Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI

ORATIONES ET EPISTULAE

EX HISTORIIS EXCERPTAE.

Vest codex Vaticanus 3864 s. x. sunt codices ex Vaticano oriundi.

C. SALLUSTI CRISPI

ORATIONES ET EPISTULAE

EXCERPTAE DE HISTORIIS.

ORATIO LEPIDI COS.

AD POPULUM ROMANUM.

Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras 1 gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini - praesertim 5 cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat—aut, si provideritis, in vitandis periculis magis quam ulciscendo teneamini. sa- 2 tellites quidem eius, homines maxumi nominis optumis maiorum 10 exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberi agere, praeclara Brutorum atque Aemiliorum 3 et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae maiores virtute peperere, subvortunda. nam quid a Pyrrho Hannibale Philippoque et An- 4 15 tiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes, neu cui nisi legibus pareremus? quae cuncta scaevus iste Ro- 5 mulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli con

C. CRISPI. SALLVSTI . ORATIONES . EXCERPTE DE BELLIS . EXPLICIT. FELICITER. Č. CRISPI. SALLVSTI. ORATIONES. EXCERPTE DE HISTORIIS. INCIPIT. FELICITER ORATIO LEPIDI. CONS. AD. P. RV: de ordine orationum et epistularum v. praefatio || 8 uitandis Franc. Asulanus, tutandis | 16 scaeuus V, tuetur Serv. in Verg. Ecl. 3, 13 conparans illud 'perverse Menalca', saeuus Aldus

sumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae 6 res in miserationem ex ira vortunt. quin solus omnium post memoriam humani . . . supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris inmanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a 5 repetunda libertate terremini.

7 Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illos sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia. nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. 10 8 at ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia reti9 nendae dominationis honesta aestumet. itaque illa quies et otium

cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum ho10 noribus capessebant, nulla sunt: hac tempestate serviundum aut 11 imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. nam 15 quid ultra? quaeve humana superant aut divina inpolluta sunt? populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem ali12 menta reliqua habet. sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur et plebis in- 20 noxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scele13 rum. leges iudicia aerarium provinciae reges penes unum, de14 nique necis civium et vitae licentia. simul humanas hostias vi15 distis et sepulcra infecta sanguine civili. estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem? quoniam quidem 25 unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio 16 expectat. verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia tur17 barum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius 30 Picens et scriba Cornelius aliena bene parata prodegerint; nisi adprobaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum inlustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono 18 datam. at obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum; 35 quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, se recte faceremus. atque illa, quae tum formidine mercatus sum [pretio] soluto iure, dominis tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex civi

3 humani V, generis Orellius excidisse coniecit; hominumz Aldus 17 imperii Mommsen Rechtsfrage p. 33 || 27 a*usus (d eras.) V | 37 fortasse 38 pretio seclusi

bus praedam esse. satis illa fuerint, quae rabie contracta tolera- 19 vimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa. scelerum et contumeliarum omnium finis sit. quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria 5 numeret et, si liceat, avidius fecerit.

Neque iam quid existumetis de illo, sed quantum audeatis 20 vereor, ne alius alium principem expectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et conruptae sunt, sed vostra socordia, qua raptum ire licet, et quam audeas, tam videri felicem. nam 21 10 praeter satellites conmaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata praeter victorem? scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt. an quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, 22 ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? itaque ma15 xumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est. nisi forte tri- 23 buniciam potestatem evorsum profecti sunt per arma, conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent; egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas con20 tumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerint. quare igitur tanto agmine atque animis incedit? quia 24 secundae res mire sunt vitiis optentui, quibus labefactis quam formidatus est tam contemnetur. nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit. neque aliter 25 rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. quae si vobis pax et conposita in- 25 telleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus in positis, accipite otium cum servitio et 30 tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumveniundam. mihi quamquam per hoc summum im- 26 perium satis quaesitum erat nomini maiorum dignitatis atque etiam praesidi, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. quae si pro- 27 35 batis, adeste, Quirites, et bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem.

9 qua raptum ire licet Madv. Adv. 2, 293 (idem ego conieceram): quam raptum iri licet ; quam captum ire licet Cortius || audeas tam (sic) V: audeat tam z, Cortius || 11 uictorem Kritz, uictoriam V || 12 tarulae scirtoque (sic) V: Scirtus cognomen tuentur tituli Henz. 7419 dp C. I. L. 1 p. 475 et C. I. L. 5, 2887. 6, 10383: cf. Terent. Hec. 88 || 20 intellegerint Gerlach nescio unde: nam in Vest intellegerent || 22 secundae res V Porphyr. in Hor. Ep. 1, 18, 29, res secundae Seneca Controv. 9, 24, 13 || 27 composita V, concordia Aldus || 32 dignitatis - praesidii

[ocr errors]

Sallustius. Ed. III.

8

[ocr errors]
« IndietroContinua »