Immagini della pagina
PDF
ePub

adversus suorum quenquam facturum; neque eum sese esse, qui ullius impii consilii auctor futurus videri possit.' Hæ literæ fidem Persei criminibus fecerunt. Itaque Herodorus, extemplo diu excruciatus, sine indicio rei ullius in tormentis moritur.

24. Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus. Fuga per Pæoniam præparata arguebatur, et corrupti 16 quidam, ut comites itineris essent; maxime falsæ literæ T. Quintii urgebant. Nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur; nec id cura ipsius, sed ne poena ejus consilia adversus Romanos nudaret. Ab Thessalonice 17 Demetriadem ipsi cum iter esset, Astræum Pæoniæ Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolim," ad obsides Thracum accipiendos. Digredienti ab se Didæ mandata dedisse dicitur de filio occidendo. Sacrificium ab Dida seu institutum, seu simulatum est. Ad quod celebrandum invitatus Demetrius ab Astræo Heracleam venit. In ea coena dici

P Neque id fiebat ut famæ Demetrii consuleretur.

And.

16 Perseus de fuga in P. præparata, arguebant eum edd. ante Gron. accusavit fuga per P. præparata, arguebant et corrupti. Et sic omnes usque ad Ascens. Magontiaci primum dederunt accusavit Perseus fuga; et secuti Ald. Junt. Frob. Nostram lect. dedit Gelen. Hic Sigon. pannuceam facit; ex Mog. assumit Perseus; ex edd. arguebant, de conjectura reddit eam, et inserit rò de.' J. F. Gron.-17 Thessalonica Gron. Doujat. Crev. Mox Asterium

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tur venenum datum. Poculo epoto, extemplo sensit: et mox coortis doloribus, relicto convivio, cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didæ scelus incusans, torquebatur. Intromissi deinde Thyrsis quidam Stuberaus et Beroeæus 18 Alexander, injectis tapetibus in caput faucesque, spiritum intercluserunt. Ita innoxius adolescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.

25. Dum hæc in Macedonia geruntur, L. Æmilius Paullus, prorogato ex consulatu imperio," principio veris in Ligures Ingaunos exercitum introduxit.20 Ubi primum in hostium finibus castra posuit, legati ad eum, per speciem pacis petendæ, speculatum venerunt. Negante Paullo, nisi cum deditis pacisci se pacem, non tam id recusabant, quam tempore opus esse aiebant, ut generi agresti homi- . num persuaderetur. Ad hoc decem dierum induciæ cum darentur, petierunt deinde, 'ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent. Culta ea loca suorum finium esse.' Id ubi impetravere, post eos ipsos montes, unde averterant bostem, exercitu omni coacto, repente multitudine ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis aggressi sunt.d Summa vi totum '

Gron. Donjat. Estræum Crev. Ad Astræum olim legebatur.-18 Stubaræus et Berreus edd. ante Sigon.

19 Jure nostra lectio, et usu loquendi et plurimorum codd. auctoritate confirmata, vulgatæ lectioni prorogato consulari imperio, prælata est.' Doering. -20' Equidem pro exercitum introduxit malim duxit; idque non ideo tantum, quod ducere sexcenties apud Nostrum pro exercitum ducere dicitur, sed quod vox exercitum in omnibus codd. apud Drakenb. uno cod. Lov. 5. excep.

NOTE

raclea Sintica, quæ in boreali Macedoniæ regione ad Strymonem: illa autem, Moletio et Nardo auctoribus, hodie Xevosna appellatur.

y in ea cœna] Quæ scilicet post sacrificium a Dida institutum celebrata.

bera seu Stymbara Deuriopum oppido.

b Berœæus Alexander] A Beroa Emathiæ urbe.

c Ne simplici quidem genere mortis] Non contenti veneno, quo interiturus haud dubie fuisset, mortem alio

▾ Es:templo sensit] Repete e proxi- genere properarunt, intercluso spimo, venenum datum.'

a Thyrsis quidam Stuberæus] A Stu

ritu.

d Simul omnibus portis aggressi sunt]

