Immagini della pagina
PDF
ePub

Postquam Buechelerus in editione tertia saturarum Iuvenalis nonnullis locis demonstravit, quanti momenti et ad textum genuinum restituendum et ad textus historiam indagandam sint codicis Pithoeani s. Montepessulani manus alterius glossae, non alienum puto diligentius de isto correctore agere. Cum codex P huc transmissus a Buechelero conferretur, ipse quam potui accuratissime omnia descripsi, quae a manu altera (p) et inter lineas et in margine adnotata sunt.

Codex P initio saeculi IX scriptus est; eadem manus quae versus scripsit, et veteres commentarios in margine adiecit et nonnullas inter lineas notas interposuit. Inveni has:

I, 37 te] o pupille.')

49 octava] hora.

71 Lucusta] proprium nomen veneficae.

80 Cluvienus] pr. nomen poetae.

III, 138 numinis Idaei] Cibales.

Haud multo post alia manus (p) et textum emendavit vel potius mutavit et permultas inter lineas glossas addidit; praeterea compluribus locis scholia marginalia adscripsit.") Nono etiam saeculo p corrigendo dedisse operam facile cognoscitur: nam litterarum ductus admodum similes sunt manui priori, accedit quod in versu II, 123 super glossas latinas glossae scriptae sunt lingua Germanica antiquissima hae:

segmenta: monilia umaruang

longos habitus: tunica tunichun

flammea: operimentum capitis et orarium winfilun.3)

1) Haec glossa eodem modo quo scholia antiqua (cf. tabula Beerii libello adnexa) intermixta est verbis commentarii recentis. Sic enim apostro o pupille (P) pham facit ad queq, clientem (p) legitur: Cum te summoveant.

2) De quibus rettulit Stephan in libro de Pithoeanis in Iuv. scholiis' p. 6 s. 8 adn.

3) De hac forma Wilmannsius a Buechelero rogatus sic iudicavit: 'winfilun ist eine höchst interessante Form. ahd. wimpal ist nur einmal belegt in den niederdeutschen Glossen zur Bibel in einem Carlsruher Codex aus St. Peter, mhd. wimpel begegnet öfters, wenn auch nicht gerade häufig, in ober- und mittelhochdeutschen Denkmälern. In derselben Form haben die niederdeutschen Mundarten das Wort ags. wimpel, engl.

Praeter hanc manum tres fere alias distingui posse puto, inter quas unam recentissimam ac pessimam. Sed quae addiderunt, paucissima sunt neque ad nostram commentationem ullius momenti. Ubicunque igitur glp vel p nominatur, primam tantum manum intellegi scito. E re videtur primum de glossis deinde de correcturis et lectionibus agere et indagare, quomodo cohaereant cum utraque Iuvenalis recensione.

I. De scholiis codicis Pithoeani interlinearibus.

Scholiis, quae p inter lineas adscripsit, nihil est commune cum vetere illo commentario, qui codicibus Pithoeano et Sangallensi servatus est, sed excerpta sunt ex eo scholiasta Iuvenalis, qui in codicibus deterioris classis invenitur quique in nonnullis codicibus nomen Cornuti prae se fert.1) Scholia, quae p margini adscripsit, paene ad verbum cum Cornuto congruere iam Stephan 1. c. cognovit. Glossatorem etiam Cornuto auctore usum esse ut demonstrem, sufficiant nonnulla exempla.

V, 29 lagona: occasione cf. locus Cornuti, quem Hosius affert ex cod. Urbinati 661 [Mus. Rhen. XLVI (1891) p. 290]:

'Saguntum civitas est Campanie, ubi infaustissimum bellum gestum inter Annibalem et Romanos. Lagena autem hoc loco pro occasione posuit. Orta in convivio qualibet occasione lite tam infausta pugna excrescit, qualis fuit apud Saguntum civitatem'.

VIII, 99 victis: superatis, ut bona diriperentur sua.

Eadem leguntur in margine codicis Vossiani 18 (Gigch I p.26). VIII, 148 sufflamine: obiectione. Similiter interpretatur Cornutus ad sat. XVI, 50 (Hoehler 1. c. p. 27):

с

s. vocatur saxum vel lignum vel quidquid contra impetum currentis rotae obicitur.'

