Immagini della pagina
PDF
ePub

senatorum cum agmine venerunt civitatis: inter quos Q. Cæcilius Metellus verba fecit.

[ocr errors]

46. Non obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo Romano moribus nostris præpositos esse; et nos a vobis et admoneri, et regi, non vos a nobis debere. Indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut offendat, aut certe mutatum malint.3 Singulos cum intuemur, M. Æmili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus, quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis prælatum esse. Ambo cum simul aspicimus, non possumus non vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicæ prosit,' quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat. Inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis; quæ, periculum est, ne ex hac die nobis et rei publicæ, quam vobis, graviores fiant. De quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quæ dicere veremur, ne, si forte jam placabiles' fueritis, implicaverint 4 animos vestros. Has ut hodie, ut in Ne non satis apte conjuncti fueritis, et simul in eodem honore collocati.

[ocr errors]

3 Malint pro malit substituit Frob. a. 1531. malimus conj. Gron. et mox te, M. Æmilii, te, M. Fulvi vir doctus ad margin. ed. Cur.' Rupert.-4 Vid. Nott. inf. Doujatii et J. Clerici. Pro desperatis hæc verba reliquerunt Sigon. Crev. et Drak. Neque ego deseruissem vulgatam lectionem, nisi sola Glareani conjectura, eaque neutiquam probabili, ne dicam inepta, niteretur. Quæ ego reposui, si non vera, certe veri similiora videbuntur, excepto forsan verbo implicaverint, cui varia, sed minore probabilitate, substitui possunt.' Rupert. Implacabiles vestræ iræ implicaverint Gron. Donjat. Crev. Drak. Doer. Equidem propius ad corruptæ lectionis vestigia primum tentabam nisi forte implacabiles furores inflammarent, scil. quæ dicerentur; deinde nisi forte, nunc implacabiles, fueritis in posterum placabiles, ita, ut id, quod nunc timemus, minus timendum sit.' Doering. Forte implacabiles NOTE

r Placabiles [implacabiles,] &c.] Cum legeretur in Ms. implacabiles fueritis, implicaverint, sic edidit Glarean. Conjici queat, nisi forte implacabiles fieretis, in placandis animis vestris ; sensus est, succurrunt quidem quæ dicerentur, ea tamen silebo, ne forte dum placare vos conor, implacabiles fiatis. J. Clericus.

Ne, si forte jam placabiles fueritis [nisi forte implacabiles vestræ iræ] implicaverint] Ita Glar. Sigonius locum desperatum asterisco indicat. In exemplari Germanico est, implacabiles fueritis implicaverint: Gron. auguratur nisi forte placabiles gravius implicarent (vel irritarent) animos vestros : hoc addito sensu, nisi verendum fo

isto templo, finiatis simultates, quæsumus vos universi, et, quos conjunxit suffragiis suis populus Romanus, hac etiam reconciliatione gratiæ conjungi a nobis sinatis. Uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis: quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis, 'Ut ea res mihi' collegæque meo bene et feliciter eveniat,' id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire: efficiatisque, ut, quod Deos precati eritis, id vos velle etiam homines credamus. T. Tatius et Romulus, in cujus urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt. Non modo simultates, sed bella quoque finiuntur. Ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt. Albani, diruta Alba, Romam traducti sunt: Latini, Sabini in civitatem accepti. Vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit: Amicitias immortales, inimicitias mortales debere esse.'7 Fremitus ortus cum assensu, deinde universorum voces idem petentium, confusæ in unum, orationem interpellarunt. Inde Æmilius questus cum alia, tum bis a M. Fulvio se certo consulatu dejectum. Fulvius contra queri, se ab eo semper lacessitum, et in probrum suum sponsionem factam. Tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis futuros. Omnibus instanti

e Institutam esse litem contra se, facta de more sponsione judicati solvendi.

fueritis, implicaverint Kreyssig.-5 Cod. Mog. hos; forte rectius.' Rupert. -6 Conj. Rupert. et vere et ex animo.—7 'Amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse: sic verba forte transponenda, quia vox mortales ab edd. ante Frob. a. 1531. abest, quæ ita facilius excidere potuit.' Drak.

NOTE

ret, ne ista relata et repetita animos vestros, (qui nunc forte placabiles sunt, dum ea quodam modo obliterata silentur,) acrius irritarent. Sed num potius et quæ nisi implacabiles fueritis, placaverint animos vestros? Facile enim potuit librarins, cum implacabiles scripsisset, scribere implicaverint pro placaverint.

* Ut ea res mihi] Hæc fuit solennis

censorum precatio, de qua sic Varro lib. v. de Ling. Latin. apud Sigon. 'Ubi noctu in templo censor auspicaverit, atque de cœlo nuntiatum erit, præconi sic imperat, ut viros vocet: Quod bonum, fortunatum, felix, salutareque siet populo Romano Quiritium, reique publicæ populi Romani Quiritium, mihique, collegæque meo.'

bus, qui aderant, dexteras fidemque dedere, mittere vere ac finire odium. Deinde, collaudantibus cunctis, deducti sunt in Capitolium. Et cura super tali re principum, et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est. Censoribus deinde postulantibus, ut pecuniæ summa sibi, qua in opera publica uterentur, attribueretur, vectigal annuum decretum est.