2

diem oppugnarunt, ita ut ne efferendi quidem signa Romanis spatium, nec ad explicandam aciem locus esset. Conferti in portis, obstando magis, quam pugnando, castra tutabantur. Sub occasum solis cum recessissent hostes, duos equites ad Cn. Bæbium proconsulem cum literis Pisas mittit, ut obsesso sibi per inducias quam primum subsidio veniret. Bæbius exercitum M. Pinario prætori, eunti in Sardiniam, tradiderat. Ceterum et senatum literis certiorem fecit, obsideri a Liguribus L. Æmilium, et M. Claudio Marcello, cujus proxima inde provincia erat, scripsit, ut, si videretur ei, exercitum ex Gallia traduceret in Ligures, et L. Æmilium liberaret obsidione. Hæc sera futura auxilia erant. Ligures postero die ad castra redeunt. Æmilius, cum et venturos scisset, et educere in aciem potuisset, intra vallum suos tenuit, ut extraheret rem in id tempus, quo Babius cum exercitu venire a Pisis posset.

e

26. Romæ magnam trepidationem literæ Bæbii fecerunt ; eo majorem, quod paucos post dies Marcellus, tradito exercitu Fabio, Romam cum venisset, spem ademit, eum, qui in Gallia esset, exercitum in Ligures traduci posse, quia bellum cum Istris esset, prohibentibus coloniam Aquileiam deduci: eo profectum Fabium, neque inde regredi, bello inchoato, posse. Una et ea ipsa tardior, quam tempus postulabat, subsidii spes erat, si consules maturassent

to, vere omissa est.' Doering.-1 Add. unum Gron. Donjat. Crev.-2 'Lege nec efferendi signa, &c. vel nedum ad explicandam.' J. F. Gron.-3 'Sc. Emilius Paullus; nisi Paullus leg. pro Pisas.' Rupert.

4 Non opus videtur, ut cum J. Fr. Gron. voce magnam deleta, hic locus legatur et distinguatur sic: Roma trepidationem literæ Babii fecerunt eo majo

NOTE

Quatuor nimirum portis, quot in castris Romanorum erant, ut explicat mox cap. 27. ad quatuor portas exercitum instruxit, ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem fa

ceret.'

e Roma magnam trepidationem] Displicet Gronovio τò magnam, quam vo

cem delendam censet, præsertim cum adjiciatur eo majorem. Dixit tamen Sallust. non admodum dispari loquendi forma, 'Statui res gestas populi Ro mani carptim, ut quæque memoria diguæ videbuntur, describere; eoque magis quod mihi a spe, metu, partibus reipublicæ animus liber erat.'

f

in provinciam ire. Id ut facerent, pro se quisque Patrum vociferari. Consules, nisi confecto delectu, negare se ituros, nec suam segnitiem, sed vim morbi, in causa esse, quo serius perficeretur. Non tamen potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati exirent, et militibus, quos conscriptos haberent, diem edicerent, quo Pisas convenirent. Permissum, [ut,] qua irent, protenus subitarios milites scriberent ducerentque secum. Et prætoribus, Q. Petillio et Q. Fabio, imperatum est, ut Petillius duas legiones civium Romanorum tumultuarias scriberet, et omnes minores quinquaginta annis sacramento rogaret: Fabio, ut sociis Latini nominis quindecim millia peditum, octingentos equites imperaret. Duumviri navales creati C. Matienus et C. Lucretius, navesque iis ornatæ sunt; Matienoque, cujus ad Gallicum sinum provincia erat, imperatum est, ut classem primo quoque tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui esse 9 L. Æmilio atque ejus exercitui posset.

27. Æmilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus, quin per se fortunam tentaret, priusquam hostes venirent, qui jam segnius socordiusque oppugnabant, ad quatuor portas exercitum instruxit, ut, signo dato, simul ex omnibus partibus eruptionem facerent. Quatuor extraordinariis cohortibus duas adjunxit," præposito M. Valerio legato:

rem, quod cett.' Doering.-5 Malebat J. Fr. Gron. quod ; sed bene post causa se habet quo pro nt, vel cur.' Doering. ‘Perficeretur c. Mog. proficiscerentur et proficiscuntur ceteri Mss. et edd. antt.' Rupert. Proficiscerentur Gron.-6 Librarius Mog. teste J. F. Gron. add. rò ut, quod in omnibus scriptis et priscis edd. deest.—7' Matienoque, cujus cet. ita Gelen. forsan e c. Mog. oznatæ sunt, cujusque ad G. s. p. erat, (ei) imperatum ceteri Mss. et edd. antt. prob. Gron. et Drak.' Rupert.-8 Est del. Gron. Doujat. Crev.-9 Vid. Not. Delph. inf. NOTE

Quo serius perficeretur] Vult Gron. legi quod serius, nec sine ratione.

Si quo usui esse] Hoc est, si ad rem quampiam utilis ejus opera esse posset. Mavult tamen Tan. Faber, si qua, hoc est, si aliqua ratione.

h Quatuor extraordinariis cohortibus Delph. et Var. Clas.

duas adjunxit] Cohortes extraordinariæ, ex selectis sociorum, circa consulem, sive alium imperatorem in castris locabantur equitum nempe tertia pars, peditum quinta, ut Polyb. scribit. Hic autem duæ cohortes, quæ quaternis adjunguntur, alares fuere, 10 M

Livius.

erumpere extraordinaria porta 1 jussit." Ad dexteram principalem hastatos legionis primæ instruxit; principes ex eadem legione in subsidiis posuit: M. Servilius et L. Sulpicius," tribuni militum, his præpositi. Tertia legio adversus principalem sinistram portam instructa est. Id tantum mutatum; principes primi, et hastati in subsidiis locati: Sex. Julius Cæsar et L. Aurelius Cotta, tribuni militum, huic legioni præpositi sunt. Q. Fulvius Flaccus legatus cum dextera ala ad quæstoriam portam ' positus. Duæ cohortes et triarii duarum legionum in præsidio castrorum manere jussi. Omnes portas concionabundus ipse imperator circumiit, et, quibuscumque irritamentis poterat, iras militum acuebat, nunc fraudem hostium incusans, qui, pace petita, induciis datis, per ipsum induciarum tempus contra jus gentium ad castra oppugnanda venissent; nunc, quantus pudor esset, edocens, ab Liguribus, latronibus verius, quam hostibus justis, Romanum exercitum obsideri. 'Quo ore quisquam vestrum, si hinc alieno præsidio, non vestra virtute, evaseritis, occurret, non dico eis militibus, qui Hannibalem, qui Philippum, qui Antiochum,

10' Quatuor extraordinarias cohortes duabus adjunctis, p. M. V. l., erumpere e. p.jussit malebat Gron. Sed oratio hians minore mole expleri potest copula et post adjunxit addenda.' Duk. Immo ante erumpere supple eas vel eum, quod pron. Livius more suo omisit.' Drak.-11 C. Sulp. tentabat Rupert. Omnes ab And. ad Frob. M. Servilio et L. Sulpicio tribunis militum his præpo

NOTE

ut ratiocinatur Gron. adversus Lip. sium, qui sive legionarias, sive alares fuisse conjicit. Gron. hac ratione nititur, quod nunc quicquid in legionibus erat alibi occupatum esset: hastati scilicet ac principes primæ legionis ad dextram principalem portam; principes et hastati tertiæ legionis ad sinistram; triarii utriusque in præsidio castrorum. Addi potest et cohortium vocabulum hoc tempore nondum ad legiones productum fuisse.

i Erumpere extraordinaria porta] Porta prætoria, in hostem versa, dicitur

etiam extraordinaria, quod ad eam tenderent extraordinarii circa prætorem, seu belli ducem.

k Principes primi, et hastati in subsidiis] Ex recepto more hastati prius in hostem emitti solebant; deinde principum ordo succedebat. Vide lib. VIII. cap. 8.

Ad quæstoriam portam] Ex hac portarum enumeratione patet portam quæstoriam eandem fuisse cum decumana: maxime aversam ab hoste. Et forte initio quæstor ea parte tendebat.

« IndietroContinua »