ubi castra Marcellus habebat, venerunt, uti reciperentur, orantes. Marcellus, opperiri eodem loco Liguribus jussis, senatum per literas consuluit. Senatus rescribere M. Ogulnium prætorem Marcello jussit: 'Verius fuisse, consules, quorum provincia esset, quam se, quid e re publica esset, decernere: tum quoque non placere, si per deditionem Ligures recipiet, receptis arma adimi; atque, eos ad consulem mitti, senatum æquum censere.' Prætores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem Hispaniam, quam et priore prætura provinciam obtinuerat; Q. Fulvius Flaccus in citeriorem pervenit, exercitumque a

* Justius et rationi magis consentaneum.

6

5 Legendum forte putat Duk. vitam ac mores.—6 Vid. Not. Delph. inf. Placere sibi, per deditionem Ligures recipi, et receptis, &c. Gron. Doujat. Crev. recipiat, recept. Kreyssig. Mox consules Kreyssig. prob. Sigon. et Gron.7 Tò quam ad solam Hispaniam referendum, aut Livius memoria lapsus est.'

NOTÆ

• Provinciæ Galliæ] Cispadanæ nimirum, qua Apennino et Liguriæ proxima.

Per deditionem Ligures recipiet [recipi] A Marcello nempe proconsule Galliæ cisalpinæ recipi Ligures non debere senatus censebat, sed debere eos a Marcello mitti ad con

sules, qui in ea provincia erant, ut viderent, an dedentes se recipi deberent, et qua conditione. Gelen. tamen e scripto notat, tum quoque placere, si per deditionem Ligures recipiet, receptis arma adimi, quod probat Gron. modo scribatur reciperet; ac deinde vult ad consules remitti.

[ocr errors]

10

8

Terentio accepit. Nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat. Fulvium Flaccum oppidum Hispanum, Urbicuam 9 nomine," oppugnantem Celtiberi adorti sunt. Dura ibi prælia aliquot * facta; multi Romani milites et vulnerati, et interfecti sunt. Victi Victi perseverantia Fulvii, quod nulla vi abstrahi ab obsidione potuit, Celtiberi, fessi præliis variis, abscesserunt. Urbs, amoto auxilio eorum, intra paucos dies capta et direpta est: prædam militibus prætor concessit. Fulvius, hoc oppido capto, P. Manlius, exercitu tantum in unum coacto, qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hyberna deduxerunt. Hæc ea æstate in Hispania gesta. Terentius, qui ex ea provincia decesserat, ovans Urbem iniit. Translatum, argenti pondo novem millia trecenta viginti, auri octoginta pondo, et duæ coronæ aureæ pondo sexaginta septem.b

17. Eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in re præsenti disceptatores Romani de agro fuerunt. Ceperat eum ab Carthaginiensibus, pater Masinissæ, Gala: Galam Syphax inde expulerat : postea, in gratiam soceri Hasdrubalis, Carthaginiensibus dono de

Rupert.-8 Proprætoris Gron. Doujat. Crev.-9' Edd. priores Urbicnam, et Mss. Uthicemam, Uthienam, Uthicnam, Uthicam, Athicam, Vicernam, Veicam, Vehicam. In nummo Augusti legitur Urbuica, et Urbica in Antonini Itin. Mox dura ibi prælia, forte dubia; Gron. An dira?' Rupert.-10 Vicit perseverantia Fulvius Gron. Doujat. Crev.

NOTE

u Urbicuam nomine] Urbicum amnem prope Asturicam invenio in cismontanis Asturibus, cui adhuc nomen Orbego. At Urbicuam alibi non lego apud veteres geograpbos. Urbiaca est apud Antoninum in Sedetanorum et Celtiberorum confinio; nunc Arbeca in Aragonia ex Beutero.

× Dura ibi prælia aliquot] Putat Gron. dubia ibi prælia aliquot facta.

