Immagini della pagina
PDF
ePub

53. Biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul, profectus in Ligures, per invios montes vallesque saltus s cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit, neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. Tria millia ducenti hostium, omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit. Consul deditos in campestres agros deduxit, præsidiaque montibus imposuit. Celeriter et ex provincia literæ Romam venerunt. Supplicationes ó ob eas res gestas in triduum decretæ sunt. Prætores quadraginta hostiis majoribus per supplicationes rem divinam fecerunt. Ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum. Galli Transalpini,

millia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes, agrum a consulibus 7 et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent. Eos senatus excedere Italia jussit, et consulem Q. Fulvium quærere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.

54. Eodem anno Philippus rex Macedonum, senio et moerore consumtus post mortem filii, decessit. Demetriade hybernabat, cum desiderio anxius filii, tum poenitentia cradelitatis suæ. Stimulabat animum et alter filius,: haud dubie et sua et aliorum opinione rex, conversique in eum omnium oculi, et destituta senectus ; aliis expectantibus suam mortem, aliis ne expectantibus quidem. Quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiæ, vir

5 Vallesque saltuosas Kreyssig. Alii conj. callesque saltus, vel difficilesque saltus, vel vallesque et saltus.-6. Gron, malebat Celeriter, ut ex p. l. R. renerunt, supplicationes cet. Sed gravius ulcus latet, et celeriter soperfluum est.' Crev.-7 Consule Gron. Doujat. Crev.

8 Crudelitatis suæ, quæ stimulabat animum : et alter filius, &c. edd. ante Sigon. Malit Gruter. illud quæ converti in quin. Mox pro dubie conj. Drak. dubius.

NOTÆ Alanovrigi, sicque Turnebus et Lilius Antigoni, qui tutor Philippi fuerat, Girald. sentiunt.

natus erat Alcyoneo Antigoni Go. + Antigonus Echecratis filius) Eche. natæ filio notho. crates hnjus Antigoni pater, frater

majestatis, nobili etiam pugna adversus Cleomenem " Lacedæmonium clarus. Tutorem eum Græci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt. Hujus fratris filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat; eique ea fides nequaquam amicum Persea " inimicissimum fecerat. Is, prospiciens animo, quanto cum periculo suo hæreditas regni ventura esset ad Persea, ut primum labare animum regis, et ingemiscere interdum filii desiderio sensit, nunc præbendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei temere actæ, sæpe querenti querens et ipse aderat; et, cum multa assoleat veritas præbere vestigia sui, omni ope adjuvabat, quo maturius omnia emanarent." Suspecti et ministri facinoris, A pelles max. ime et Philocles, erant; qui Romam legati fuerant, literasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant. Falsas 12 esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum, vulgo in regia fremebant.

55. Ceterum, cum suspecta magis, quam manifesta, esset res, forte Xychus obvius fity Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. Relicto eo custodibus, Antigonus ad Philippum processit. •Multis, inquit, 'sermonibus intellexisse videor, magno te æstimaturum, si scire vera omnia possis de filiis tuis, uter ab utro petitus

-9 Regis edd. ante Sigon.-10 ' Scripsisse Livium existimo neque ante amicum Persea. J. F. Gron.-11 Eminerent conj. Bauer. Mox Crev. tentat suspecti ex ministris facinoris.-12 Eas falsas edd. ante Gron.

NOTÆ Pugna adversus Cleomenem] Anti. ante amicum Persea: et revera vult Ligonus tutor et Abow cognomine, qui vios Perseum nunquam amicum huic et Energetes et Soter, patruus Anti- Antigono fuisse; postquam vero eum goni, de quo hic agitur, Cleomenem, vidit Philippo soli adhærere, nec ad ultimum regem Lacedæmoniorum se cum reliquis Macedonum primopugna ad Sellasiam Laconiæ oppidum, ribus confugere, majori odio prosefusum fugatumque adegerat ad fu. cutam esse. gam in Ægyptum capessendam, ubi y Xychus obvius fit] Scriba, ni fal. et misere periit.

lor, literarum, quæ Flaminino tribue. * Nequaquam amicum Persea inimi. bantur, adulterator. cissimum fecerat] Legit Gron. neque

fraude et insidiis esset. Homo unus omnium, qui nodum hujus erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychos. Forte vocatum perductumque in regiam vocari juberet.' Adductus '} primo ita negare inconstanter, ut, parvo metu admoto, paratum indicem esse appareret. Conspectum tortoris verberumque non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit. Extemplo missi, qui legatos comprehenderent, Philoclem, qui præsens erat, oppresserunt : Apelles, missus ad Chæream quendam persequendum, indicio Xychi audito, in Italiam trajecit. De Philocle nibil certi vulgatum est. Alii primo audaciter'4 negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse ; alii tormenta etiam infitiantem perpessum affirmant. Philippo redintegratus est luctus geminatusque; et infelicitatem suam in liberis graviorem, quod alter perisset,'s a censebat.

56. Perseus, certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum, ut procul abesset, curabat, interim velut ab incendio flagrantis iræ, dum Philippus viveret, se defensurus, qui, spe potiundi ad poenam corporis ejus amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam præmio sceleris frueretur. Antigonum igitur appellat; cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, neque pudendum aut poenitendum eum regem Macedonibus, propter recentem patrui Antigoni gloriam, fore censebat. 'Quando in eam

[ocr errors]

13 Non ferendum vocatum vocari, neque id juberet, nisi vel com Crev. putes orationem directam h. I. ut sæpius xxxv. 49. in indirectam fuisse mutatam, vel cum Sigon, et Bauero ante forte excidisse Hortatur inde, ut vel potius ut veluti. Lenior medicina Gron. forte oblatum perductumque (a me) in regiam vocari jube. Sententia certe sic planissima aptissimaque.' Rupert. Oblatum ...jube. Et add. Kreyssig.–14 Audacter edd. ante Gron.—15 Conj. Bauer. quod non alter perisset ; et Muret. quod alter superesset.

