Immagini della pagina
PDF
ePub

hujusmodi signis libri, codices, et folia quæcumque sive manuscripta, sive impressa.

Item Omnia et singula transsumpta, seu copiæ tam impress, quam manuscriptæ Decreti a Vicario Generali Cassanensi emanati, per quod idem Vicarius ausus fuit definitive pronunciare, eumdem Joannem fuisse in quasi possessione cultus, atque ideo in eo manutenendum.

9. Libri omnes immunitatem Bonorum Ecclesiasticoruin impugnantes.

10. De Laminis plumbeis Arabico sermone, et antiquis characteribus conscriptis, ac in cavernis montis Illipulitani, dicti Sacri, prope Granatam repertis, et, de Scripturis in turri Torpiana ejusdem civitatis inventis, libri omnes, Tractatus, Responsa, Consulta, Commentarii, Glossæ, Additamenta, Annotationes, et quæcumque alia, sive manuscripta, sive typis impressa. Alii vero libri, sive tractatus, qui ad alia argumenta spectant, obiter vero de his Laminis, vel de earum doctrina tractant, permittuntur, expunctis locis, quæ de his Laminis agunt.

11. De SS. Apostolis Petro, et Paulo libri omnes tam impressi, quam manuscripti, in quibus asseritur, et defenditur, quod S. Petrus, et S. Paulus sunt duo Ecclesiæ Principes, qui unicum efficiunt: vel sunt duo Ecclesiæ Catholice Coriphæi, ac supremi Duces summa inter se unitate conjuncti vel sunt geminus universalis Ecclesiæ vertex, qui in unum divinissime coaluerunt vel sunt duo Ecclesiæ summi Pastores, ac Præsides, qui unicum caput constituunt; atque hæc ita explicantur, ut ponatur omnimoda æqualitas inter S. Petrum, et S. Paulum sine subordinatione S. Pauli ad S. Petrum in potestate suprema universalis Ecclesiæ.

12. De vera, et non interrupta successione filiorum S. Francisci, et de vera forma Caputii ejusdem libri omnes impressi, et qui inconsulta sacra Congregatione imprimentur, tractantes hanc eamdem controversiam. 13. Pasquilli omnes ex verbis sacre scripturæ con

fecti.

Item Pasquilli omnes etiam manuscripti, omnesque conscriptiones, in quibus Deo, aut Sanctis, aut Sacramentis, aut Catholicae Ecclesi, et ejus cultui, aut Apostolice Sedi quomodocumque detrahitur.

14. Libri omnes agentes, ut vulgo dicitur, delle venture, e delle sorti.

§. III.

Imagines, et Indulgentiæ prohibitæ.

1. Imagines cum laureolis, aut radiis, sive splendoribus, eorum, qui neque canonizationis, neque beatificationis honore insigniti sunt a Sede Apostolica.

2. Imagines Domini Nostri Jesu Christi, et Deiparæ Virginis Mariæ, ac Angelorum, Evangelistarum, aliorumque Sanctorum, et Sanctarum quarumcumque sculptæ aut pictæ cum alio habitu, et forma, quam in Catholica, et Apostolica Ecclesia ab antiquo tempore consuevit, vel etiam cum habitu peculiari alicujus Ordinis Regularis.

3. Imagines, Numismata insculpta pro Confraternitatibus Mancipiorum Matris Dei, Italice Schiavi della Madre di Dio, sodales catenatos exprimentia.

Item Libelli, in quibus eisdem Confraternitatibus regulæ præscribuntur. Confraternitates autem, quæ catenulas distribuunt confratribus, et consororibus, brachiis, et collo circumponendas, atque gestandas, ut eo signo Beatissima Virgini emancipatos se esse profiteantur, et quarum institutum in eo mancipatu præcipue versa tur, damnantur, et extinguuntur. Societatibus vero, quæ ritum aliquem, aut quodcumque aliud ad mancipatum ejusmodi pertinens adhibent, præcipitur, ut id statim rejiciant.

4. Imagines, catenule, folia, libelli pro usu Confraternitatum sub invocatione SS. Sacramenti, B. Mariæ Virginis Immaculate, et S. Joseph sub titulo Gregis boni Pastoris erectarum, et in quibus repræsentantur homines penduli a Christo, a sacra Pyxide, a B. Virgine, a S. Josepho, et a quovis alio Sancto.

