Immagini della pagina
PDF
ePub

pugnarentur, diffisi præsidio urbis, in arcem universi concesserunt: postremo et inde, præmissis oratoribus, in ditionem se suaque omnia Romanis permiserunt. Magna inde præda facta est. Multi captivi nobiles in potestatem venerunt; inter quos et Thurri 19 filii duo et filia. Regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. Audita suorum clade, missis, qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, venit; et primum quæsivit ab eo, 'ne sibi liceret ac suis vivere ?'20 Cum prætor 'victurum' respondisset; quæsivit iterum, 'si cum Romanis militare liceret?' Id quoque Graccho permittente, 'sequar,' inquit, 'vos adversus veteres socios meos, quoniam illos ad me propiunt suspicere.' Secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adjuvit.

2

e

50. Ergavia inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa, portas aperuit Romanis. Eam deditionem oppidorum haud cum fide factam, quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea prælio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam

Doujat.-19 Turri Gron. Doujat. Crev.-20 Conj. Rupert. num aut an aut anne pro ne. Conj. Glar. liceretne sibi ac suis v. Clericus conj. anne sibi. J. F. Gron. vel sibine, vel num sibi, vel pacatone sibi cett.—1 J. Fr. Gron. tentat piguit respicere. Sed ejusmodi loca, ut bene monet Crev. intacta relinquere præstat.' Doering. Ad me* propiunt Donjat.

2 Cum Sigon. et Cellar. legendum putat Rupert. Doer. Kreyssig.-3 Caunum Gron. Doujat. Crev.

[ocr errors][merged small][merged small]

Ergavica, quod scribunt
Cajum conj. Rupert.-

ris populis, ubi nunc regnum Navarræ: Arguedas hodie: verum quoniam . est quod ambigatur, an eo pertigissent adhuc arma Romana, suspicor Ergaviam pro Ergavicam scriptum esse, quæ urbs Celtiberorum fuit, Sansoni Mondejar; in Castella Nova : quanquam Clusius et Villanovan. eam Alcanis appellari volunt.

f Admontem Chaunum] Mons Channus pars Idubedæ in extrema sep10 O

Livius.

diei signis collatis pugnasse; multos utrimque cecidisse: nec aliud magnopere, ne victos crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint prælio manentes intra vallum; spolia per totum diem legerint; 4 tertio die prælio majore iterum pugnatum, et tum demum haud dubie victos Celtiberos, castraque eorum capta et direpta esse. Viginti duo millia hostium eo die esse cæsa, plus trecentos captos; parem fere equorum numerum; et signa militaria septuaginta duo. Inde debellatum, veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide, Celtiberos fecisse. Eadem æstate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum Vaccæis egregie pugnasse scribunt. Ad triginta et quinque millia hostium occidisse, et castra oppugnasse.7 Propius vero est, serius in provinciam pervenisse, quam ut ea æstate potuerit res gerere.

8

51. Censores fideli concordia senatum legerunt. Princeps electus est ipse censor M. Æmilius Lepidus pontifex maximus: tres ejecti de senatu. Retinuit quosdam Lepi

4' Sic ex emend. Gron. et Drak. pro vulg. nec a. m. victores fuisse Romanos legisse. In Ms. unico nec a. m. berbice crederes fuisse Romanos, nisi qui postero die arcessierint manentes prælio spolia intra vallum per totum diem legisset.' Rupert. Manentes intra vallum prælio lacessierint...legisse Gron. Doujat. Crev. Habent etiam Gron. Doujat. magnopere victores fuisse Rom.-5 Fuisse edd. ante Sigon.-6 Edd. vett. Brachis et Bracharis; unde Bracaris conj. Crev. et all.-7 Expugnasse mavult Gron.

NOTE

temtrionem versus Celtiberia, ad confinia Pelendonum, nunc Moncayo.

8 Nec aliud magnopere, ne victos crederes, fecisse Romanos [victores fuisse Romanos] Hæc mirum in modum corrupta erant. In primo exemplari Germanico scriptum erat, nec aliud magnopere berbice crederes fuisse Romanos, nisi qui postero die arcessierint manentes prælio spolia intra vallum per totum diem legisset. Sigon. sic immutavit: cecidisse (nec aliud magnopere Ergarica credere se fecisse Romanos, nisi quod manentes intra vallum prælio lacessierint) postero die spolia, &c. Gro

novius nec parenthesin, nec Ergavicæ mentionem hic probat, cum de prælio, deque vallo et castris, non de obsidione ac manibus agatur. Propius igitur ad vestigia veteris scripturæ, sic scribendum auguratur: nec aliud magnopere, ne victos crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint prælio manentes intra vallum, spoliis per totam diem lectis. Ab his non abludit, nec a primo exemplari longius recedit vulgata lectio. Ceterum manentes intra vallum Celtiberos intellige.