▾ Victi perseverantia Fulvii [Vicit perseverantia Fulvius] Gelen. e Mo

guntino, vicit perseverantia Fulvius: sed prior lectio nihil habet vitii.

2 Argenti pondo novem millia trecenta viginti] Gallice, trois cens trente-cinq mille cinq cens vingt livres.

a Auri octoginta pondo] Gallice, quatre-vingts livres Romaines pesant d'or, qui peuvent valoir environ quarante-quatre mille huit cens livres.

b Pondo sexaginta septem] Gallice, la valeur de trente-sept mille cinq cens vingt livres, à ne considérer que le poids.

derat. Carthaginienses eo anno Masinissa expulerat. Haud minore certamine animorum, quam cum ferro et acie dimicarunt, res acta apud Romanos. Carthaginienses, quod primo majorum suorum fuisset, deinde ab Syphace ad se pervenisset, repetebant. Masinissa, paterni regni agrum se et recepisse, et habere jure gentium,' aiebat, 'et causa, et possessione superiorem esse. Nihil aliud se in ea disceptatione metuere, quam ne pudor Romanorum, dum vereantur, ne quid socio atque amico regi adversus communes suos atque illius hostes indulsisse videantur, damno sit.'" Legati possessionis jus non mutarunt: causam integram Romam ad senatum rejecerunt. In Liguribus nihil postea gestum. Recesserant primum in devios saltus: deinde, dimisso exercitu, passim in vicos castellaque sua dilapsi sunt. Consules quoque dimittere exercitum voluerunt, ac de ea re Patres consuluerunt. Alterum ex his, dimisso exercitu, ad magistratus in annum creandos venire Romam jusserunt; alterum cum legionibus suis Pisis hyemare. Fama erat, Gallos Transalpinos juventutem armare; nec, in quam regionem Italiæ effusura se multitudo esset, sciebatur. Ita inter se consules compararunt, ut Cn. Bæbius ad comitia iret, quia M. Bæbius frater ejus consulatum petebat.

18. Comitia consulibus rogandis fuere. Creati P.Cornelius Cethegus, M. Bæbius Tamphilus." Prætores inde facti, duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius" Nero, Q. Petillius Spurinus, M. Pinarius Posca, L. Duronius. His, inito magistratu, provinciæ ita sorte evenerunt. Ligures consulibus; prætoribus, Q. Petillio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia,14 Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia,

11 Damno sibi sit conj. Duker.

12 Pamphilum, non Tamphilum, fuisse cognomen Bæbiæ gentis, monet Hard. In Fastis Capit. scribitur Tamphilus, in nummo gentis Bæbiæ Tampi lus. Pro Cethegus omnes Mss. et edd. antt. Lentulus.' Rupert.-13 C. Claud. Gron. Doujat. Crev.-14 Ex more Livii, Quintis Fabiis Maximo peregrina,

NOTE
*A. U. C. 572.

[ocr errors][merged small]

L. Duronio Apulia; et Istri adjecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant, maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse. Eadem Massilienses de Ligurum navibus querebantur. Exercitus inde decreti : quatuor legiones consulibus, (quina millia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites,) et quindecim millia socium ac Latini nominis, octingenti equites. In Hispaniis prorogatum veteribus prætoribus imperium est cum exercitibus, quos haberent; et in supplementum decreta tria millia civium Romanorum, ducenti equites, et socium Latini nominis sex millia peditum, trecenti equites. Nec rei navalis cura omissa. Duumviros in eam rem consules crcare jussi, per quos naves viginti deductæ navalibus sociis civibus Romanis, qui servitutem servissent, complerentur; ingenui tantum ut iis præessent. Inter duumviros ita divisa tuenda denis navibus maritima ora, ut promontorium iis Minervæ, velut cardo, in medio esset: alter in dextram partem 16 usque ad Massiliam, lævam alter usque ad Barium tueretur.

f

19. Prodigia multa foeda et Romæ eo anno visa, et nuntiata peregre. In area Vulcani et Concordiæ sanguinem

Buteoni Gallia.' J. F. Gron.-15 Conj. Drak. et quina dena millia s. ac L. n., octingeni equites. Idem parenthesin h. 1. adjecit, et octingenti reposuit pro octingentos. Gron. Doujat. Crev. habent equites, et quindecim... octingentos, signis parentheseos omissis.-16' Tò in ante dextram partem delendum, auctore Gron. An ut reponendum pro in?' Rupert. In del. Kreyssig.

