Immagini della pagina
PDF
ePub

liam possent mitti. 'Per Scordiscos & iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque. Alia via traduci exercitum non posse. Facile Bastarnis Scordiscos iter daturos. Nec enim aut lingua aut moribus æquales’ abhorrere; et ipsos adjuncturos se, cum ad prædam opulentissimæ gentis ire vidissent.' Inde in omnem eventum consilia commodabantur.3 i Sive cæsi ab Romanis forent Bastarnæ, Dardanos tamen sublatos, prædamque ex reliquiis Bastarnarim, et possessionem liberam Dardaniæ, solatio fore: sive prospere 4 gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum, recuperaturum se in Græcia, quæ amisisset. Hæc Philippi consilia fuerant.

58. Ingressi sunt pacato agmine, fide Cottonis et Antigoni. Sed haud multo post famam mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, neque Bastarnæ emto contenti esse poterant, aut in agmine contineri, ne decederent via. Inde injuriæ ultro citroque fieri : quarum in dies incremento bellum exarsit. Postremo Thraces, com vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis, in montem ingentis altitudinis (Donucam vocant)" concesserunt. Quo ubi ire? Bastarnæs vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremtos esse, talis tum Bastarnas, nequicquam ad

1 Vid. Not. Delph. inf. dare pro fundare habent Gron. Doujat.—2 ' Vox æquales turbat plane hujus loci Latinitatem. Nam qui eadem Jingua iisdemque moribus utuntur, aut lingua et moribus inter se discrepant, non lingua et moribus æquales aut inæquales, sed similes, consimiles aut dissimiles, congruentes aut dispares in Latina lingua dici solent. Ejecta igitur cum Dukero voce æquales, nihil, quod in hoc loco offendat, restabit.' Doering.–3 Habet Kreyssig. quod rectius videbatur Sigon, accommodabantur.–4 Rem add. Kreyssig.

NOTÆ & Per Scordiscos] Gallica gens fuit dabantur] Sigon. accommodabantur. a temporibus Brenni, in Pannoniæ ac * Donucam vocant) Dunax dicitur Mæsiæ confinio, vicina Tauriscis; ubi Straboni, et Dunum Celtis, idem quod nunc Rascia et pars Bosniæ.

mons : pars scilicet Hæmi aut Rho. Nec enim aut lingua aut moribus dopes Thracicorum montium fuit hæc æquales abhorrere] Bastarnæ tamen Donaca. inter Germanicas gentes censentur, I Quo ubi ire] Recte Gron. cum subScordisci a Gallis orti.

ire Bastarne vellent. i In omnem eventum consilia commo. 2 Gallos spoliantes Delphos fuma est

[ocr errors]

juga montium appropinquantes, oppressit. Neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt, cum ingenti fragore coeli tonitribusque et fulguribus præstringentibus aciem oculorum; sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur corpora, nec solum milites, sed etiam principes, icti caderent. Itaque, cum præcipiti fuga per rupes præaltas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces; sed ipsi Deos auctores fugæ esse, coelumque in se ruere aiebant. Dissipati procella, cum, tanquam ex naufragio, plerique semiermes in castra, unde profecti erant, redissent; consultari, quid agerent, coeptum : inde orta dissensio, aliis redeundum, aliis penetrandum in Dardaniam censentibus. Triginta ferme millia hominum (Clondico 6 duce profecti erant) pervenerunt. Cetera multitudo retro, qua venerant, transdanubianam regionem repetiit. Perseus, potitus regno, interfici Antigonum jussit; et, dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu appellaretur, misit. Hæc eo anno in Macedonia gesta. · 59. Alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit. Quem triumphum magis gratiæ, quam rerum gestarum magnitudini, datum constabat. Armorum hostilium magnam vim transtulit; nullam pecuniam admodum. Divisit tamen in singulos milites tricenos? æris," duplex centurionibus, triplex equiti. Nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex prætura triumphaverat. Secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M.

5 Cum subire Bastarnæ conj. Gron.—6 Claudico ed. Mog. Elonico conj. Sigon. ex Epit. lib. XLII. Åt valde dubium est an ibi eodem de homine agatur, et libri illic Olonico.' J. F. Gron. Elonico Donjat. Mox venerat Gron. Doujat. Crev. Kreyssig.

NOTÆ peremtos esse] Vere fama, eaque men Strabo. dax, ut ante ostendimus. Hanc sive Tricenos aris] Gallice, huit livres historiam sive fabulam narrant Pau. quinze sous. sao. et Justin. refutat aliquatenus

Junius Brutus, A. Manlius Vulso.* Prætorum inde, tribus creatis, comitia tempestas diremit. Postero die reliqui tres facti ante diem quartum Idus Martias, M. Titinius Curvus, Ti. Claudius Nero, T. Fonteius Capito. Ludi Romani instaurati ab ædilibus curulibus Cn. Servilio Cæpione, Ap. Claudio Centhone, propter prodigia, quæ evenerant. Terra movit: in foris 9 publicis, ubi lectisternium erat, Deorum capita, quæ in lectis erant, averterunt se; lanaque cum integumentis, quæ Jovi opposita fuit,decidit.10 De mensa oleas quoque prægustasse mures, in prodigium versum est. Ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.

7 Habet Kreyssig. quod mavult Drak. trecenos.—8 Dodwell. de Cyclis x. 35. conj. quintum.-9Quænam sunt fora illa publica, ubi lectisternium erat ? immo cum Dukero legendum est in fanis publicis... quæ in lectis erant ; pro quæ, malim cum Dukero qui.' Doering. Movit, in foris Gron. Doujat.io Ceteris bujus loci emendationibus, præferenda videtur ea, quam cum Oudendorpio (ut refert ad h. 1. Drakenb.) communicavit Cuperus, lanzque cum integumentis, quæ Jovi apposita fuit, decidit. Oudend. probata Cuperi emendatione, pro integumentis tentabat intrimentis ; sed intrimenta sunt ian. tummodo ea, quæ cibis interuntur sive admiscentur. Videtur igitur aliud quidpiam in voce integumentis latere.' Doering. Lanaque ... apposita fuit Kreyssig.

NOTÆ • A. U. C. 675.

contra tendit Gron. nec multum in• Quæ Jovi opposita fuit] Pighius ex terest. Julio Obsequente legit, apposita :

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »