Immagini della pagina
PDF
ePub

turum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt. In Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegæ Gracchus mandaverat, ut Q. Fulvium certiorem faceret, Tarraconem exercitum adduceret.14 Ibi dimitti veteranos, supplementaque distribuere, et ordinare omnem exercitum sese velle.' Dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua successor esset venturus. Hæc nova allata res, omissis, quæ agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coëgisset; barbari, causæ ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. Ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit, repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt. Quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus, in agmine per centuriones stare omnes suo quemque loco, et arma expedire jubendo, sedavit; et, sarcinis jumentisque in unum locum coactis, copias omnes partim ipse, partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus 1 postulabat, sine ulla trepidatione instruxit; 'cum bis deditis rem esse' 16 admonens. Scelus et perfidiam illis, non virtutem, nec animum accessisse. Reditum ignobilem '7 in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti cæde hostium gladios, et manantia sanguine spolia, Romam ad triumphum delaturos.' Plura dici tempus non patiebatur. Invehebant se hostes, et in partibus extremis jam pugnabatur. Deinde acies concurrerunt.

14 'Crev. de hujus loquendi generis Latinitate recte dubitat. An forte ante Tarraconem voces quædam v. c. opus esse, ut vel simile quid in hanc sententiam, exciderunt?' Doering. Mox pro dimitti, judice Gron. legendum est dimittere.-15 Sic est in antiquissimis editt. et sic in aliis quoque locis particula ut apud Nostrum repetitur. Sed in aliis editt. a Sigonio inde usque ad Drakenb. legitur ut tempus et locus.' Doering. -16 Ita cod. Mog. cum vim deditis remisisset ceteri Mss.-17 Nobilem Mss. et edd. ante Frob. qui a. 1535. ignobilem substituit, forte e c. Mog.' Rupert.

NOTE

liana, nunc vulgo Malten, ut censet Tormesim in regno Legionis. Mariana. Aliis est Villafranca ad

40. Atrox ubique prælium, sed varia fortuna erat. Egregie legiones, nec segnius duæ alæ pugnabant; externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere, urgebantur, nec locum tueri poterant. Celtiberi, ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt. Quo tantum valent genere pugnæ, ut, quacumque parte perculere impetu suo,18 sustineri nequeant. Tunc quoque turbatæ legiones sunt, prope interrupta acies. Quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equié tes, et,' Ecquid auxilii in vobis est? Actum jam de hoc exercitu erit ?'19 Cum undique acclamassent, 'quin ederet, quid fieri velit ; non segniter imperium executuros:' 'Duplicate turmas,' inquit, duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. Id cum majore vi equorum 209 facietis, si effrænatost in eos equos immittitis; quod sæpe Romanos equites cum magna laude fecisse sua, memoriæ proditum est.' Dicto paruerunt, detractisque frænis his ultro citroque cum magna strage hos

[ocr errors]

A Celtiberis Hispani auxiliares Romanorum, qui et ipsi Hispanico more armati, sed fortitudine inferiores.

Acie cuneata, sive in acumen ordinata, impetum dederunt.

18 Pertulere impetum suum vel impetus suos conj. Faber et Crev.-19 'J. Fr. Gronov. emendat et, ni quid auxilii in vobis est, actum jam de hoc exercitu erit ; et sic Livium scripsisse, suum quemque sensum dictaturum esse existimat. Equidem tamen aliter sentio. Ex emendatione enim Gronovii animi fervor, quo dux milites increpat, et ad virtutem exhortatur, fere extinguitur. Estisne viri? inquit. An per ignaviam vestram de hoc exercitu actum erit?" Doering. Paulo ante prope interrupta acie conj. Duk. et Drak.-20 Vid. Not. Delph. inf. Td equorum vel rò equos glossatori deberi putat Rupert. improb. NOTE

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

I

tium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. Dissipato cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare, et, prope omissa pugna, locum fugæ circumspicere. Et alarii equites,' postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi, virtute eorum accensi, sine ullius imperio in perturbatos jam hostes equos immittunt. Tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus, ayersos hostes contemplatus, ædem Fortunæ Equestri, Jovique optimo maximo ludos vovit. Cæduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. Decem et septem millia hostium cæsa eo die traduntur; vivi capti plus quatuor millia, ducentis septuaginta septem cum signis militaribus, equis prope mille centum. Nullis castris eo die victor exercitus mansit. Victoria non sine jactura militum fuit. Quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria millia militum auxiliariorum perierunt. Ita victor exercitus, renovata priore gloria, Tarraconem est perductus. Venienti Fulvio Ti. Sempronius prætor, qui biduo ante venerat, obviam processit, gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. Cum summa concordia, quos dimitterent, quosque retinerent milites, composuerunt. Inde Fulvius, exauctoratis militibus in naves impositis, Romam est profectus. Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.

41. Consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diversis partibus. Postumius prima et tertia legione Blistam Suismontiumque montes obsedit, et, premendo præsi

[ocr errors]

Doer.-1 Tria Gron. Doujat. Crev.

NOTE

* Et alarii equites] Nimirum sociales, sen Latini nominis.

