Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

ahh1h2 sunt eorundem correctores antiqui

TB sunt codices Monacenses 19472 et 4611 s. XI et XII cum delectu

adhibiti

0 sunt codices antiqui omnes

% sunt codices novicii

ald. est Aldina a. 1509

uncinis () saepsi codicum signa sicubi solo silentio eorum qui contu

lerunt de lectionibus constat.

SALLUSTII

IN M. TULLIUM

INVECTIVA.

Graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si 1, 1 te scirem iudicio magis quam morbo animi petulantia ista uti. sed quoniam in te neque modum neque modestiam ullam animadverto, respondebo tibi, ut, si quam male dicendo voluptatem cepisti, eam 5 male audiendo amittas. ubi querar, quos implorem, patres conscripti, diripi rem publicam atque audacissimo cuique esse perfidiae? apud populum Romanum? qui ita largitionibus corruptus est, ut se ipse ac fortunas suas venales habeat; an apud vos, patres conscripti? quorum auctoritas turpissimo cuique et scelera10 tissimo ludibrio est. ubiubi M. Tullius, leges audacia defendit atque in hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus e familia viri clarissimi, Scipionis Africani, ac non reperticius [accitus] ac paullo ante insitus huic urbi civis? an vero, M. Tulli, facta tua 2 ac dicta obscura sunt? an non ita a pueritia vixisti, ut nihil 15 flagitiosum corpori tuo putares quod alicui collibuisset? scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiae iacturam perdidicisti? itaque minime mirandum est, quod eam

INCIPIT G. SALUSTY ÎVECTIUA Ĩ TVLLIỶ CM. V.CH, Inuectiua incipit crispi salustii in m. t. cicerone H2, om AH1 || 1 grauiterTulli ex Sallustio ad Ciceronem' citat Quint. 4, 1, 68 || M. T. H2 constanter || 2 scirem ss. I ret H || animus H || petulantia ista] ista om. H2, ista petulantia H 3 quoniam Halm: cum 04 accepisti H1 || 5 audiendo z: dicendo 0 || 6 perfidiae locum, an ald., p. locum z || 8 "uti (H1H2) se ipse 0: sese suasque fortunas H2 || 9 et sceleratissimo HH1H2%, om. ATB 10 ubiubi HATB quod recepi, ubi H'H2 || audacia scripsi: R. P. audacia A, audacia r. p. H1TB, iudiciaq; p. r. H2, iudicia r. p. H || 11 hoc om. H1A || e familia H, ex familia H1H2, familia A || 12 accitus cum Wassio seclusi, reptitius accitus ald. | 14 tua ac dicta H1A, ac dicta tua HH2 || 15 alicui] alteri Orellius, ut est in Cic. 5, 13 || scilicet Cortius: aut scilicet HHA, aut H2 || 16 moderatum H 17 prodidisti H2 minime] non H2 | quod] si H2

2 flagitiose venditas, quam turpissime parasti. verum, ut opinor, splendor domesticus tibi animos tollit, uxor sacrilega ac periuriis delibuta, filia matris pelex, tibi iucundior atque obsequentior quam parenti par est. domum ipsam tuam vi et rapinis funestam tibi ac tuis comparasti: videlicet, ut nos commonefacias quam 5 3 conversa res sit, cum in ea domo habites, homo flagitiosissime, quae P. Crassi, viri clarissimi, fuit. atque cum haec ita sint, tamen Cicero se dicit in concilio deorum immortalium fuisse, inde missum huic urbi civibusque custodem absque carnificis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit. quasi vero non 10 illius coniurationis causa fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eo tempore, quod te custodem habebat. sed, ut opinor, illa te magis extollunt, quae post consulatum cum Terentia uxore de re publica consuluisti, cum legis Plautiae iudicia domo faciebatis, ex coniuratis alios . . . . pecunia condemnabas, 15 cum tibi alius Tusculanum, alius Pompeianam villam exaedificabat, alius domum emebat: qui vero nihil poterat, is erat calumniae proximus, is aut domum tuam oppugnatum venerat aut insi4 dias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat. quae si tibi falsa obicio, redde rationem quantum patrimonii acceperis, 20 quid tibi litibus accreverit, qua ex pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumptu aedificaveris, aut, si retices, cui dubium potest esse, quin opulentiam istam ex sanguine 3 et miseriis civium pararis? verum, ut opinor, homo novus Arpinas, ex M. Crassi familia, illius virtutem imitatur, contemnit simultatem hominum nobilium, rem publicam caram habet, neque 25 5 terrore neque gratia movetur. [aliud vero amicitia tantum ac vir

