Immagini della pagina
PDF
ePub

tione tantum abfuit ut civilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo violentior tribunicia poteftas impediendo delectui effet: donec conditiones impofita Patribus, ne quis, quoad bellatum effet, tributum daret, aut jus de pecunia credita diceret. Eo laxamento plebi fumpto, mora deleQui non eft facta. Legionibus novis fcriptis, placuit duos exercitus in agrum Volfcum legionibus divifis duci. Sp. Furius, M. Horatius dextrorfus maritimam oram atque - Antium, Q. Servilius & L. Geganius læva ad montes Ecetram pergunt, Neutra parte hoftis obvius fuit. Populatio itaque non illi vagæ fimilis, quam Volfcus latrocinii more, difcordia hoftium fretus, & virtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat; fed ab jufto exercitu jufta ira facta, fpatio quoque temporis gravior. Quippe à Volfcis timentibus, ne interim exercitus ab Roma exiret, incurfiones in extrema finium factæ erant: Romano contra etiam in hoftico morandi erat cauffa, ut hoftem ad certamen eliceret. Itaque, omnibus paffim tectis agrorum, vicifque etiam quibufdam exuftis, non arbore frugifera, non fatis in fpem frugum relictis, omni, quæ extra moenia fuit, hominum pecudumque præda abacta, Romam utrimque exercitus reducti..

XXXII. Parvo intervallo ad refpiranduna debitoribus dato, poftquam quietæ res ab hoftibus e rant, celebrari de integro jurifdictio: & tantum abeffe fpes veteris levandi fœnoris, ut tributo novum foenus contraheretur in murum à cenforibus locatum faxo quadrato faciundum. cui fuccumbere oneri coacta plebes; quia, quem delectum impedirent, non habebant tribuni plebis. Tribunos etiam

militares patricios omneis coacta principum opibus fecit, L. Æmilium, P. Valerium quartum, C. Veturium, Ser, Sulpicium, L. & C. Quintios Cincinnatos. Iifdem =opibus obtinuere, ut adverfus Latinos

Ante Chr. 374. V. C. 378.

Volfcofque, qui conjunctis legionibus ad Satricum caftra habebant, nullo impediente omnibus junioribus facramento adactis, tres exercitus fcriberent; unum ad præfidium urbis; alterum, qui, fi qui ali-, bi motus exftitiffet, ad fubita bella mitti poffet: tertium, longè validiffimum, P. Valerius & L. Emilius ad Satricum duxere. ubi quum aciem inftru&tam hoftium loco æquo inveniffent, extemplo. pugnatum: & ut nondum fatis claram victoriam, fic profperæ fpei pugnam imber ingentibus procellis fufus diremit. Poftero die iterata pugna: & aliquamdiu æqua virtute fortunaque Latine maxi mè legiones, longa focietate, militiam Romanam edoct, reftabant, eques immiffus ordines turbavit: turbatis figna peditum illata: quantumque Romana fe invexit acies, tantum hoftes gradu de moti. & ut femel inclinavit pugna, jam intolera bilis Romana vis erat. Fufi hoftes, quum Satricum, quod duo millia inde aberat, non caftra pe terent, ab equitatu maximè cæfi, caftra capta direptaque. Ab Satrico nocte, quæ prælio proxima fuit, fuga fimili agmine petunt Antium: & quum Romanus exercitus prope in veftigiis fequeretur, plus. tamen timor, quàm ira celeritatis habuit. Prius itaque moenia intrayere hoftes, quàm Romanus extrema agminis carpere aut morari poffet. inde aliquot dies vaftando agro abfumpti, nec Romanis fatis inftructis apparatu bellico ad moenia

ag

aggredienda, nec illis ad fubeundum pugnæ ca fum.

XXXIII. Seditio tum inter Antiates Latinofque coorta; quum Antiates victi malis, fubactique bel lo, in quo & nati erant & confenuerant, deditionem fpectarent; Latinos ex diutina pace nova defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perfeveran dum in bello faceret. finis certaminis fuit, poftquam utrifque apparuit, nihil per alteros ftare, quo minus incepta perfequerentur. Latini profecti à focietate pacis, ut rebantur, inhoneftæ, fefe vindicaverunt. Antiates, incommodis arbitris falutarium confiliorum remotis, urbem agrofque Romanis dedunt. Ira & rabies Latinorum, quia nec Romanos bello lædere, nec Volfcos in armis retinere potuerant, eò erupit, ut Satricum urbem, quæ receptaculum primum eis adverfæ pugnæ fuerat, igni concremarent. nec aliud tectum ejus fuperfuit urbis (quum faces pariter facris profanifque injicerent) quàm matris Matutæ templum. Inde eos nec fua religio, nec verecundia Deûm arcuiffe dicitur, fed vox horrenda, edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes procul delubris amoviffent. Incenfos ea rabie impetus Tufculum tulit, ob iram, quòd, deferto communi concilio Latinorum, non in focietatem modò Romanam, fed etiam in civitatem fe dediffent. Patentibus portis quum improvisò incidiffent, primo clamore oppidum præter arcem captum eft. in arcem oppidani refugere cum conjugibus ac liberis: nunciofque Romam, qui certiorem de fuo cafu fenatum facerent, mifere. Haud fegniùs, quàm fide populi Romani dignum fuit, exercitus Tufculum ductus. L. Quintius & Ser-:

vius Sulpicius tribuni militum duxere. claufas portas Tufculi, Latinofque fimul obfidentium atque obfefforum animo hinc moenia tueri vident, illinc arcem oppugnare, terrere unà ac pavere. Adventus Romanorum mutaverat utriufque partis animos; Tusculanos ex ingenti metu in fummam alacritatem, Latinos' ex prope certa fiducia mox capiendæ arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de fe ipfis fpem verterat. Tollitur ex arce clamor ab Tufculanis: excipitur aliquanto majore ab exercitu Romano. Utrimque urgentur Latini: nec impetus Tufculanorum decurrentium ex fuperiore loco fuftinent: nec Romanos fubeuntes mœdia, molientefque obices portarum arcere poffunt. Scalis priùs moenia capta: inde effracta clauftra portarum, & quum anceps hoftis & à fronte & à tergo urgeret; nec ad pugnam ulla vis, nec ad fugam loci quicquam fupereffet ; in medio cæfi ad unum omnes. Recuperato ab hoftibus Tufculo, exercitus Romam eft reductus.

XXXIV. Quanto magis profperis eo anno bellis tranquilla omnia foris erant, tanto in urbe vis Patrum indies miferiæque plebis crefcebant; quum eo ipfo, quod neceffe erat folvi, facultas folvendi impediretur. Itaque quum jam ex re nihil dari poffet, fama & corpore judicati atque addicti creditoribus fatisfaciebant, pœnaque in vicem fidei cefferat. Adeò ergo obnoxios fummiferant animos non infimi folùm, fed principes etiam plebis, ut non modò ad tribunatum militum inter patricios petendum, quod tanta vi, ut liceret, tetenderant; fed ne ad plebejos quidem magiftratus capeffendos petendofque ulli viro acri experientique animus ef VOL. II.

C

fet:

videtis nos ftantes in veftibulo curia veftra; ita ari mati paratique obviam imperatoribus legionibufque veftris proceffimus. Hic nofter, hic plebis noftra habitus fuit, eritque femper, nifi fi quando à vobis, proque vobis, arma acceperimus. Gratias agimus &ducibus veftris & exercitibus, quòd oculis magis quàm auribus crediderunt: &, ubi nihil hoftile erat, ne ipfi quidem fecerunt. Pacem, quam nos praftitimus, eam à vobis petimus: bellum eo, fisubi eft, avertatis precamur. In nos quid arma polleant veftra, fi patiendo experiundum eft, inermes experiemur. Hac mens noftra eft; Dii immortales faciant, tam felix quàm pia. Quod ad crimina, attinet, quibus moti bellum indixiftis: etfi revicta rebus, verbis confutare nihil attinet; tamen, etiamfi vera fint, vel fateri nobis ea, quum tam evidenter poenituerit, tutum cenfemus. Peccetur in vos, dum digni fitis quibus ita fatisfiat. Tantum fere verborum ab Tufculanis factum. Pacem in præfen tia, nec ita multo poft civitatem etiam impetraverunt. ab Tufculo legiones reductæ.

XXVII. Camillus confilio & virtute in Volfco bello, felicitate in Tufculana expeditione, utrobique fingulari adverfus collegam patientia & moderatione infignis, magiftratu abiit, creatis tribunis

Ante Chr. 377. V. C. 375.

militaribus in infequentem annum, L. & P. Valeriis, Lucio quintùm, Publio tertiùm, & C. Sergio tertiùm, L. Menenio fecundùm, Sp. Papirio, Ser. Cornelio Maluginenfe. Cenforibus quoque eguit annus; maximè propter incertam famam æris alieni, aggravantibus fummam etiam invidiæ ejus tribunis plebis, quum ab iis elevaretur, quibus fide magis

quàm

« IndietroContinua »