Immagini della pagina
PDF
ePub

deunt, in quibus nulla, aut pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colligunt, cujusmodi sunt Lexica, Concordantiæ, Apophthegmata, Similitudines, Indices, et bujusmodi, si quæ habeant admixta, quæ expurgatione indigeant, illis Episcopi et Inquisitoris una cum Theologorum Catholicorum consilio sublatis, aut emendatis, permittantur.

REGULA VI

Libri vulgari idiomate de controversiis inter Cathelicos, et Hæreticos nostri temporis disserentes, non passim permittantur, sed idem de iis servetur, quod de Bibliis vulgari lingua scriptis statutum est.

[ocr errors]

Qui vero de ratione bene vivendi, contemplandi, confitendi ac similibus argumentis vulgari sermóné conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est cur prohibeantur; sicut nec sermones populares vulgari lingua habiti.

Quod si hactenus, in aliquo regno, vel provincia, aliqui libri sunt prohibiti, quod nonnulla contineant, quæ sine delectu ab omnibus legi non expediat, si corum Auctores Catholici sunt, postquam emendati fuerunt, permitti ab Episcopo, et Inquisitore poterunt.

REGULA VIT

Libri, qui res lascivas, seu obscenas. ex professo tractant, narrant, aut docent, cum non solum fidei, sed et morum, qui hujusmodi librorum lectione facile corrumpi solent, ratio habenda sit, omnino prohibentur; et qui eos habuerint, severe ab Episcopis punjantur.

[ocr errors]

Antiqui vero ab Ethnicis conscripti, propter sermo→ nis elegantiam, et proprietatem, permittuntur: nulla tamen ratione pueris prælegendi erunt of

[ocr errors][ocr errors][merged small]

J

[ocr errors]

Libri, quorum principale argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt, que ad hæresim, seu impretátem, divinationem, seu superstitionem spectant, a Catholicis Theologis, Inquisitionis concedi possunt.

generalis atctoritate expurgati, commarits, seu adIdem judicium sit de prologis, notationibus, que a damnatis Auctoribus, libris non

damnatis appositæ sunt: sed posthac non nisi emendati excudantur.

REGULA IX.

Libri omnes, et scripta Geomantiæ, Hydromantiæ, Aeromantiæ, Pyromantiæ, Onomantiæ, Chiromantiæ Necromantiæ, sive in quibus continentur sortilegia. veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicæ, prorsus rejiciuntur.

Episcopi vero diligenter provideant, ne Astrologiæ judiciariæ libri, tractatus, indices legantur, vel ha-, beantur, qui de futuris contingentibus, successibus fortuitisve casibus, aut iis actionibus, quæ ab humana voluntate pendent, certo aliquid eventurum affirmare audent.

Permittuntur autem judicia, et naturales observationes, quæ navigationis, agriculture, sive medicæ artis juvandæ gratia, conscripta sunt.

REGULA X.

In librorum, aliarumve scripturarum impressione servetur, quod in Concilio Lateranensi sub Leone X Sess. 10 statutum est.

Quare si in alina urbe Roma liber aliquis sit imprimendus, per Vicarium summi Pontificis, et sacri Palatii Magistrum, vél personas a Sanctissimo Domino Nostro deputandas, prius examinetur.

In aliis vero locis ad Episcopum, vel alium habentem scientiam libri, vel scripturæ imprimende, ab eodem Episcopo deputandum, ac Inquisitorem hæreticæ pravitatis ejus civitatis, vel dioecesis, in qua impressio fiet, ejus approbatio, et examen pertineat, et per eorum manum, propria subscriptione, gratis, et sine dilatione imponendam, sub pœnis et censuris in eodem decreto contentis, approbetur; hac lege, et conditione addita, ut exemplum libri imprimendi authentiet manu auctoris subscriptum, apud examinatorem

cum,

remaneat.

[ocr errors]

Eós vero, qui libellos manuscriptos vulgant, nisi ante examinati, probatique fuerint, iisdem poenis subjici debere judicarunt Patres deputati, quibus impressores; et qui eos habuerint, et legerint, nisi auctores prodiderint, pro auctoribus habeantur.

Ipsa vero bujusmodi librorum probatio in scriptis

detur

detur, et in fronte libri, vel scripti, vel impressi, authentice appareat; probatioque, et examen, ac cetera gratis fiant.

Præterea in singulis civitatibus, ac diœcesibus, domus, vel loci, ubi ars impressoria exercetur, et bibliothecæ librorum venalium sæpius visitentur a personis ad id deputandis ab Episcopo, sive ejus Vicario, atque etiam ab Inquisitore hæretice pravitatis, ut nihil eorum, quæ prohibentur, aut imprimatur, aut vendatur, aut habeatur.

Omnes vero librarii, et quicumque librorum venditores habeant in suis bibliothecis Indicem librorum venalium, quos habent, cum subscriptione dictarum personarum; nec alios libros habeant, aut vendant, aut quacumque ratione tradant, sine licentia eorumdem Deputatorum, sub pœna amissionis librorum, et aliis arbitrio Episcoporum, vel Inquisitorum imponendis : emptores vero, lectores vel impressores, eorumdem arbitrio puniantur.

Quod si aliqui libros quoscumque in aliquam civitatem introducant, teneantur iisdem personis deputandis renunciare; vel si locus publicus mercibus ejusmodi constitutus sit, ministri publici ejus loci prædictis personis significent, libros esse adductos.

