Immagini della pagina
PDF
ePub

maximos nostræ ætatis reges ducesque, vicerunt, sed iis, qui hos ipsos Ligures aliquoties, pecorum modo fugientes, per saltus invios consectati ceciderunt? Quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Pœnive non audeant Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat! quem, scrutantes antea devios saltus, abditum et latentem vix inveniebamus.' Ad hæc consentiens reddebatur militum 12 clamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset. Daret signum; intellecturum, eosdem, qui antea fuerint, et Romanos et Ligures esse.'

m

[ocr errors]

28. Bina cis montes castra Ligurum erant. Ex iis, primis diebus, sole orto, pariter omnes compositi et instructi procedebant: tum, nisi exsatiati cibo vinoque, arma non capiebant; dispersi, inordinati exibant, ut quibus pro spe " certum esset, hostes extra vallum signa non elaturos. Adversus ita incompositos eos venientes, clamore pariter omnium, qui in castris erant, calonum quoque et lixarum, sublato, simul omnibus portis Romani eruperunt. Liguribus adeo improvisa res fuit, ut perinde, ac si insidiis circumventi forent, trepidarent. Exiguum temporis aliqua forma pugnæ fuit. Fuga deinde effusa, et fugientium passim cædes erat. Equitibus dato signo, ut conscenderent equos, nec effugere quenquam sinerent, in castra omnes trepida fuga compulsi sunt; deinde ipsis exuti castris. Supra quindecim millia Ligurum eo die occisa, capta duo millia et quingenti.14 Triduo post Ligurum Ingaunorum omne nomen, obsidibus datis, in ditionem's venit." Gubernato

sitis prob. Gron.-12 Militum del. Gron. Doujat. Crev.

[ocr errors]

13 Multo aptior est lectio prope, quam Muretus ex conjectura proposuit.' Doering.-14 In c. Mog. capti duo millia et trecenti tres, quod a Drak. haud receptum fuisse mireris.' Rupert.-15 Deditionem Gron. Doujat. Crev. 'forte

NOTE

Ut quibus pro spe certum esset] Legit Muretus, ut quibus prope certum esset: potest tamen accipi pro spe, ut sit juxta spem, sive quemadmodum ipsi sperabant.

+ Equitibus dato signo] Mirum est equites non irruisse simul cum pedi. tibus in Ligures, sed expectasse sig. num ad conscendendos equos. Romani sæpius equitibus ad persequen

res nautæque conquisiti, qui prædatores fuissent navibus,16 atque omnes in custodiam conjecti. Et a C." Matieno duumviro naves ejus generis in Ligustina ora triginta duæ captæ sunt. Hæc qui nuntiarent literasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta, C. Sulpicius Gallus Romam missi; simulque peterent, ut L. Æmilio confecta provincia decedere, et deducere secum milites liceret atque dimittere. Utrumque permissum ab senatu, et supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta; jussique prætores, Petillius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere delectum; et uti prætor urbanus consulibus scriberet, senatum æquum censere, subitarios milites, tumultus causa conscriptos, primo quoque tempore dimitti.

29. Colonia Graviscæ eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum. Quina jugera agri data. Tresviri 18 deduxerunt, C. Calpurnius Piso, P. Claudius Pulcher, C. Terentius Istra. Siccitate et inopia frugum insignis annus fuit. Sex menses nunquam pluisse, memoriæ proditum est. Eodem anno in agro L. Petillii scribæ sub Janiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duæ lapideæ arcæ, octonos ferme pedes longæ, quaternos latæ, inventæ sunt, operculis plumbo devinctis. Literis Latinis Græcisque utraque arca in

et Mog. prob. Crev.' Rupert.-16 ‘In prædatoriis ƒ. n. emend. Crev. et quidem ex ea præcipue causa, quod sequentis periodi verba naves ejus generis, jam prius certi cujusdam navium generis mentionem factam esse indicare videantur.' Doering.-17 Tò C. deerat aute Sigon. Mox duæ ac triginta Gron. Doujat. Crev.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