NOTE

c Civibus Romanis, qui servitutem servissent] Hoc est, libertinis: hi enim potius quam ingenui ad navalem militiam, velut minus honoratam apud Romanos, deligebantur.

d Promontorium iis Minerva] In Campaniæ et Picentinorum confinio prominet in mare Tuscum, Capreas versus, hoc promontorium, inter sinum Pæstanum et Neapolitanum ; vulgo Capo della Minerva, aliis Capo Campanella.

e Usque ad Massiliam] In Galliæ parte, quæ post Narbonensis dicta, celebratur Græca civitas Massilia, quam profugi ab Phocæa urbe Asiatica ad mare condiderunt: hodie Marseille en Provence.

Usque ad Barium] In Apulia Pencetia est maritima urbs Barium, inter Salapiam et Egnatiam: unde una e XII. provinciis regni Neapolitani dicitur terra di Bari.

pluit; ct pontifices hastas motas nuntiavere, et Lanuvii simulacrum Junonis Sospitæ lacrymasse; et pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in Urbe tanta erat, ut Libitina tunc vix sufficeret.s His prodigiis cladibusque anxii Patres decreverunt, ut et consules, quibus Diis videretur, hostiis majoribus sacrificarent, et decemviri libros adirent. Eorum decreto supplicatio circa omnia pulvinaria Romæ in diem unum indicta est. Iisdem auctoribus et senatus censuit, et consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriæ essent. Pestilentiæ tanta vis erat, ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus 17h concitatum in Sardinia octo millia peditum ex sociis Latiní nominis scribi placuisset et trecentos equites, quos M. Pinarius prætor secum in Sardiniam trajiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique ægrorum consules renuntiaverint, ut is numerus effici militum non potuerit. Quod deerat militum,18 sumere a Cn. Bæbio proconsule, qui Pisis hybernabat, jussus prætor, atque inde in Sardiniam trajicere. L. Duronio prætori, cui provincia Apulia evenerat, adjecta de Bacchanalibus quæstio est: cujus 19 residua quædam velut semina ex prioribus malis jam priore anno apparuerant: sed magis inchoatæ apud L. Pupium prætorem quæstiones erant, quam ad exitum ullum perductæ. Id persecare novum prætorem, ne serperet iterum latius, Patres jusserunt. Et leges 20 de ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum tulerunt.

17 Non recte Iolensibus aut Iluensibus reponendum censet Glar.' Sigon. -18' Ut is numerus effici militum... quod deerat militum cet. posterius militum delendum putabat Gron. prius Drak.' Rupert.-19' Forte quorum leg. pro cujus, et mox jam superiore anno, pro jam priore a. ne prioribus et priore jungantur.' Rupert.-20 Legem plures Mss. et edd. ante Ald. forte rectius, judice etiam Drak.' Rupert.

NOTE

8 Ut Libitina tunc vix sufficeret] Libitina Dea fuit fuperum, et tum pro lectulo sumitur, in quo mortui efferri soliti, tum etiam pro ipsa morte hic pro feretro accipi videtur, vel potius pro libitinariis qui funera

curabant.

h Ab Iliensibus] Fuere Ilienses populi Sardiniæ, Plinio et Solino memorati, a Trojanis orti, ad occidentale illius latus. Pinetus putat eorum tractum dici hodie Llena, in medio

« IndietroContinua »