Immagini della pagina
PDF
ePub

20. Legationes deinde in senatum introduxerunt: regum primas,' Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. Nec ultra quicquam eis responsum est, quam missuros, qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque. Lacedæmoniorum deinde exulum et Achæorum legati introducti sunt; et spes data exulibus est, scripturum senatum Achæis, ut restituerentur. Achæi de Messene recepta compositisque ibi rebus cum assensu Patrum exposuerunt. Et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quæ ab senatu petenda esset: speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum, cum Romanis, maxime cum T. Quintio, adversus fratrem de regno habitorum. Hos, tanquam medios, nec in alterius favorem inclinatos, miserat rex. Erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes. Demetrius, omnium, præterquam fraterni sceleris, quod nuper eruperat, ignarus, primo neque magnam, neque nullam spem habebat, patrem sibi placari posse. Minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret.3 Itaque, circumspiciens dicta factaque sua, ne cujus suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat; ut neque scribi sibi vellet, quia hoc præcipue criminum genere exasperari animum sentiebat.

21. Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendæ suspicionis causa quicquam a se agitari de Ro

1 Vitium est, ut testatur Gron. scripti Moguntini regum prima.-2 In Mss. et edd. antt. præt. fraterno scelere prob. Drak.—3 ‘Tò cum tolerari potest; sed forte malis cujus.' J. F. Gron.

fere insulæ.

NOTE

i Omnium, præterquam fraterni sceleris] Vett. codices scripti et editi, præterquam fraterno scelere: quo sig. nificatur Demetrium inscium fuisse omnium quæ adversum se agerentur, nisi quantum ex scelere fraternæ accusationis colligeret, ut Gron. inter.

pretatur.

* Cum obsideri aures] Forte cujus obsideri aures, nimirum patris. Verum id satis intelligitar, quemadmodum et statim ubi dicitur,' exasperari animum sentiebat:' facile apparet intelligi animum Philippi.

[ocr errors]

mano bello, Stobos Pæoniæ exercitu indicto, in Mædicam1 ducere pergit. Cupido eum ceperat in verticem Hæmi+montis m ascendendi, quia vulgatæ opinioni crediderat, Ponticum simul et Hadriaticum mare et Istrum amnem et Alpes conspici posse: subjecta oculis ea haud parvi sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli. Percunctatus regionis peritos de ascensu Hæmi, cum satis inter omnes constaret, viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis perdifficilli mum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quærit ab eo, Cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto, an abstinendum? Si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui, sæva tempestate jactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, præcepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent, et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet. Memorem ergo se præcepti ejus, duos simul filios non commissurum in aleam ejus, qui proponeretur, casus; et, quoniam majorem filium secum duceret, minorem ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse.' Non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum

4 Emi Gron. Doujat. et mox Istrum pro Histrum Gron. Doujat. Crev.5 Per difficillimum eæd. cum quibusd. edd. ante et post Ald. per difficillima

NOTE

In Madicam] Fuit Mædica Thraciæ regio, seu præfectura, a Medis populis dicta, qui et Mædi aliis. Eam Ptol. provinciis Thraciæ versus Macedoniam et Ægæum mare positis annumerat cum Drosica.

m Hami [Emi] montis] Vulgo Hamus scribitur. Mons ille inter Thraciæ montes maximus et celsissimus habetur, et Thraciam, quam longa est, a Mæsia inferiori dividit, boream versus hodie variis nominibus appellatur: Turcis Balkan: quasi domini, seu regis et principis montem

dicas; Sclavis Cumoniza; incolis ipsis Kriviezne Lazio teste: alibi Costegnazzo ex Cuspiniano, Prasobo Laonico: Italis Catena del Mondo, et Monte Argentaro. Ab eo una ex Thracicæ diœceseos provinciis Emimontus, vel Emimontium, dicta, post Theodosiana tempora, cnjus tractus primaria urbs Adrianopolis.

n Ponticum] Mare Ponticum est Pontus Euxinus; Græcis Mauro Thalassa; Turcis Karadenis, eodem sensu ; et nobis la Mer Noire; Itali vocant Mare Maggiore.

6

in conspectu locorum consultaret, qua proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quæque belli ratio esset futura. Sed non solum parendum patri tum, sed etiam assentiendum erat, ne invitum parere suspicionem faceret. Ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas, ex prætoribus regiis unus, qui Pæoniæ præerat, jussus est prosequi eum cum modico præsidio. Hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud dubium cuiquam esse cœperat, ad quem, ita inclinato regis animo, hæreditas regni pertineret, inter conjuratos in fratris perniciem habuit. In præsentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos ejus sensus posset.7 Ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, præsidiis.