2. attollit ald. || 3 delibuta T, ald.: debilitata ceteri | filia matris pellex ex 'Sallustio❞ citat Servius Burmanni ad Aen. 6, 623, noverat Donatus, qui teste Servio Danielis versum istum ('hic thalamum invasit natae') dictum esse de Tullio' scripserat | 4 istam H || ui om. H2 6 res sit H1A, sit r. p. H2, sit res p. H, resp. sit ald. | habites Halm: habitas (H2), habitares ceteri || 7 p. crassi uiri consularis H2, p. crassi ū. c. H1A, publii c. vir. con. (sed vir. coň. h in spatio vacuo inseruit) H haec cum H 8 se cicero HH2 || 12 post tempore H2 quod nescio quis: quo 0, ald. 13 te om. B || 15 domo O praeter (H2), qui domi; quod utrum archetypi librarius an rhetor commiserit incertum (cf. Neue, gramm. 1, 540), || exilio alios suppl. Halm, morte a. priores: om. Oz || 16 Tusculanam Orellius || 17 is calumniae proximus erat A 19 compertum tibi H si tibi] sit A || 22 pompeianum] agrum add. H2 || exedificaueris H1A, || 23 cui dubium potest esse H1A, cui (qui H) potest dubium esse HH|| quin om. H || 24 et AH1, ac HH2 || miseriis] uisceribus ald. || pararis scripsi (paraueris ald.): parasti 025 C. Marii Glareanus illius H1A|| eius HH2|| 26 populi R. curam ald. || 27 mouetur ed. Veneta: remouetur || amicitia H1At, amicitiae HH2TB || uirtutis H corr. h: aliud—p. 147, 1 animi seclusi,

tus est animi.] immo vero homo levissimus, supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini, levissimus senator, mercennarius patronus, cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat, lingua vana, manus rapacis5 simae, gula immensa, pedes fugaces: quae honeste nominari non possunt, inhonestissima. atque is cum eius modi sit, tamen audet dicere: o fortunatam natam me consule Romam!' 'te consule fortunatam, Cicero? immo vero infelicem et miseram, quae crudelissimam proscriptionem eam perpessa est, cum tu perturbata 10 re publica metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuae cogebas, cum omnia iudicia, omnes leges in tua libidine erant, cum tu sublata lege Porcia, erepta libertate omnium nostrum vitae necisque potestatem ad te unum revocaveras. atque parum quod 6 impune fecisti, verum etiam commemorando exprobras neque licet 15 oblivisci servitutis suae. egeris, oro te, Cicero, perfeceris quid libet: satis est perpessos esse: etiamne aures nostras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis verbis insectabere? 'cedant arma togae, concedat laurea linguae.' quasi vero togatus et non armatus ea, quae gloriaris, confeceris, atque inter te Sullamque 20 dictatorem praeter nomen imperii quicquam interfuerit. sed quid 4, 7 ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerva omnis artis edocuit, Iuppiter optumus maxumus in concilio deorum admisit, Italia exulem humeris suis reportavit. oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua virtute omnis Paulos, Fabios, Scipiones 25 superasti, quem tandem locum in hac civitate obtines? quae tibi partes rei publicae placent? quem amicum, quem inimicum habes? cui in civitate insidias fecisti, ancillaris, quo iure,

