Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

tium cum equitibus extraordinariis sinistræ alæ mittit. Quos ubi et propius accedere, et plures, quam soliti erant, Celtiberi conspexerunt, omnis equitatus effunditur castris : simul et peditibus signum ad exeundum datur. Scribonius, uti præceptum erat, ubi primum fremitum equestrium 43 audivit, avertit equos, et castra repetit. Eo effusius sequi hostes. Primo equites, mox et peditum acies aderat, haud dubia spe, castra eo die se oppugnaturos.sa Quingentos passus, non plus, a vallo aberant. Itaque, ubi Flaccus satis abstractos eos a præsidio castrorum suorum ratus est, intra vallum exercitu instructo, tribus partibus simul erumpit, clamore non tantum ad ardorem pugnæ excitandum sublato, sed etiam ut, qui in montibus erant, exaudirent. Nec morati sunt, quin decurrerent, sicut imperatum erat, ad castra ; ubi quinque millium armatorum, non amplius, relictum erat præsidium. Quos cum et paucitas sua, et multitudo hostium, et improvisa res terruisset, prope sine certamine capiuntur castra. Castris, quæ pars maxime a pugnantibus conspici poterat, injecit Acilius ignem.

32. Postremi Celtiberorum, qui in acie erant, primi flammam conspexere. Deinde per totam aciem vulgatum est, castra amissa esse, et tum cum maxime ardere. Unde illis terror, inde Romanis animus crevit. Jam clamor suorum vincentium accidebat, jam ardentia hostium castra apparebant. Celtiberi paramper incertis animis fluctuati sunt. Ceterum, postquam receptus pulsis nullus erat, nec usquam, nisi in certamine, spes, pertinacius de integro capessunt pugnam. Acie media urgebantur acriter a quinta

1 Perceniebat ad eos clamor eorum qui hostium castra expugnabant.

4 J. F. Gron. Jegi jubet equestrem; quod legitur apnd Kreyssig.-5 'Non sine causa J. F. Gron. malebat expugnaturos. Doering.–6Non est quod quingentorum armat. emendes cum Glar. et aliis.' Drak. Quingentorum armat. Gron. Doujat. Crev.

NOTÆ : Fremitum equestrium] Legit Gron. eidem Gronovio volenti, expugnatu. fremitum equestrem.

a Eo die se oppugnaturos] Accedo b Ad castra] Celtiberorum.

ros.

legione. Adversus lævum cornu, in quo sui generis provincialia auxilia instruxisse Romanos cernebant, cum majore fiducia intulerunt signa. Jam prope erat, ut sinistrum cornu pelleretur Romanis, ni septima legio successisset. Simul ab oppido Æbura, qui in præsidio relicti erant, in medio ardore pugnæ advenerunt, et Acilius ab tergo erat. Diu in medio cæsi Celtiberi. Qui supererant, in omnes passim partes capessunt fugam. Equites, bipartito in eos emissi, magnam cædem edidere. Ad viginti tria millia hostium eo die cæsa: capta quatuor millia et septingenti, cum equis plus quingentis, et signa militaria octoginta octo. Magna victoria, non tamen incruenta fuit. Romani de duabus legionibus milites paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti triginta, externorum auxiliarium duo millia ferme et quadringenti ceciderunt. Prætor in castra victorem exercitum reduxit. Acilius manere in castris ab se captis jussus. Postero die spolia de hostibus lecta, et pro concione donati, quorum virtus insignis fuerat.

33. Sauciis deinde in oppidum Æburam devectis, per Carpetaniam ad Contrebiam 8 d ductæ legiones. Ea urbs circumsessa, cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos a domo inexplicabiles continuis imbribus viæ et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum, in deditionem

7 'Cod. Mog. capta quatuor millia ducenti cum equitibus quingentis. Sed Jibrarius cc. pro 19cc. dedisse videtur, et sæpe equi, nunquam equites capti menorantur.' Drak. Octingenti cum equis ... militaria nonaginta octo Gron. Donjat. Crev.

8. Apud Valerium est mendose Trebiam. At Glarean. Contributam repo

NOTÆ

c Ut sinistrum cornu pelleretur Ro mare cum Caracca, quam Ptol, inter manis] Id est, apud Romanos, sive Complutum et Liboram ponit, ubi sinistrum cornu Romanorum.

nunc Gaudalaxara: nomen tamen Cond Ad Contrebiam] Oppidum fuisse trebiæ propius est nomini Condaboapparet non procul Carpetanorum ræ, quæ Celtiberis attribuitur a Ptol. finibus, diversum a Contributa Pto Et vero per Carpetaniam versus Coplemæi, quæ Tardulorum urbs in Bæ. trebiam, eaque capta, per Celtibe. tica. Videtur Sanso eandem existi. riam ductus dicitur exercitus.

venit. Flaccus quoque, tempestatibus foedis coactus, exercitum omnem in urbem introduxit. Celtiberi, qui a 9 domo profecti erant, deditionis ignari, cum tandem, superatis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus, Contrebiam venissent, postquam castra nulla extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati, aut recessisse hostes, per negligentiam effusi ad oppidum accesserunt. In eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt, et incompositos adorti fuderunt. Quæ res ad resistendum eos et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine, nec ad signa frequentes veniebant, eadem magnæ parti ad fugam saluti fuit. Sparsi enim toto passim campo se diffuderunt; nec usquam confertos eos hostis circumvenit. Tamen ad duodecim millia sunt cæsa; capta plus quinque millia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo. Qui palati e fuga domum se recipiebant, alterum agmen Celtiberorum venientium, deditionem Contrebiæ et suam cladem narrando, averterunt. Extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi. Flaccus, a Contrebia profectus, per Celtiberiam populabundus ducit legiones : multa castella oppugnavit, 1° donec maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.

34. Hæc in citeriore Hispania eo anno gesta. Et in ulteriore Manlius prætor secunda aliquot prælia cum Lusitanis fecit. Aquileia colonia Latina eodem anno in agro Gallorum® est deducta. Tria millia peditum quinquagena jugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt. Tresviri deduxerunt, P. Cornelius Scipio Nasica, C. Flaminius, L. Manlius Acidinus. Ædes duæ

nendum putat.' Sigon.-9 A del. Gron. Doujat. Crev.-10 ‘Pro oppugnurit, J. Fr. Gron. legendum esse censet expugnavit, quod sane rerum, quas Flaccus gessit, eventui accommodatius est.' Doering.

NOTÆ e In agro Gallorum] Gallos quidem, Gallorum tamen ager dicitur, quod cum povas sedes quærerent, eo pene. hæc pars Venetiæ orientalis a Carpis trasse dictum est lib. xxxix. cap. occupata fuerit, qui Carnutum haud 22. sed inde paulo post excesserant: dubie soboles.

eo anno dedicatæ sunt: una Veneris Erycinæ ' ad portam Collinam; dedicavit L. Porcius L. F. Licinus duumvir: (vota erat ab consule L. Porcio, Ligustino bello,) altera, in foro olitorio, Pietatis. Eam ædem dedicavit M'. Acilius Glabrio duumvir; statuamque auratam, quæ prima omnium in Italia statua " aurata est,& patri Glabrioni posuit. Is erat, qui ipse eam ædem voverat, quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset ; locaveratque idem ex senatus consulto. Per eosdem dies, quibus hæ ædes dedicatæ sunt, L. Æmilius Paullus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit. Transtulit coronas aureas quinque et viginti : " nec præterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. Captivi multi principes Ligurum ante currum ducti. Æris trecenos militibus divisit. Auxerunt ejus triumphi famam legati Ligurum, pacem perpetuam orantes: 'ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla unquam arma, nisi imperata a populo Romano, sumere.' Responsum a Q. Fabio prætore est Liguribus jussu senatus, Orationem eam non novam Liguribus esse: mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre. Ad consules irent, et, quæ ab iis imperata essent, facerent. Nulli alii, quam consulibus, senatum crediturum esse, '3 sincera fide in pace Ligures esse.' Pax in Liguribus fuit. In Corsica pugnatum est cum Corsis. Ad duo millia eorum M. Pinarius prætor in acie occidit.

11 Statuta malebat Gron. Mox patri Glabrioni ex emend. Sigon. ut ap: Val. Max. patris Glabrionis omnes Mss. et edd. antt. non improb. Drak.' Rupert.-12 Numerum paupertati hujus triumphi convenire, non vero mille et viginti c. Mog. monet Drak.' Rupert.–13 Delendum ad esse putat J. F.

NOTÆ "Una Veneris Erycinæ] Deducta tuta aurata est, id est, quæ primum religione et appellatione ab Eryce posita est inaurata; sed ita potest Siciliæ urbe.

accipi Livius, ut velit hanc primam & Quæ prima omnium in Italia sta. esse statuam auratam inter omnes tua aurata est] Non placet Gronovio quæ in Italia essent. hoc verbum aurandi, quanquam pro h Æris trecenos] Gallice, huit livres bet Priscianus : non tamen illi displi- quinze sols. cet participium aurata ; ideoque le Æris trecenos] Novem circiter flogit, quæ prima omnium in Italia sta. renos Hollandicos. J. Clericus.

Qua clade compulsi obsides dederunt, et ceræ centum millia pondo. Inde in Sardiniam exercitus ductus, et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata,'4 secunda prælia facta. Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque tum iis 's populus Romanus, non ab se tantum, sed ab rege etiam Masinissa, præstitit; qui cum præsidio armato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.

35. Otiosam provinciam consules habuerunt. M. Bæbius, comitiorum causa Romam revocatus, consules creavit A. Postumium Albinum Luscum 16 et C. Calpurnium Pisonem.* Prætores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus, L. Postumius Albinus, P. Cornelius Mammula, T. Minucius Molliculus, A. Hostilius Mancinus, C. Mænius. Ii omnes magistratum Idibus Martiis inierunt. Principio ejus anni, quo A. Postumius Albinus et C. Calpurnius Piso consoles fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus, et duo tribuni militum, T. Mænius et L. Terentius Massiliota." Hi, cum duo secunda prælia, deditionem Celtiberiæ, confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio, quod mitti soleret, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse, petierunt ab senatu primum, ‘ut ob res prospere gestas Diis immortalibus honos haberetur: deinde, ‘ut Q. Fulvio decedenti de provincia deportare inde exercitum, cujus forti opera et ipse et multi ante eum prætores usi essent, liceret. Quod fieri, præterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium esset."8 Ita enim obstinatos esse milites, ut non ultra

Gron.—14 Jac. Gron. tentabat omni perpacata.—15 ‘Ita pro cum iis recepi ex Ms. Harl. et mox ex eodem et c. Vicior, cum præsidio pro tum p.' Rupert. Cum iis Gron. Donjat. Crev. Drak. Doer. et tum præsidio Gron. Doujat. Crev. Drak.

16 · Cognomini Luscus, quod, ut alienum plane a gente Postumia, rejicien. dum esse censebant Pighius et Hearnins, sedem suam vindicare sinduit Drak. qnem vide.' Doering.17 Massa Gron. Doujat. Crev.-18 Esse malit J.

NOTÆ
# A. U. C. 673,

« IndietroContinua »