Immagini della pagina
PDF
ePub

liam possent mitti. Per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque. Alia via traduci exercitum non posse. Facile Bastarnis Scordiscos iter daturos. Nec enim aut lingua aut moribus æquales abhorrere ; et ipsos adjuncturos se, cum ad prædam opulentissimæ gentis ire vidissent.' Inde in omnem eventum consilia commodabantur.3 Sive cæsi ab Romanis forent Bastarnæ, Dardanos tamen sublatos, prædamque ex reliquiis Bastarnarm, et possessionem liberam Dardaniæ, solatio fore: sive prospere 4 gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum, recuperaturum se in Græcia, quæ amisisset. Hæc Philippi consilia fuerant.

58. Ingressi sunt pacato agmine, fide Cottonis et Antigoni. Sed haud multo post famam mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, neque Bastarnæ emto contenti esse poterant, aut in agmine contineri, ne decederent via. Inde injuriæ ultro citroque fieri: quarum in dies incremento bellum exarsit. Postremo Thraces, cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis, in montem ingentis altitudinis (Donucam vocant) concesserunt. Quo ubi ire1 Bastarnæ vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremtos esse, talis tum Bastarnas, nequicquam ad

m

1 Vid. Not. Delph. inf. dare pro fundare habent Gron. Doujat.-2' Vox æquales turbat plane hujus loci Latinitatem. Nam qui eadem lingua iisdemque moribus utuntur, aut lingua et moribus inter se discrepant, non lingua et moribus æquales aut inæquales, sed similes, consimiles aut dissimiles, congruentes aut dispares in Latina lingua dici solent. Ejecta igitur cum Dukero voce æquales, nihil, quod in hoc loco offendat, restabit.' Doering.-3 Habet Kreyssig. quod rectius videbatur Sigon. accommodabantur.—4 Rem add. Kreyssig.

NOTE

* Per Scordiscos] Gallica gens fuit a temporibus Brenni, in Pannoniæ ac Mosiæ confinio, vicina Tauriscis; ubi nunc Rascia et pars Bosniæ.

Nec enim aut lingua aut moribus æquales abhorrere] Bastarnæ tamen inter Germanicas gentes censentur, Scordisci a Gallis orti.

i In omnem eventum consilia commo.

dabantur] Sigon. accommodabantur.

* Donucam vocant] Dunax dicitur Straboni, et Dunum Celtis, idem quod mons: pars scilicet Hæmi aut Rhodopes Thracicorum montium fuit hæc Donuca.

Quo ubi ire] Recte Gron. cum subire Bastarnæ vellent.

Gallos spoliantes Delphos fama est

juga montium appropinquantes, oppressit. Neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt, cum ingenti fragore cœli tonitribusque et fulguribus præstringentibus aciem oculorum; sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur corpora, nec solum milites, sed etiam principes, icti caderent. Itaque, cum præcipiti fuga per rupes præaltas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces; sed ipsi Deos auctores fugæ esse, cœlumque in se ruere aiebant. Dissipati procella, cum, tanquam ex naufragio, plerique semiermes in castra, unde profecti erant, redissent; consultari, quid agerent, cœptum: inde orta dissensio, aliis redeundum, aliis penetrandum in Dardaniam censentibus. Triginta ferme millia hominum (Clondico duce profecti erant) pervenerunt. Cetera multitudo retro, qua venerant, transdanubianam regionem repetiit. Perseus, potitus regno, interfici Antigonum jussit; et, dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu appellaretur, misit. Hæc eo anno in Macedonia gesta.

59. Alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit. Quem triumphum magis gratiæ, quam rerum gestarum magnitudini, datum constabat. Armorum hostilium magnam vim transtulit; nullam pecuniam admodum. Divisit tamen in singulos milites tricenos æris," duplex centurionibus, triplex equiti. Nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex prætura triumphaverat. Secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M.

5 Cum subire Bastarnæ conj. Gron.-6 Claudico ed. Mog. Elonico conj. Sigon. ex Epit. lib. XLIII. Åt valde dubium est an ibi eodem de homine agatur, et libri illic Olonico.' J. F. Gron. Elonico Donjat. Mox venerat Gron. Doujat. Crev. Kreyssig.

NOTE

peremtos esse] Vere fama, eaque mendax, ut ante ostendimus. Hanc sive historiam sive fabulam narrant Pausan. et Justin. refutat aliquatenus

Strabo.

a Tricenos aris] Gallice, huit livres quinze sous.

Junius Brutus, A. Manlius Vulso.

Prætorum inde, tribus creatis, comitia tempestas diremit. Postero die reliqui tres facti ante diem quartum Idus Martias, M. Titinius Curvus, Ti. Claudius Nero, T. Fonteius Capito. Ludi Romani instaurati ab ædilibus curulibus Cn. Servilio Capione, Ap. Claudio Centhone, propter prodigia, quæ evenerant. Terra movit: in foris 9 publicis, ubi lectisternium erat, Deorum capita, quæ in lectis erant, averterunt se; lanaque cum integumentis, quæ Jovi opposita fuit,° decidit.10 De mensa oleas quoque prægustasse mures, in prodigium versum est. Ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.

Habet Kreyssig. quod mavult Drak. trecenos.-8 Dodwell. de Cyclis x. 35. conj. quintum.-9 Quænam sunt fora illa publica, ubi lectisternium erat? immo cum Dukero legendum est in fanis publicis... quæ in lectis erant; pro quæ, malim cum Dukero qui.' Doering. Movit, in foris Gron. Doujat.— io Ceteris hujus loci emendationibus, præferenda videtur ea, quam cum Oudendorpio (ut refert ad h. 1. Drakenb.) communicavit Cuperus, lanxque cum integumentis, quæ Jovi apposita fuit, decidit. Oudend. probata Cuperi emendatione, pro integumentis tentabat intrimentis; sed intrimenta sunt iantummodo ea, quæ cibis interuntur sive admiscentur. Videtur igitur aliud quidpiam in voce integumentis latere.' Doering. Lanxque... apposita fuit Kreyssig.

* A. U. C. 675.

NOTE

• Qua Jovi opposita fuit] Pighius ex Julio Obsequente legit, apposita :

contra tendit Gron. nec multum interest.

« IndietroContinua »