Alarii equites] Sociorum, nempe. Vid. Lipsium de Mil. Rom. lib. 11. dial. 7. J. Clericus.

Balistam Suismontiumque] Hi montes pars sunt Apennini in finibus Liguriæ. Censetque Cluver. eos esse montes, qui ad Laboniæ sive Entellæ

ac Sturlæ fontes, hodie vulgaribus appellationibus dicuntur Monte Cervera, et Monte Penese; unde per Ceni atque Tarri amuium valles itur ad Parmam, et Macros campos, (inter Parmam et Mutinam sitos,) Letum autem montem partem esse putat Balistæ. Videtur tamen Balistæ no⚫ minis vestigia servare pars illa Apen

diis angustos saltus eorum, commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit. Fulvius, secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant," in deditionem acceptos, ad septem millia hominum in naves impositos, præter oram Etrusci maris Neapolim transmisit. Inde in Samnium traducti, agerque his inter populares datus est. Montanorum Ligurum ab A. Postumio vineæ cæsæ, frumentaque deusta, donec cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt, armaque tradiderunt. Navibus inde Postumius ad visendam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum processit. Priusquam hi consules venirent ad exercitum, qui Pisas indictus erat,' præerant A. Postumius et frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior. Secundæ legionis Fulvius tribunus militum erat. Is mensibus suis dimisit legionem,* jure jurando adactis centurionibus, æs in ærarium ad quæstores esse delaturos. Hoc ubi Placentiam (nam eo forte erat profectus) Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit assequi, deduxit castigatos" Pisas. De ceteris consulem certiorem fecit. Eo referente, senatus consultum factum est, ut M. Fulvius in Hispaniam relegaretur ultra novam Carthaginem. Literæ"Eos ex Apuanis, quorum sedes prope Macram fluvium erat.

2 In primo exempl. Germanico erat imposita, quod magis probo.' Sigon. -8 Inductus erat edd. ante Sigon.-4 Ex emend. Sigon. pro vulg. Fulvio.5 Malebat J. F. Gron. reduxit, prob. Doer.-6 In edd. antt. L. Fulv. legitur; in recentt. ex emend. Sigonii Cn. Fulv. ut etiam Velleio.-7 Sic e cod. Mog. remitteretque edd. antt. unde Gron. conj. SC. literæque.

NOTE

nini, quæ non longe ab eodem situ vocatur Monte Balestra.

Is mensibus suis dimisit legionem] Hunc locum sic Turneb. ex Polybio interpretatur, ut cum sex tribuni militum essent in singulis legionibus, et sic duodecim tribuni in duabus legionibus: hi vices imperandi ita inter se partiri solerent, vel comparare, ut ex semestri bini duos menses legioni

bus duabus imperarent. Cum igitur curandi vices ad Fulvium Nobiliorem pervenissent, is suo bimestri legionem secundam, cui præerat, dimisit.

u Deduxit castigatos] Probabilis Gronovii correctio, reduxit.

* Literæque ei data sunt] Gelenii emendatio est, cum prius editum esset, remitteretque; ei datæ sunt. Sus

que ei datæ sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem deferendæ. Milites jussi ad signa redire. Causa ignominiæ, uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni, decretum : qui miles ad exercitum non redisset, eum ipsum bonaque ejus vendere consul jussus.

8

42. Eodem anno L. Duronius, qui prætor anno superiore ex Illyrico cum decem navibus Brundisium redierat, inde, in portu relictis navibus, cum venisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit. 'Ex regno ejus omnes naves esse, quæ superi maris oram depopulatæ essent. De his rebus se legatos misisse, nec conveniendi regis potestatem factam.' Venerant Romam legati a Gentio, qui, quo tempore Romani conveniendi regis causa venissent, ægrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni' dicerent. Petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quæ inimici detulissent.' Ad ea Duronius adjecit, multis civibus Romanis et sociis Latini nominis injurias factas in regno ejus, et cives Romanos dici Corcyræ retineri.9 Eos omnes Romam adduci placuit; C. Claudium prætorem cognoscere; neque ante Gentio regi legatisve ejus responsum reddi. Inter multos alios, quos pestilentia ejus anni absumsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est: in ejus locum suffectus est Q. Fabius Labeo. P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumvir epulo: Q. Fulvius M. F. in locum ejus triumvir cooptatus; tum prætextatus erat. De rege sacri

* Ut ea legio non duodecim, sed sex mensium duntaxat stipendium acciperet. Nondum virilem togam induerat.

8To se ante legatos misisse primus addidit Frob. a. 1535. sed forte e cod. Mog.' Rupert. To se del. Gron. Doujat. Crev.-9' Detineri recte puto

NOTE

picatur Gron. scriptum fuisse, aut scribi debere, Senatusconsultum, literæque ei datæ sunt a consule.

* Uti semestre stipendium] Milites,

quibus stipendium non dabatur propter ignominiam, ære diruti dicebantur, auctoribus Festo et Nonio.

Regem Illyriorum Gentium] Hic

« IndietroContinua »