d

i

dus a collega præteritos.. Opera ex pecunia attributa divisaque inter se hæc confecerunt. Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod prædia habebat ibi, privatamque publicæ rei impensam imposuerat.9 Theatrum et proscenium ad Apollinis, ædem Jovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit: et ab his columnis, quæ incommode opposita videbantur, signa amovit; clypeaque de columnis, et signa militaria affixa omnis generis demsit. M. Fulvius plura et majoris locavit usus: portum" et pilas pontis in Tiberim; quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos: basilicam post argentarias novas et forum piscatorium, circumdatis tabernis, quas vendidit in privatum; et forum et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia, et ad fanum Herculis, et post Spei ad Tiberim ædem Apollinis Medici. Habuere et in promiscuo præterea " pecuniam.' Ex ea

d Opus quod publice non probabatur.

12

• Lepidus juxta ædem Apollinis theatrum, et quasi scenæ vestibulum. Ad usum privatorum.

8 Malunt Duk. Crev. Drak. lectus, quod apud Kreyssig. legitur.-9' Privatamque publicæ rei impensam insuerat edd. ante Drak. imposuerat et injunxerat conj. Gron. qui tamen sensum h. 1. non adjecit. insumserat, infulserat, inseruerat, inferserat tentant alii. Forte leg. privatæque rei publicam impensam insumserat, vel privatamque rem publica impensa juverat.' Rupert. Inseruerat Kreyssig.-10 Circumpoliendas albario... incommode apposita conj. Pigh. improb. Gron. 11 Drak. monet pontem pro portum male conjecisse Pigh.-12 'Præ terea ex emend. Sigon. prætores in Ms. partem pecuniæ conj. Gron. Forte

NOTÆ

↳ Privatamque publicæ rei impensam imposuerat [insuerat] Non placet Gronovio hæc Palmerii lectio: mavult injunxerat, aut imposuerat. Gruter. conjiciebat insumserat. Tan. Faber in fulserat; an potius inseruerat, vel inferserat? Nec tamen omnino improbem Palmerianum insuerat: ut insuere metaphorice dicatur pro implicare, adjungere.

Insuerat] Injunxerat Gronov. pro insuerat, quod absurdum. J. Clericus.

i Columnasque circa poliendus albo]

Pigh. circumpoliendas albario, sed nihil mutandum videtur.

* Quæ incommode opposita videbantur] Ita mavult Gron. et opposita explicat obstantia, atque ita columnas minus spectabiles reddentia. Pigh. apposita, id est, juxta posita; exiguo ad sententiam discrimine.

In promiscuo præterea pecuniam] Ita Sigon. scriptus habebat prætores pro præterea: scribit Gron. habuere et in promiscuo partem pecuniæ, id est, opinor, pecuniæ e publico ad sumtus

communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. Impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus. Portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt. Complura sacella publica, quæ fuerant " occupata a privatis, publica sacraque + ut essent paterentque populo, curarunt.14 Mutarunt suffragia; regionatimque generibus hominum causisque et quæstibus tribus descripserunt."

m

52. Et alter ex censoribus M. Æmilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis templorum Reginæ Junonis et Dianæ, quæ bello Ligustino ante annis's octo vovisset, pecunia ad ludos decerneretur. Viginti millia æris decreverunt. Dedicavit eas ædes, utramque in circo Flaminio ; ludosque scenicos triduum post dedicationem templi Junonis, biduum post Dianæ, et singulos dies fecit in circo. Idem dedicavit ædem Larium? Permarinum in Campo. Voverat eam

leg. censores.' Rupert.-13 Fuerant del. Gron. Doujat.-14' Publicaque sacra ut paterent essentque populo edd. antt. publica rursus ut essent p. p. conj. Gron. probb. Cler. et Crev. An leg. occupata a privatis profanaque vel profanataque, sacra ut essent p. p.?' Rupert. Publicaque sacra ut essent Gron. Doujat. Pub lica rursus ut essent Crev.

NOTÆ

faciendos erogatæ parte communiter usi sunt ad opera quæ simul loca

runt.

m Sacella publica, quæ fuerant occupata a privatis] Sic Pigh. in membrana legitur, publicaque, sua occupata a privatis. Legendum Gron. putat, complura sacella publica, quæ occupata a privatis, publica rursus ut essent paterentque populo curarunt.