8

t

47. Eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius proprætores comparaverunt ita inter se, ut in Vaccæos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reverteretur ; Gracchus, si majus ibi bellum esset, in ultima Celtiberiæ penetraret.10 Mundam" urbem primum vi cepit," nocte ex improviso aggressus. Acceptis deinde obsidibus, præsidioque imposito, castella oppugnare,12 agros urere, donec ad prævalidam aliam urbem (Certimam 13 * appellant Celtiberi) pervenit. Ubi cum jam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquæ simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos,14 si vires

[ocr errors]

8 Vacceos Gron.-9 Magis placet Doer. quod est in edd. Gron. Doujat. Crev. inde in Celtiberiam.-10 Corrupte hic locus in cod. Germ. legitur sic, Si Gracchus majus sibi bellum esset, in ultima Celtiberia penetraret. Emendavit igitur primum Gelenius, Gracchus, quod majus ibi bellum esset, in ultima Celtiberiæ penetravit. [Quod Gron. Donjat.] Deinde J. F. Gron. in Celtiberiam inde reverteretur, si majus ibi bellum esset; Gracchus in ultima Celtiberiæ penetraret. [Quod Crev.]' Doering.-11 Mantuam fortasse pro Mundam legendum esse suspicatus est Doujat. Vid. Not. Delph, inf.-12 Expugnare conj. Gron.-13 All. Cartamam vel Cartimam; mox cui pro ubi conj. Crev.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

essent. Petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accipienda. Si non impetrassent, tum separatim eos ab illis se consulturos. Permittente Graccho, ierunt, et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. Meridianum tempus erat. Nihil prius petierunt a prætore, quam ut bibere sibi juberet dari. Epotis primis poculis, iterum poposcerunt; magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. Tum maximus natu ex iis, Missi sumus,' inquit, 'a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres?' Ad hanc percunctationem Gracchus, 'Exercitu se egregio fidentem venisse,' respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse:' tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque, et decurrere jubeant armatas. Ab hoc spectaculo legati missi 16 deterruerunt suos ab auxilio circumsessæ urbi ferendo. Oppidani, cum ignes nocte turribus nequicquam (quod signum convenerat) sustulissent, destituti ab unica spe auxilii, in deditionem venerunt. Sestertium quater et vicies 7+ ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites: nec obsidum nomine, (nam militare jussi sunt,) et tamen re ipsa, ut pignus fidei

essent.

6

48. Inde jam duxit ad Alcen urbem, ubi castra Celti

14 Rebellaturos edd. ante Frob. a. 1535.-15 Vult Tan. Faber accienda, quod habet Kreyssig. Mox' tum se consulturos eos Celtiberos separatim ab illis oppidanis: an eos oppidanos separatim ab illis Celtiberis? Hoc aptius; sed utrumque male expressum. tum s. oppidanos sibi consulturos conj. Gron. tum s. ab illis sibi c. Crev. et tum s. sibi ab illis se c. Drak. An leg. tum separatim suos ab illis (Celtiberis) sibi vel rem consulturos?' Rupert.-16 Conj. Duk. dimissi; et mox, quod habet Kreyssig. nocte e turribus.-17' Male edd. vett. Nummum et Sestertium nummum q. et v.' Rupert.

NOTE

Plures editiones habent rebellaturos, id est, repugnaturos, inquit Gron.

↑ Sestertium quater et vicies] Triginta quinque millia ducatorum, seu florenorum 105000. J. Clericus.

2 Sestertium quater et vicies ab iis

est exactum] Gallica nunc moneta fuerint deux cens mille cinq cens li

vres.

a Ad Alcen urbem] Memoratur in itinerario Alces inter Laminium et Cuminarium. Sansoni, qui Lusonibus

berorum erant, a quibus venerant nuper legati. Eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis præliis, in dies majora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret. Ubi, quod petebatur, sensit effectum, auxiliorum præfectis imperat, ut, contracto certamine, tanquam multitudine superarentur, repente tergis datis, ad castra effuse fugerent. Ipse intra vallum ad omnes portas instruxit copias. Haud multum temporis intercessit, cum ex composito refugientium suorum agmen, post effuse sequentes barbaros conspexit. Instructam ad hoc ipsum intra vallum habebat aciem. moratus, ut suos refugere in castra libero introitu sineret, clamore sublato, simul omnibus portis erupit. Non sustinuere impetum necopinatum hostes. Qui ad castra oppugnanda venerant, ne sua quidem tueri potuerunt. Nam extemplo fusi, fugati, mox intra vallum paventes compulsi, postremo exuuntur castris. Eo die novem millia hostium cæsa: capti vivi trecenti viginti, equi centum duodecim, signa militaria triginta septem. De exercitu Romano centum novem ceciderunt.

Itaque tantum

49. Ab hoc prælio Gracchus duxit ad depopulandam 13 Celtiberiam legiones, et, cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate, alii metu jugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit; præda potitus ingenti est. Convertit inde agmen retro, unde venerat, ad Alcen, atque eam urbem oppugnare institit. Oppidani primum impetum hostium sustinuerunt: deinde, cum jam non armis modo, sed etiam operibus op

18 Ad depopulandum Drak. Kreyssig. Doer. cujus nota est, Sic legitur in uno illo codice Germ. in cujus sola auctoritate textus extremæ hujus libri partis nititur: Gron. tamen præfert depopulandam; quæ quidem posterior loquendi forma sane usitatior est.' Populandam Gron. Crev. populandum

NOTE

ascribit, est hodie Sahelices. A veteri vocabulo minus discrepare Ucles videtur, nec situs longe abit in Cas tella Nova inter Tagum et Anam.

b Centum tria oppida] Mirum fuerit, si tot vicos in Celtiberia fuisse dicamus.

« IndietroContinua »