scripta erat; in altera, Numam Pompilium, Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse; in altera, libros Numa Pompilii inesse. Eas arcas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quæ titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine ullo vestigio corporis humani, aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumtis: 199 in altera duo fasces, candelis involuti,' septenos habuere libros, non integros modo, sed recentissima specie. Septem Latini de jure pontificio erant; septem Græci de disciplina sapientiæ, quæ illius ætatis esse potuit. Adjicit Antias Valerius, Pythagoricos fuisse, vulgatæ opinioni, qua creditur, Pythagoræ auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accommodata fide. Primo ab amicis, qui in re præsenti fuerunt, libri lecti. Mox pluribus legentibus cum vulgarentur, Q. Petillius prætor urbanus, studiosus legendi, eos libros a L. Petillio sumsit. Et erat familiaris usus, quod scribam eum quæstor Q. Petillius in decuriam

18 Triumviri edd, ante Gron.—19 Suspicatur Sigon. legendum esse ossibus

NOTÆ

Omnibus absumtis] Merito suspicatur Sigon. legendum esse ossibus absumtis: sic enim Plut. in Numa nullam corporis partem, seu nullas reliquias apparuisse memorat.

Duo fasces, candelis involuti] Plin. lib. XIII. cap. 13. ex Cassio Hemina auctore Annalium narrat, Cn. Terentium scribam, (Noster et reliqui L. Petillium vocant,) agrum suum in Janiculo repastinantem, offendisse arcam, in qua Numa, qui Romæ regnavit, situs fuisset. In eadem libros ejus repertos, P. Cornelio L. F. Cethego, M. Bæbio Q. F. Tamphilo coss. ad quos a regno Numæ colliguntur anni 535. et hos (libros) fuisse e charta: majore etiamnum miraculo, quod tot infossi duraverunt annis: additque lapidem fuisse quadratum circiter in media arca, vinctum candelis quoquoversus. In

eo lapide insuper libros impositos fuisse, propterea arbitrarier eos non computruisse, et libros cedratos, (hoc est, cedria perunctos,) propterea arbitrarier tineas non tetigisse. Sunt autem candelæ hoc loco funiculi pice vel cera illiti, ut ex eodem Plin. lib. XXXIII. cap.7. Gron. observat. Plut. tamen has arcas non terra ab aratore

proscissa detectas fuisse refert, sed alluvie vehementissimorum imbrium, qui tumulum perruperunt.

• Septem Latini] Ex parte Latinos fuisse hos Numæ libros, ex parte Græcos, et partim de jure pontificio, partim de philosophia conscriptos, inter omnes fere convenit: de numero variant auctores: et Varro duodecim numero fuisse scripserat, teste Plinio eodem, et D. August. lib. vII. de Civit. Dei cap. 34. et Lactant. lib. 1. Institut. cap. 22.

legerat." Lectis rerum summis, cum animadvertisset, pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petillio dixit, 'Sese eos libros in ignem conjecturum esse. Prius, quam id faceret, se ei permittere, uti, si quod seu jus, seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: id integra sua gratia eum facturum.' Scriba 20 tribunos plebis adit; ab tribunis ad senatum res est rejecta. Prætor se jus jurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi servarique non oportere. Senatus censuit, 'Satis habendum, quod prætor jus jurandum polliceretur. Libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse. Pretium pro libris, quantum Q. Petillio prætori majorique parti tribunorum plebis videretur, domino esse solvendum.' Id scriba non accepit. Libri in comitio, igne a victimariis facto, in conspectu populi cremati sunt.*

30. Magnum bellum ea æstate coortum in Hispania citeriore. Ad quinque et triginta millia hominum, quantum nunquam ferme antea, Celtiberi comparaverant. Q. Fulvius Flaccus eam obtinebat provinciam. Is, quia armare juventutem Celtiberos audierat, et ipse, quanta poterat, a sociis auxilia contraxerat; sed nequaquam numero militum hostem æquabat. Principio veris exercitum in Carpetaniam duxit, et castra locavit ad oppidum Æburam,''

absumtis, prob. Donjat. Mox scandulis conj. Pigh. in Ann. pro candelis.20 Add. ad Gron. Doujat. Crev.