NOTÆ ? Forte vocatum] Sigon. tanquam jube : nec cocatum rocari patitur : imperfecta sententia reponit, Hor. corrigit itaque forte oblatum. Tan. tatur inde, ut eum forte vocatum, &c. Faber etiam forte oblatum mavult. vocari juberet. Gron. integram censet • Quod alter perisset) Muret. quod sententiam, si pro juberet scribatur alter superesset.

fortunam veni,' inquit, • Antigone, ut orbitas mibi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat; regnum, quod a patruo tuo, forti, non solum fideli, tutela ejus custoditum et auctum etiam, accepi, id tibi tradere in animo est. Te unum habeo, quem dignum regno judicem. Si neminem haberem, perire et extingui id mallem, quam Perseo scelestæ fraudis præmium esse. Demetrium excitatum ab Inferis restitutum que credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrymasti, in locum ejus substitutum relinquam.' Ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. Cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniæ urbes, principibusque Antigonum commendare ; et, si vita longior suppetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit. Ab Demetriade profectus, Thessalonicæ plurimum temporis moratus fuerat. Inde cum Amphipolin venisset, gravi morbo est implicitus. Sed animo tamen ægrum magis fuisse, quam corpore, constat; curisque et vigiliis, cum identidem species et umbræ insontis interemti filii eum diris agitarent, extinctum esse cum execrationibus 16 alterius. Tamen admoneri potuisset Antigonus, si haud statim palam facta esset mors regis. Medicus Calligenes, qui curationi præerat, non expectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios prædispositos,"7 ita ut convene

16 Io Ms. et ed. Mog. est cum diris et extinctum esse execrationibus ; unde Gron. conj. filii agitarent, extinctum esse cum diris ex. a. vel filii eum agitarent cet. Illud recepit Drak. hoc Crev. et Cler.' Rupert. Vigiliis (quum ... filii eum diris agitarent) extinctum esse Gron. Doujat. Mox' Tamen admoneri potuisset Antigonus : ita c. Mog. et edd. ante Paris. a. 1573. quæ prima dedit admoveri, probb. Crev. et Bauero. Id ferrem, nisi vox regnum nimis remota esset. Sed nec admoneri satis aptum. Præterea seq. haud ab h. I. alienum videtur, et male defenditur a Grut. verba autem palam facta non accipi possunt pro indicata Perseo seu puntiata. Quidam od haud delendum censent, alii, Livium scripsisse si aut affuisset, aut statim palam facta esset mors regis. Forte leg. Tamen adjuvari potuisset A. vel Tempore advenire potuisset Antigonus, si hæc statim palam facta esset mors regis.' Rupert. Admoveri Gron. Crev. Admoveri tumen Doujat.-17 'Quid si legas nuntios per dispositos equos ?' Sigon.

NOTÆ b Eum diris agitarent] Sigon. cum ferendæ hæ duæ voces ad seqnentia, diris, quod Gron. sequitur; sed re ut sit, extinctum esse cum diris execra.

rat, misit ad Perseum; et mortem regis in adventum ejus omnes, qui extra regiam erant, celavit.

57. Oppressit igitur nec opinantes ignarosque omnes Perseus, et regnum scelere partum invasit. Peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem, et ad vires bello contrahendas. Nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu solicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Istrum trajecit. Inde prægressis, qui nuntiarent regi, Antigono et Cottoni (nobilis erat Bastarna, et Antigonus perinvitus 18 cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus) haud procul Amphipoli fama, inde certi nuntii 19 occurrerunt, mortuum esse regem. Quæ res omnem ordinem consilii turbavit. Compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatns Bastaris ut Philippus daret.200 Id ut facere posset, regionum principes donis coluerat, fide sua obligata, pacato agmine transituros Bastarnas. Dardanorum gentem e delere propositum erat, inque eorum agro sedes fundare Bastarnis.'' Duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniæ temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnæ, relictis in Dardania conjugibus liberisque, ad populandam Ita

18 Sic ex emend. Gron, ea res Antigonus sæpe Junius ed. Mog. sæpe invitus ed. Frob. prob. Jac. Periz. Inde prægressi qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: nobilis is erat Bastarna. erat Antigonus perinvitus cum ipso Cottone lega. tus ad concitandos Bastarnas missus. Haud, &c. Gron. Doujat. inde prægressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: nobilis erat Bastarna, et Antigonus perinvitus cum ipso Cottone Crev.-19 Fama incerti edd. ante Frob. a. 1531. quæ prima famæ incerti dedit: dein certi conj. Jac. Periz. et Crev. Famæ incerti Gron. Doujat. Crev.-20 Præstaret Gron. Donjat. Drak. Doer. Kreyssig.

NOTÆ tionibus alterius. Longe enim melius, quemadmodum erat in unico libro. inquit, illæ execrationes conveniunt e Dardanorum gentem] Hi Dardani morienti, quam ante mortem a ma Enropæi in Mosia fuere, ubi punc nibus filii agitato.

pars Serviæ et Bulgariæ. c Fama, inde certi nuntii [famæ in i Sedes fundare [dare] Bastarnis] certi nuntii] occurrerunt] Num fumæ Scripti se fundare: unde Gron. sedes incertæ ? id est, nuptii qui famam non fundare, imitatione Virgilii, quanquam satis certam afferebant.

alio senso: “Saxo incolitur fundata 1 Ut Philippus daret (præstaret] vetusto Urbis Agyllinæ sédes.' Veteres editiones, ut Philippus daret;

« IndietroContinua »