Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO EDITIONIS TERTIAE.

[ocr errors]

Divenditis secundae editionis exemplis haud volenti mihi tertiam adornandi munus iniunctum est, quippe occupato in iusto plenoque Bellorum apparatu digerendo. quare refingenti illum lectionum delectum eam mihi dixi legem, ut adiutus multorum ope codicum, quorum unum eumque perbonum nemodum attigerat, omnem critici instrumenti materiam denuo recognoscerem -quare exempli causa nequis dubitet quin C. 59, 5 praeter Parisinum lectionis inermos mihi praesto fuerint testes ut, vitiis sive typothetarum sive meis textum emacularem veluti illud C. 34, 2 Massaliam delevi contra memoriam librorum omnium nescio quo casu invectum grammaticorum testimonia ad subsidia critica nova instaurarem, sed idem veterem diorthoseosrationem ut integram nunc quoque servarem. in orationibus epistulisque ex Historiis excerptis paene nihil mutavi, pauca, de quibus suo loco dictum est, in eorundem reliquiis Berolinensibus et Vaticanis. praeterea lectorem moneo Sallusti in Ciceronem et invicem invectivas in ecdosi operum Tullianorum Teubneriana anno 1879 ita habitas prodisse, quasi mea Sallusti editio, quae prodiit anno 1876, non novam eis recensendis adtulisset normam. sed haec mea editio dum prela exercet, nuntius adfertur laetissimus recuperatae in codice Aurelianensi palimpsesto Historiarum partis haud exiguae. consentaneum est me opus intermittendum curasse, donec huius thesauri usurpandi facultas publicis de eo relationibus facta esset. quod cum spe lentius eveniret, Edmundum Haulerum v. d., thesauri illius inventorem doctissimum, precibus adii, ut quod eius in publicum nondum editum esset eo utendi mihi beneficium privatim concederet. quibus ille precibus cum humanissime satis fecerit, edendi haec nova Historiarum fragmenta curam quam maturrime potui ita egi, ut inventoris vestigia artissime premerem oppressis eis cogitationibus, quas spero me brevi tempore suo loco esse aperturum.

Dat. Regimontii d. 6. Nov. 1886.

« IndietroContinua »