VIII, 190 triscurria: scurrilitas nobilium. Idem rectius quam schol. P Cornutus exponit: 'triscurrium dicimus multiplex scurrilitas et componitur ex eo quod est tris et scurrilitas' (Gigch. 1. c. p. 30).

VIII, 229 syrma: tragoedias, quas Domitianus scripsit. Cornutus: s. ponit pro tragoedia, et est etiam s. longaria i. longa scriptura.

wimple, ndl. wimpel. Dies nd. mp lässt hd. mpf erwarten. Das inlautende f belegt nur Ihr Denkmal. Für einen Fehler ist es aber nicht zu halten.'

1) Brevitatis causa ista scholia interim Cornutum liceat appellare. Invenias frustula apud Cramerum ('In Iuv. commentarii vetusti' p. 570 sq.) et Hosium ('Apparatus criticus ad Iuvenalem' p. 95-99) ex cod. Lugd. 82. Singulas saturas ediderunt: ex codicibus Vossianis Gigch ('Apparatus criticus in luv.') sat. I et VIII et Schopen ('Unedirte Scholien zu Juv.') sat. III; ex codice Laurentiano 52, 4 Hoehler (Scholia Iuv. inedita') sat. XII. XV. XVI. idem sat. VI in Philol. LIII p. 505 sq. Denique a me rogati mecum communicaverunt et lectiones et scholia codicum Laurentiani 52, 4 Georgius Karo, Parisinorum 9345 et 7730 Maximilianus Ihm et Hermannus Schoene.

Ante statuam, inquit, Neronis nihil aliud ponatur niși tragoediae, quas scripsit'.) (Gigch. I p. 32 cf. Hoehler II p. 17.)

XII, 6 Iovi: vitulus non taurus immolabatur. Idem fere affert Cornutus (Hoehler p. 8): Iovi vitulus non taurus immolabatur, sed addit: ideo commisit Aeneas in Thracia piaculum (Verg. Aen. III, 21).2)

XII, 106 Caesaris armentum: grex camelorum. Sic Cornutus (Hoehler 1. c.): "Turnus rex fuit Rutulorum cuius possessio adhuc vocatur ager Turni. In Rutulis, inquit, agris pascuntur camelorum armenta, sed non ea possident alii quam reges et imperatores'.

Ex his, quae protuli, exemplis satis intellectum puto, quam arte cohaereant Cornutus et glp. Ex omnibus scriptoribus, quos Cornutus permultos 3) citat in glossis Vergilius tantum restat, qui ad III, 258 affertur.4)

Excerpsit Cornutum non is, qui glossas adscripsit: hoc probatur cum eo, quod in pluribus codicibus) eaedem fere glossae inveniuntur, tum eo, quod scriba in describendis glossis saepius verba non recte intellexit falsoque scripsit. Velut ad II, 10 (cinaedos) legitur: cinedi sunt molles euirati ministri matris deuer siue stupratorum. Apparet p scriptum invenisse deû notamque falso explicavisse. XIV, 292 sic scriptum (ad verba solvite funem) ut navigens extendite vela. In archetypo quin lectum fuerit navigetis vix quisquam dubitet.

a

Praeter eas, quae ex Cornuto sumptae sunt, glossas perpaucae aliunde petitae sunt. Nonnullae cum scholiis Pithoeanis congruunt, cum Cornutus aliter interpretetur.

VIII, 15 Euganea: venena (lege veneta) sic schol. P, Cornutus propter Allobrogicis' (v. 13) Gallia interpretatur.

...

XII, 91 ramos: lauri ex scholio ad h. 1. Cornutus nihil praebet. X, 38 tunica Iovis: togam palmatam dicit (glp). cf. schol. P: nam tunicam Iovis togam palmatam dixit.6)

III, 204 abaci: delphicae mensae, tales quales conveniebat poni in mensa Apollinis, abaco. quod nos delphicam appellamus' schol. P. Cornutus, ut solet, multa profert parum apta: A. est mensa geo

1) Apparet hoc loco Cornutum duo contaminasse scholia: syrma: scriptura longa (cf. glossa Goetzii V p. 557, 46 syrma dictio longa) et: Thy. Ant. Menal.: tragoediae.

