C. Sallusti Crispi Catilina: Iugurtha, Historiarum reliquiae codicibus servatae, accedunt rhetorum opuscula sallustiana |
Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione
Nessuna recensione trovata nei soliti posti.
Altre edizioni - Visualizza tutto
C. Sallusti Crispi Catilina: Iugurtha, Historiarum reliquiae codicibus ... Sallust Visualizzazione completa - 1887 |
C. Sallusti Crispi Catilina: Iugurtha, Historiarum reliquiae codicibus ... Sallust Visualizzazione completa - 1887 |
Parole e frasi comuni
alia alii aliis alios animi animo animus antea arma armis belli bello bellum Catilina ceteri ceterum corr cuius deinde denique domi eadem eius eorum erant eras esset exercitu facere facile facta fore foret fuisse gloria gratia habere haud Hauler homines hostibus hostium igitur illa ille illi illis imperio imperium ipsi Italia itaque item iubet Iugurtha Latio locis magis magna manu marg maxume metu mihi milites minus multa multis neque nihil nunc omnibus omnis omnium pars parum patres conscripti paucis populi posse postea postquam postremo potest potius praeter praeterea primo primum publica quem quin quippe quis quisque quoniam quorum quos rebus regnum rem publicam rerum Romae Romam Romani saepe satis scripsi senatus sese sicuti simul sine sint supra tamen tantum tempore tibi unus verba verum videtur virtute vobis
Brani popolari
Pagina 1 - Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere.
Pagina 32 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur. 55. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu...
Pagina 26 - De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse.
Pagina 1 - Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
Pagina 2 - Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant.
Pagina 13 - ... posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
Pagina 1 - ... memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est.
Pagina 29 - ... iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus. quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
Pagina 2 - Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
Pagina 2 - Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere : primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.