Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLVSTI CRISPI

DE BELLO IUGURTHINO

LIBER.

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbe- 1 cilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. nam 2 contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus 5 deesse. sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. 3 qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe probitatem industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et volup- 4 10 tates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura 5 esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam 15 periculosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent. nam uti genus hominum compositum ex corpore et ani- 2 ma est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia alia animi naturam secuntur. igitur praeclara facies, magnae divitiae, 2 20 ad hoc vis corporis et alia omnia huiuscemodi brevi dilabuntur,

7 quippe PC, quippe quae C, Donat in Ter. Eun. 241 || 10 perneciosa ex perniciosa (sic saepius) P || 12 quisque C, quique PC auctores C, actores PC || 14 multaque PC, multumque C, Augustinus Epist. 153, 22 15 periculosa PC, perniciosa unus ex z, periculosa ac perniciosa Augustinus l. c. 17 hominum PC, humanum C deteriores || compositu ex compositus P 20 omnia huiuscemodi PC, huiuscemodi omnia C || dilabuntur ex dilabantur P

3 at ingeni egregia facinora sicuti anima inmortalia sunt. postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus aeternus rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habe4 tur. quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis 5 gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

20

3 Verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per 2 fraudem [iis] fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta cor- 15 rigas, tamen inportunum est, cum praesertim omnes rerum mu3 tationes caedem fugam aliaque hostilia portendant. frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, extremae. dementiae est. nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari. 4 Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in pri2 mis magno usui est memoria rerum gestarum. cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam 3 quis existumet memet studium meum laudando extollere. atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem 25 agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et con4 viviis gratiam quaerere. qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim et quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum per- 30 venerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio 5 meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. nam saepe ego audivi Q. Maxumum P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagi- 35 nes intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem ac6 cendi. scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in

5 qui ex quae P 14 iis P (pro eis sic ▲ in marg. p) C, is vel his vel uis vel ius C, del. Dietsch | fuit uti tuti aut PC (optimus uti et s. s. tuti), fuit tuti aut vel fuit utique tuti aut C: uti iteratione proximi vocabuli ortum (Herm. 1, 248) || 17 portendant ex propendant P|| 20 gratificari ex letificari P 26 tamq; utili ex tam utili P || 29 magistratu* (s er.) P, magistratum vel magistratus C sim PC, sum C

13

1

sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. at contra quis est 7 omnium eis moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate 5 neque industria cum maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur: proinde quasi praetura et consulatus atque 8 alia omnia huiuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac 10 non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est. verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum 9 piget taedetque. nunc ad inceptum redeo.

Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iu- 5 gurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox 15 variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est. quae contentio divina et humana cuncta 2 permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. sed priusquam huiuscemodi 3 rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscundum 20 omnia inlustria magis magisque in aperto sint.

Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal 4 post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et 25 praeclara rei militaris facinora fecerat. ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat regi dono dedit. igitur amicitia Masinissae bona 5 atque honesta nobis permansit. sed imperi vitaeque eius finis 30 idem fuit. dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale 6 et Gulussa fratribus morbo absumptis. is Adherbalem et Hiemp- 7 salem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

335

Qui ubi primum adolevit, pollens viribus decora facie sed 6 multo maxume ingenio validus, non se luxu neque inertiae

3 adaequauerit PC, adaequarit C || 5 contenda*t (n eras.) P|| 8 proinde C, perinde PC || 10 qui ea ex quia P|| 15 dehinc PC, dein pC || nobilitatis in marg. P 16 obuiam itum ex obuiatum P || 19 expedio PC, expediam C 24 cognomen ex uirtute fuit PC, Acron' in Hor. C. 4, 8, 19: ex uirtute nomen inditum huius Schol. Ver. Aen. 9, 387 || 25 carthaginiensibus ex carthaginiensis P 26 siface ex sifaci ** P || 31 gulussa ex galussa P|| hiemsalem P 33 hortus ex ortum P || 36 luxu C, Fronto ad Ant. 2, 6 p. 108 Diom. p. 341, luxui PC, Macrob. exc. Bob. p. 645, luxuriae id. exc. Paris. p. 624

conrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare iaculari, cursu cum aequalibus certare, et cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis fe2 rire, plurumum facere minumum ipse de se loqui. quibus rebus 5 Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem lugurthae regno suo gloriae fore, tamen postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum 3 animo suo volvebat. terrebat eum natura mortalium avida im- 10 peri et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit; ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne 7 qua seditio aut bellum oriretur anxius erat. his difficultatibus 15 circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiec2 tare periculis et eo modo fortunam temptare. igitur bello Numantino Micipsa cum populo Romano equitum atque peditum 20 auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in His3 paniam mittebat. sed ea res longe aliter ac ratus erat evenit. 4 nam Iugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem ho- 25 stium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numan5 tinis maxumo terrori esset. ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum 30 ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre 6 plerumque solet. igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum 7 frustra erat. huc adcedebat munificentia animi et ingeni soller- 35 tia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.

Ea tempestate in exercitu nostro fuere conplures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi

2 iaculari equitare Macr. exc. Paris. p. 624 Diom. l. c. (sic cod. B, iaculari om. AM) ll. cc. || gloria om. Diom. 1. c. || 3 esset P || 5 facere et minimum PC praeter unum, et om. Fronto et Macrob. ll. cc. || 11 oportunitas ex oportunitatis P|| 15 orirertur] sic PC

domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae omnia venalia esse. sed post- 2 5 quam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione lugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret: periculose a paucis emi, quod 10 multorum esset. si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum. sic locutus cum litteris 9 eum, quas Micipsae redderet, dimisit. earum sententia haec erat. 'Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam 2 15 rem tibi certo scio gaudio esse. nobis ob merita sua carus est: ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa. igitur rex ubi ea, quae fama 3 acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute 20 tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham benificiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. sed ipse paucos post 4 annos morbo atque aetate confectus cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiem25 psale filiis dicitur huiuscemodi verba cum Iugurtha habuisse.

'Parvom ego, Iugurtha, te amisso patre sine spe sine opi- 10 bus in regnum meum accepi, existumans non minus me tibi, quam liberis, si genuissem, ob benificia carum fore. neque ea res falsum me habuit. nam, ut alia magna et egregia tua omittam, 2 30 novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti: in Hispania nomen familiae renovatum est. postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, 3 35 per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, benificio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. non ex- 4

3 imperii PC, imperio C|| 7 abduxit C, adduxit PC || 11 suam et ipsum pecuniam PC || 15 certo PVC, certe C 16 et populo romano PVC, populoque romano C|| ope ** P17 en C, P, om. V 19 cum C, tum PC || 23 finem s. s. P || 26 ego iugurtha te PC, ego te iugurtha VC 27 regnum meum PV, meum regnum C || 28 liberis del. Ursinus || 31 onerauisti | 34 uitae finem V || 35 te PVC, om. C

« IndietroContinua »