....

2) cf. Servius ad h. 1.: 'ubique enim Iovi iuvencum legimus immolatum, ut IX, 624; idem Iuvenalis (XII, 9). nam in victimis etiam aetas est consideranda.' Sic praecepit Ateius Capito secundum Macrobium III, 10, 3. cf. Prelleri Myth. Rom.3 I p. 214 n. 1.

3) Hoehler 1. c. p. 4 nomina composuit.

4) montem: lapidem et est totum a parte ut Virgilius (XII, 119) *ignemque ferebant'. cf. Servius ib.

5) Glossas codicis Voss. 18 descripsit Schopen 1. c., de codice Paris. cf. infra.

6) Falso igitur et lahnius (ad h. 1.) et Schulzius (Hermae XXIV p. 484) schol. P emendandum esse censuerunt. Eandem interpretationem invenias G. L. K. VII p. 544, 36. Tunica Iovis toga...

...

metralis, vocatur etiam abacus superior pars capitelli, saxum scil. quadrangulum, quod super marmoreas ponitur columnas. Dicitur et mensa marmorea, ubi ponuntur calices, qualem dicit habuisse Codrum. Haec explicatio sumpta videtur ex scholio ad Persium (I, 131). Inde irrepsit in glossas Iuvenalianas, quas Henr. Keil edidit (Halis 1876. inveniuntur repetitae gl. G. V p. 652 s.) abacon signum geometricum, abacus mensa, in qua calices ponuntur.1)

Ubi denique glp nec cum schol. P nec cum Cornuto congruunt, semper fere talia invenies, qualia inter lineas magistelli adiungere solent: dico adnotationes, quae ad dialogum pertinent) et grammaticas, quales sunt II, 126 (clipeis) deest sub, V, 114 (iecur) pro parte totum, ib. 117 (facient) si. ypallage est. VI 318 (concubitus) gen. est. VII, 214 (Allobroga) accus. Graecus.

-

Saepius glp ideo solae interpretationem aliquam praebent, quod verba similia inter se confundunt falsumque interpretantur. Ut III, 248 clavus: lancea vel pero vel baculum apparet glossatorem intellexisse et clavum et clavam. Quod VI, 202 'mustacea' explicatur vina non adeo bona, musta' quin dicatur, nemo dubitet. VIII, 113 Corinthon: glp Tusciae civitatem. Legit p Corithon intellexitque Corython urbem Etruriae.) XV, 25 legitur: Corcyraea: Cretensi. Certe falso; recte se habet, si legimus Corycaea, nam Corycoe insulae iuxta Cretam (Plin. N. H. IV, 61).

Nullo fere loco glp sic a Cornuto discrepat, ut ex alio fonte hausisse videatur. Nam quod I, 22 Maevia nomen venatricis dicitur (matrona Corn.), nihili est: apparet hanc interpretationem ex ipso versu sumptam esse, item IV, 123 oestro veneno' glp. i. e. musca, quam rustici asilum vel tabanum vocant Corn.) Rectius IV, 29 'induperator' a Cornuto (Cramer 1. c. p. 591) epenthesis' nominatur quam a glp ectasis'.5)

Iam ut omnia quae huc usque disputata sunt, comprehendamus: vidimus glossas codicis P paene omnes ex Cornuto sumptas esse; habemus igitur glp ut vetustissimum testem huius interpretis: nam codices Cornuti omnes aetate inferiores sunt.

Vel ex hoc argumento falso iudicasse Iahnium) apparet, qui

1) cf. glossa Goetzii (V p. 615, 45): a. est pars capitelli vel tabula lusoria vel mensa marmorea, in qua antiqui mittebant calices.

2) ut IX, 39 verba cinedi. 46 poeta dicit 50 verba catamiti. 66 vox avari e. q. s.