NOTÆ

1 Quod scribam eum] Commune utrique Petillii nomen suadet Lucium hunc libertini generis fuisse, et sua vel paterna manumissione in Petillii patroni familiam ascitum. Tritum enim est scribas, accensos, aliosque ejusmodi magistratuum ministros e libertis legi solitos.

"In decuriam legerat] An tanquam militem, an tanquam judicem, sive assessorem in provincia: an potius decuriam ministrorum habuere quæstores ?

x In conspectu populi cremati sunt] At inter eos distinguit Valer. Maxim. lib. 1. cap. 5. num. 12. ait enim Latinos magna diligentia asservatos ; Græcos, quia aliqua ex parte ad solvendam religionem pertinere existimabantur, crematos.

▾ Ad oppidum Æburam] Ebura Ptol. Lusitaniæ oppidum est, inter Ammæam et Norbam Cæsaream. Ebora præ. terea duplex, alia in Bætica, alia in Edetanis seu Sedetanis; Carpetanæ hujus non meminit, nisi Libora sit,

modico præsidio in urbe posito. Paucis post diebus Celtiberi, millia duo ferme inde, sub colle posuerunt castra. Quos ubi adesse prætor Romanus sensit, M. Fulvium fratrem cum duabus turmis sociorum equitum ad castra hostium speculatum misit, quam proxime succedere ad vallum jussum, ut viseret, quanta essent; pugna abstineret, reciperetque2 sese, si hostium equitatum exeuntem vidisset. Ita, ut præceptum erat, fecit. Per dies aliquot nihil ultra motum, quam ut hæ duæ turmæ ostenderentur; dein subducerentur, ubi equitatus hostium castris procucurrissent.3 Postremo Celtiberi, omnibus simul peditum equitumque copiis castris egressi, acie directa medio ferme spatio inter bina castra constiterunt. Campus erat planus omnis et aptus pugnæ. Ibi stetere Hispani hostem expectantes. Romanus intra vallum suos continuit per quatriduum continuum; et illi eodem loco aciem instructam tenuerunt. Ab Romanis nihil motum. Inde quievere in castris Celtiberi, quia pugnæ copia non fiebat: equites tantum in stationem egrediebantur, ut parati essent, si quid ab hoste moveretur. Pone castra utrique pabulatum et lignatum ibant, neutri alteros impedientes.

31. Prætor Romanus, ubi satis tot dierum quiete credidit spem factam hosti, nihil se priorem moturum, L. Acilium cum ala sinistra et sex millibus provincialium auxiliorum circumire montem jubet, qui ab tergo hostibus erat; inde, ubi clamorem audisset, decurrere ad castra eorum. Nocte profecti sunt, ne possent conspici. Flaccus luce prima C. Scribonium, præfectum socium, ad vallum hos.

1 Eburiam et Eburam edd. antt.-2 Non opus est, ut pro abstineret reciperetque cum J. F. Gron. legatur abstinere recipereque. Livius enim in eadem periodo constructionem mutare solet.' Doering.-3 Procurrisset Gron. Doujat. Crev. Mox, ' particulam et ante Celtiberi, inde ab Aldo in omnibus editt. propagatam, recte delevit Drak.' Doering. Et add. Gron. Doujat. Crev.

NOTE

ut plerique censent; quam eandem cum Ebura sive Æbura Livii, et cum Elbora, (quæ in lib. conciliorum Hispaniæ memoratur,) faciunt Ambr.

Moralts, Ant. Beuterus, et Joann. Mariana: voluntque nunc Talavera la Reina dici ad Tagum fluvium infra confluentes Alberche amnis.

« IndietroContinua »