Nemo vero audeat librum, quem ipse, vel alius in civitatem introduxit, alicui legendum tradere, vel aliqua ratione alienare, aut commodare, nisi ostenso prius libro, et habita licentia a personis deputandis, aut nisi notorie constet, librum jam esse omnibus permissum.

Idem quoque servetur ab hæredibus, et exequutoribus ultimarum voluntatum, ut libros a defuncto relictos, sive eorum Indicem, illis personis deputandis afferant, et ab iis licentiam obtineant, priusquam eis utantur, aut in alias personas quacunque ratione eos transferant.

In his autem omnibus, et singulis poena statuatur, vel amissionis librorum, vel alia, arbitrio eorumdem Episcoporum, vel Inquisitorum, pro qualitate contumaciæ, vel delicti.

Circa vero libros, quos Patres deputati aut examinarunt, aut expurgarunt, aut expurgandos tradiderunt, aut certis conditionibus, ut rursus excuderentur, concesserunt, quicquid illos statuisse constiterit, tam Bibliopolæ, quam ceteri observent.

Liberum tamen sit Episcopis, aut Inquisitoribus ge

b

neralibus secundum facultatem • , quam habent, eos etiam libros, qui his Regulis permitti videntur, prohibere, si hoc in suis regnis, aut provinciis, vel diœcesibus expedire judicaverint.

Ceterum nomina cum librorum, qui a Patribus deputatis purgati sunt, tum eorum, quibus illi hanc provinciam dederunt, eorumdem deputatorum Secretarius Notario sacræ universalis Inquisitionis Romanæ descripSanctissimi Domini Nostri jussu tradat.

ta,

Ad extremum vero omnibus Fidelibus præcipitur. ne quis audeat contra harum Regularum præscriptum, aut bujus Indicis prohibitionem, libros aliquos legere, aut habere.

Quod si quis libros Hæreticorum, vel cujusvis auctoris scripta, ob hæresim, vel ob falsi dogmatis suspicionem damnata, atque prohibita legerit, sive habuerit, statim in excommunicationis sententiam incurrat.

Qui vero libros alio nomine interdictos legerit, aut habuerit, præter peccati mortalis reatum, quo afficitur, judicio Episcoporum severe puniatur.

OBSERVATIONES

AD REGULAM QUARTAM ET NONAM

CLEMENTIS PAPE VIII JUSSU FACTE.

Circa quartam Regulam.

ANimadvertendum est circa suprascriptam quartam Regulam Indicis fel. rec. Pii Papæ IV nullam per hanc impressionem, et editionem de novo tribui facultatem Episcopis, vel Inquisitoribus, aut Regularium Superioribus, concedendi licentiam emendi, legendi, aut retinendi Biblia vulgari lingua edita, cum hactenus mandato, et usu sanctæ Romanæ et universalis Inquisitionis sublata eis fuerit facultas concedendi hujusmodi licentias legendi, vel retinendi Biblia vulgaria, aut alias sacræ Scripture, tam novi, quam veteris Testamenti partes, quavis vulgari Lingua editas.

[ocr errors]

ADDITI O.

Quod si hujusmodi Bibliorum versiones vulgari lingua fuerint ab Apostolica Sede approbatæ, aut editæ cum annotationibus desumptis ex sanctis Ecclesiæ Patribus, vel ex doctis, catholicisque viris, conceduntur. Decr. Sacr. Congr. Ind. 13 Junii 1757.

Circa nonam Regulam.

Circa Regulam nonam ejusdem Indicis ab Episcopis, et Inquisitoribus Christi fideles sedulo admonendi sunt quod in legentes, aut retinentes contra Regulam hanc libros hujusmodi Astrologiæ judiciariæ, divinationum, et sortilegiorum, rerumque aliarum in eadem Regula expressarum procedi potest, non modo per ipsos Episcopos et Ordinarios, sed etiam per Inquisitores locorum ex Constit. fel. rec. Sixti Papæ Quina contra exercentes Astrologiæ judiciaria artem, et alia quæcumque divinationum genera, librosque de eis legentes, ac tenentes, promulgata, sub Dat. Romæ apud Sanctum Petrum, Anno Incarnat. Dom. M. D. LXXXV. Nonis Januarii, Pontificatus sui Anno primo.

,

De Thalmud, et aliis libris Hebræorum.

[ocr errors]

Quamvis in Indice prædicti Pii Papæ Quarci Thalmud Hebræorum, ejusque glosse annotationes, interpretationes, et expositiones omnes prohibeantur; seď quod, si absque nomine Thalmud, et sine injuriis, et calumniis in Religionem Christianam aliquando prodiissent, tolerarentur: quia tamen Sanctissimus Dominus Noster Dominus Clemens Papa VIII per suam Constitutionem contra impia scripta, et libros Hebræorum sub Dat. Rome apud Sanctum Petrum Anno Incarnat. Dom. M. D. XCII. pridie Kal. Marti, Pontificatus sui Anno secundo, illos prohibuit, atque damnavit mens ipsius non est, eos propterea ullatenus etiam sub illis conditionibus permittendi, aut tolerandi; sed specialiter, et expresse statuit, et vult, ut hujusmodi impii Thalmudici, Cabalistici, aliique nefarii Hebræorum libri omnino damnati, et prohibiti maneant, et censeantur; atque super eis, et aliis libris hujusmodi prædicta Constitutio perpetuo, et inviolabiliter observetur.

De Libro Magazor.

Ad hæc sciant Episcopi, Ordinarii, et Inquisitores lom

« IndietroContinua »