3) Excusatur hic error, quod Nicaei quae dicitur recensio VIII, 62 legit Corythae posteritas, ubi Cornutus adnotat Tusciae civ. cf. Serv. ad V. Aen. I, 380 ...quaero patriam, hoc est Corythum, Tusciae civitatem, nonnulli codices praebent Corinthum, cf. gl. Gl. IV p. 436, 6 Corinthus Etruriae.

4) Hosius 1. c. p. 97. Auctor est Servius (V. Georg. III, 137), inde glossa V p. 169, 17 G.

5) De epenthesi cf. Diomed. p. 441, de ectasi Charis. p. 278 (= Diom.

p. 442).

6) Proleg. in Pers. p. CXXXI. Secutus est Iahnium C. F. Hermann

Cornutum nono p. Chr. saeculo attribuit. Nam si iam saeculo nono excerpta huius commentarii pervulgata erant in ceteris enim

codicibus velut Voss. 18 s. X et Parisini 9345 s. XI ad verbum eadem leguntur non eo demum tempore Cornutum exstitisse verisimile est. Liebelii sententiam 1) qui ni fallor Cornutum tertio decimo saeculo vixisse putat, vix est quod refellam.

Atque habemus alterum testem Cornuti satis vetustum, codicis P fere aequalem, dico eum codicem, quem ex glossis in Iuvenalem Parisinis ab Henrico Keil Halis 1876 editis 2) enucleare possumus. Priusquam igitur de p agere pergamus, pauca de istis glossis addere liceat.

II. De glossis Parisinis.

Hae glossae, numero fere CCL, ex variis collectionibus compositae videntur. Nam glossis ex Iuvenale sumptis intermixtae sunt glossae aliorum scriptorum, velut Plauti, Terentii, Vergilii, Horatii, Ovidii, Plinii.3) Accedit, quod ordo alphabeticus iterum atque iterum interrumpitur. Multo plurimae sunt glossae Iuvenalianae.

Nonnullis locis interpretatio ad falsum verbum scripta est, velut p. V, 20 (V p. 652, 30 G.) Artaxata genus vestis peregrinae ad bracae (II, 169) quin referenda fuerit non est dubium.) p. V, 36 (V p. 652, 44 G.) Beronices lapis est optimus et pretiosus, de quo calices reges habent (VI, 156 adamas).5) p. V, 38 (V p. 652, 45 G.) Bocchar oleum pessimum Tripolitanum (V, 90). p. VI, 5 (ib. 50G.) Masca faciem habet cristatam (VI, 421 cf. v. 422).

p. VII, 9 (V p. 653, 30 G.) Capella genus teli est (V, 155 iaculum). Haec confusio inde explicari potest, quod in codice archetypo scholia in margine adscripta erant, deinde cum inter lineas notae adderentur, ad falsum verbum referebantur.

Quodsi et lectiones et interpretationes harum glossarum cum eis comparamus, quae in codicibus Iuvenalianis inveniuntur, mira

(Schediasma de scholiorum ad Iuv. genere deteriore p. 4), quamquam de Cornuto Persii commentatore rectius iudicavit.

1) Die Disticha Cornuti und der Scholiast Cornutus' Straubing 1888 p. 47 extr. Sed cum Cornutum Iuvenalis una cum Persii commentatore tractet, argumentatio parum perspicua et simplex fit.

2) Ex codice Parisino 7730 saec. X. Repetuntur in Goetzii glossariorum corp. vol. V p. 652 sq.

3) Keilium nonnullas glossas falso auctori attribuisse iam H. Wirz demonstravit (Philolog. Anz. X p. 479). Addere liceat p. V, 23 K. (V p. 652, 32 G.) 'at si dematon cefalen su' cf. schol. Paris. ad Iuv. VI, 16. P. XI, 33 (V p. 656, 21 G.) 'Ergenna sacerdos.' cf. Pers. II, 26. p. XII, 15 (ib. 41 G.) Rabula rabidus' Iuv. IX, 4. cf. schol. P.

[ocr errors]
[ocr errors]

4) Eadem interpretatio in scholiis codicis Lugd. 82. cf. Hosius 1. c. p. 95.

5) cf. G. L. K. VII p. 543, 5 .... exinde pretiosae gemmae Bernices appellabantur.

« IndietroContinua »