22. Philippus, Mædicam primum, deinde solitudines interjacentes Mædicæ atque Hæmo transgressus, septimis demum castris ad radices montis pervenit. Ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die 8° iter est ingressus. Modicus primo labor in imis collibus fuit. Quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque sylvestria et pleraque invia loca excipiebant. Pervenere deinde in tam 9 opacum iter, ut, præ densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum, perspici 1o cœlum vix posset: ut vero jugis appropinquabant, quod rarum in aliis locis esset, adeo omnia contecta nebula, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur. Tertio demum die ad verticem perventum. Nihil vulgatæ opinioni,

[ocr errors]

10

conj. Gron.-6 Gron. [Donjat.] et Crev. quæ. Non male. Sed qua retineri potest, modo suppleas parte, non via.' Rupert.-7 Possit Gron. Doujat. Crev.

[ocr errors]

8 Sigonius satis inconsideranter postero die, pro tertio die, legendum esse judicavit.' Doering.-9 Tam del. Gron. Doujat.-10 Prospici Lov. 1.

NOTE

• Tertio die] Siquidem ad radices montis unum moratus est diem, necesse est postero die ingressum esse iter: illud itaque tertio die videtur

bic irrepsisse ex eo quod sequitur, ' tertio demum die ad verticem perventum.'

degressi inde, detraxerunt: magis, credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint. Vexati omnes et ante alios rex ipse, quo gravior ætate erat, difficultate viæ est. Duabus aris ibi Jovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat, biduo " est degressus,P frigora nocturna maxime metuens, quæ caniculæ ortu similia brumalibus erant. Multis per eos dies difficultatibus conflictatus, nihilo latiora in castris invenit; ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent. Itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili fugæ in Dentheletos 12 transcurrit. Socii erant; sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt. Rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam vicos etiam evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces, nequicquam Deos sociales nomenque suum implorantes, audiret. Frumento inde sublato, in Mædicam regressus, urbem, quam Petram appellant,' oppugnare est adortus. Ipse a campestri aditu castra posuit.' Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur. Oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis, in præsentia dediderunt sese. lidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum, relicta urbe, in loca munita et montes refugerunt. Philippus,

Ab ea parte qua urbs per planitiem adibatur.

et 3.-11 Immolasset (quatriduo ascenderat) biduo, &c. edd. ante Sigon. qui tollendam parenthesim putat, et legendum qui triduo as., biduo, &c.—12 Dentheletas Gron. Doujat. Dantheletas Crev.

NOTE

P Biduo est degressus] Ita Sigon. correxit, cum antea legeretur digres sus; observat enim ascendere et digredi contraria non esse, sed ascendere et degredi, hoc est, descendere.

¶ Quæ caniculæ ortu] Quamvis adulta jam esset æstas, sub ortum scili.

cet caniculæ, frigora tamen nocturna in edito illo monte non minora erant, quam alibi tempore byberno.

r Quam Petram appellant] Plora sunt hoc nomine oppida, in Sicilia, in Arabia, in Sogdiana, alibi. Hæc Mædica minus geographis cognita.

omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus, et fraude prætoris Didæ auctis in filium suspicionibus, in Macedoniam rediit.

23. Missus hic comes, (ut ante dictum est,) cum simplicitatem juvenis incauti et suis haud immerito succensentis, assentando indignandoque et ipse vicem ejus, captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data, arcana ejus elicuit. Fugam ad Romanos Demetrius meditabatur. Cui consilio adjutor Deum beneficio oblatus videbatur Pæoniæ prætor, per cujus provinciam spem ceperat elabi tuto posse. Hoc consilium extemplo et fratri proditur, et, auctore eo, indicatur patri. Literæ primum ad obsidentem Petram allatæ sunt. Inde Herodorus 13 (princeps hic amicorum Demetrii erat) in custodiam est conjectus, et Demetrius dissimulanter asservari jussus." Hæc super cetera tristem adventum in Macedoniam regi fecerunt. Movebant eum et præsentia crimina:" expectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat. His anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, jam ante præmeditatis 14 in Macedonia, quæ ab Roma renuntiarent, venerunt: qui, super cetera scelera, falsas etiam literas, signo adulterino T. Quintii signatas, reddiderunt regi. Deprecatio erat in literis, si quid adolescens, cupiditate regni prolapsus, secum egisset. Nihil '5 eum

Custodibus per speciem obsequii additis observari, sive ita custodiri ut liber

videretur.

"Commovebatur Philippus his in Demetrium criminationibus.

• Præter cetera quæ scelerate comminiscebantur.

13 Herodotus Gron. Doujat.-14 Nisi cum Gron. ex Voss. et Lov. 2. leg. præmeditati.' Rupert.-15 In literis: si quid adolescens cupiditate regni prolapsus secum egisset, nihil, &c. Gron. Doujat.

NOTE

• Jam ante præmeditatis] Legi Gron. jubet præmeditati: mihi parum videtur causæ cur quicquam mutetur. Est enim præmeditatis idem ac cum antea meditati essent quæ renuntia. rent; perinde ac si diceret præcogi tatis. Quid enim vetat compositum

præmeditari passive sumi, quemadmodum simplex meditari? Sic Plautus Pseudolo, meditati sunt doli probe:' Cic. 1. Offic. leviora enim sunt ea quæ repentino aliquo motu accidunt, quam ea quæ meditata et præparata inferuntur.'

« IndietroContinua »