cum

illud uerae amicitiae, hoc uirtutis est animi Lambinus, illud uero amicitiae tantum ac v. e. a. Cortius || 3 cuius-inhonestissima] cf. suas. ad Caes. 2, 9, 2 || 4 corporis pars 4|| rapacissume H1H2 || 6 eius modo H || 7 o om. H fortunată HH1 (sed in H1 corr.) || natam om. H || te fortunatam consulere (sic) H', te fortunatam consule || 9 eam H in ras. trium litt. quarum ultima a, ciuium (H2)z || tu_om. H2 || 10 percussos H2 || 12 tu om. A || omnium-13 potestatem om. H, s. s. h || 13 parum est quod 15 obliuisci his (his in spatio vacuo ins. H) vel iis (piis H2) 0: iis delevit Franc. Schmidt | profeceris HH'A quodlibet #2 || 16 nos post est ins. H2 || 17 etiamne molestissimis ald.: etiam in molestissimis HH1A, etiam molestis H2 || 18 ‘malignos' hunc versiculum carpsisse cum dixit Quintilianus 11, 1, 24, nostrum videtur significare, a quo lectionem linguae petierit: laudi Tullium scripsisse constat, cf. in primis Heusinger ad Cic. de off. 1, 22, 72 || 19 perfeceris H2 20 quiquid H|| interfuerit (H), interfuit ceteri || 22 artis om. H2 optimus Hmaximus HH1|| concilio AHH1, consilio H2 || 23 Romule om. H2: apud Sallustium in Ciceronem o Romule Arpinas' Quint. 9, 3, 89 || 26 amicum quem H(H2), amicum et quem A, amicum 7 H1 27 cui] eum A || ancillares 0, corr. nescio quis

de exsilio tuo Dyrrhachio redisti, eum sequeris?

[ocr errors]

quos tyrannos appellabas, eorum potentiae faves! qui tibi ante optimates videbantur, eosdem dementes ac furiosos vocas! Vatini causam agis, de Sestio male existimas, Bibulum petulantissimis verbis laedis, laudas Caesarem, quem maxime odisti, ei maxime obsequeris, 5 aliud stans, aliud sedens sentis de re publica, his male dicis, illos odisti, levissime transfuga, neque in hac neque in illa parte fidem habens.

1, 1

M. TULLII

IN SALLUSTIUM

INVECTIVA.

10

Ea demum magna voluptas est, C. Sallusti, aequalem ac parem verbis vitam agere, neque quicquam tam obscenum dicere cui non ab initio pueritiae omni genere facinoris aetas tua respondeat, ut omnis oratio moribus consonet. neque enim qui ita 15 vivit, ut tu, aliter ac tu loqui potest, neque qui inloto sermone utitur vita honestior est. quo me praevertam, patres conscripti, unde initium sumam? maius enim mihi dicendi onus imponitur, quo notior est uterque nostrum, quod aut si de mea vita atque actibus huic conviciatori respondero, invidia gloriam consequetur, 20 aut, si huius facta, mores, omnem aetatem nudavero, in idem vitium incidam procacitatis, quod huic obicio. id vos si forte offendimini, iustius huic quam mihi succensere debetis, qui initium 2 introduxit. ego dabo operam ut et pro me minimo cum fastidio respondeam et in hunc minime mentitum esse videatur. scio me, 25

1 redires H2 eum insequeris H2, consequebaris ald. || 2 nunc post eorum et post eosdem ins. ald. || ante om. H. 4 Sextio ald. || 5 collaudas H26 maledictis a || 7 hac parte H2 8 habes ald. || 9 m. t. c. inuectiua. in. c. s. incipit H2, controuersia ciceronis in salustium crispum incipit 4, nihil inscriptum in H(H1) TB || 12 c (vel g). sallusti HAT, salusti s. s. c H1, c (vel g). s. H2B || 14 non ante respondeat traicit H2 || 15 oratio ald.: ratio || 17 uertam ald. || 19 aut siTM HH1A, si aut H2 atque] aut H2 20 actibus nostris A (del. a), actibus s. s. nostris H2, nostris om. ceteri || respond'o H2, respondeo H || consequetur A, consequatur HH1Ha || 21 aetatem omnem H2 || denudauero A, nudauero incidam i. i. u. p. H2 || 22 id forte si uos H2 | 93 debeatis HH1 corr. h1|| quã s. s. 1 qui H 25 in hunc] hunc H', in hoc m. rec. | mentitus esse uidear H2 idemque in H1 temptavit m. rec.

« IndietroContinua »