+ Sacra [rursus] Sic Gronov. pro sacra. J. Clericus.

n Regionatimque generibus hominum causisque et quæstibus tribus descripserunt] Cum quatuor tunc essent urbis regiones, totidemque tribus urbanæ ; reliquæ autem tribus rusticæ dicerentur, nominaque haberent a vicinis Italiæ regionibus, præfecturis, aut agris; hi censores ita tribus descripserunt ut homines qui ejusdem ordi

nis ac generis, et unius causæ quæstusve, sive artificii essent, simul suffragium ferrent, ita ut cum tribus aliqua vocaretur ad suffragium, scirent qui senatorii et equestris ordinis erant, quando in suffragium esset eundum, ac deinceps alii e plebe suo quique ordine, ratione artis quam exercerent, et ex qua quæstum face

rent.

• Viginti millia æris] Si asses sumantur semunciales (quales eo jam tempore) perexigua fuerit summa, nec ultra quingentas octoginta tres libras nostrates, sex septemve asses

erunt.

P Ædem Larium] Feriæ sunt Laribus dedicatæ, quibus ædem bello Antiochi L. Æmil. Regillus prætor in Campo Martio curandam vovit.

annis undecim 16 ante L. Æmilius Regillus navali prælio adversus præfectos regis Antiochi. Supra valvas templi tabula cum titulo 17 hoc fixa est: Duello magno regibus dirimendo caput subigendis 18 patrandæ pacis hæc pugna exeunti L. Æmilio M. Æmilii filio auspicio,19 imperio, felicitate ductuque ejus inter Ephesum, Samum Chiumque,20 inspectante cos.' ipso Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antea sic victa, fusa, contusa fugataque est, ibique eo die naves longæ cum omnibus sociis captæ LXII.3 Ea pugna pugnata, rex Antiochus regnumque ***. Ejus rei ergo ædem Laribus Permarinis vovit.' Eodem exemplo tabula in æde Jovis in Capitolio supra valvas fixa est.

4

2

15 Annos Kreyssig.-16' Olim legebatur quadraginta; Glarean. vitio agnito, duodecim restituit. Leg. undecim. Error ex notis natus est XL. et XI.' Sigon.-17 Vid. Not. Delph. inf.-18 Duello magno regibus dirimendo* caput subigendis Gron. Crev. Drak. Ernest. Duello magno regibus dirimendo * caput subigendis * patrandæ pacis* hæc Doujat. Duello magno dirimendo, regibus subigendis, caput Kreyssig.-19 Filio • auspicio Kreyssig. filio Regillo, prætori auspicio Doujat.-20 Ephesum, Camuchumque olim legebatur.-1 Consule Crev. eos Kreyssig.-2 Conj. Sigon. e Macrob. a. d. XI. Kal. Jan.-3 XLII. Crev. quadraginta duæ Kreyssig.-4 Regnumque ejus Ejus Gron. Doujat. Crev. Regnumque. Ejus Doer. sine asteriscis.

NOTE

4 Tabula cum titulo] Ut titulus misere laceratus extat in unica hujus libri membrana, ex qua vulgaris editio correxit aliquatenus, et, prout potuit, repræsentavit Sigon. nec restituere facile est. Quid enim ibi significat rò caput? quid subigendis? quid hæc pugna exeunti? jam illa inspectante consule, ipso Antiocho exercitu omni, equitatu, elephantisque aut falso sunt ascripta, (procul enim aberant et consul L. Scipio et Antiochus cum hæc navalis pugna committeretur,) aut certe extra locum posita, et referenda post sequentia verba ea pugna pugnata; ita ut dicatur post illa a consule Antiochus ipse exercitu omni, equitatu, elephantisque spoliatus, regnoque, magna ex parte, a Romanis

exutus.

r Duello magno regibus dirimendo [dirimendis] Intelliguntur haud dubie reges Antiochus et Eumenes : hic enim cum a Seleuco Antiochi filio obsideretur, L. Regillum advocavit, et Regillus hunc titulum sive causam pugnæ suæ prætexuisse videtur, ut bellum inter hos reges dirimeret, pacemque componeret.

Duello, &c.] Hæc ita corrupta sunt, ut ne conjectura quidem emen. dari queant. Talia erant in unico codice Germanico, ex quo sunt edita. J. Clericus.

• Ædem Laribus Permarinis] Deos marinos intellige, seu mare peragrantes; sunt enim Lares Permarini, ut vetus lexicon interpretatur, eoì

« IndietroContinua »