5. Imagines, ubi repræsentatur puer Jesus in sublime elatus, et sub ipso tres Ecclesiæ Doctore, et in locum aliorum trium (qui repræsentantur in Imaginibus ejusdem formæ jam pridem impressis) substituti sunt tres Presbyteri Regulares cum his versibus: Jesu Doctorum intima, qui nubes ignorantiæ pellis virore gratiæ, etc. 6. Imaginės sive depictæ, sive sculpte, sive impresse Joannem Calà quocumque sanctitatis, vel beatitudinis signo repræsentantes.

7. Imagines, ubi repræsentatur B. Virgo cum Filio in medio duorum Sanctorum Societatis Jesu, quorum uni tradit librum, alii Rosarium cum hac inscriptione: Deipara Virgo cum Filio inspirat, commendatque So

cietati Jesu institutionem Sodalitatum, et Officii, Rosariique_usum.

8. Inscriptiones omnes Imaginum SS. Francisci, et Antonii de Padua, in quibus dicitur, formam habitus, qua depicti sunt, esse eamdem qua ipsi usi fuerunt: vel in quibus asseritur, in hoc, vel illo ordine S. Francisci esse veram, legitimam, et non interruptam ejusdem S. Patris in filios successionem.

9. Indulgentiæ omnes concessæ coronis, granis, seu calculis, crucibus, et imaginibus sacris ante Decretum Clementis VIII an. 1597 editum de forma Indulgentia

rum.

Item Indulgentiæ omnes concessæ quibuscumque Regularium Ordinibus, Confraternitatibus secularibus, Capitulis, Collegiis, aut eorum Superioribus, ante Constitutionem ejusdem. Clementis VIII. Quæcumque d. 7 Decemb. 1604, et Pauli V Romanus Pontifex d. 13 Maii 1606, et Quæ salubriter d. 23 Novemb. 1610 revocate sunt, atque apocryphæ habendæ, nisi ab iisdem summis Pontificibus, aut eorum successoribus reac confirmare fuerint.

novatæ

10. Indulgentiæ concessæ coronis S. Birgittæ ab Alexandro VI, declarantur apocryphæ, et nullius roboris, ac momenti, sine præjudicio tamen Indulgentiarum a Leone X, dictis coronis concessarum vi Id. Jul. 1515

11. Indulgentiæ concessæ crucibus S. Turibii ab Urbano VIII, tamquam falsæ habendæ sunt.

12. Indulgentiarum libri omnes, Diaria. Summaria, libelli, folia, etc. in quibus earum concessiones continentur, non edantur absque licentia S. Congregationis Indulgentiarum.

S. IV.

Quædam ad Ritus Sacros spectantia,
quæ prohibita sunt.

1. Benedictiones omnes Ecclesiastice, nisi approbatæ fuerint a sacra Rituum Congregatione.

2. Exorcismorum formulæ diversæ ab iis, quæ præscribuntur in Regulis Ritualis Romani, et earumdem usus, absque prævio examine coram Ordinario.

3. Litaniæ omnes, præter antiquissimas, et communes, quæ in Breviariis, Missalibus, Pontificalibus, ac

Ritualibus continentur, et præter Litanias de B. Virgine, quæ in sacra æde Lauretana decantari solent.

4. Missalis Romani omnia exemplaria alterata post edictum Pii V, præsertim quæ Venetiis apud Junctas, Sessas, Mysserinum, et ad Signum Syrenæ, atque Europe, et quoscumque alios, impressa sunt ab anno 1596. 5. Officia B. Mariæ Virginis, vel Sanctorum aut Sanctarum, aliaque hujusmodi absque approbatione S. Rituum Congregationis edita, vel edenda.

[ocr errors]

6. De Ritibus Sinicis, eorumque controversiis, aut illorum occasione exortis, libri, libelli, Relationes, Theses, folia, et scripta quæcumque post diem 2 Octobris 1710 edita, in quibus ex professo, vel incidenter, quomodolibet de iis, tractetur, sine expressa, et speciali licentia Romani Pontificis in Congregatione sanctæ, et universalis Inquisitionis obtinenda.

7. Rituali Romano additiones omnes factæ, aut faciendæ post reformationem Pauli V, sine approbatione Sac, Congregationis Rituum.

8. Rosaria quæcumque de novo inventa, aut invenienda, sine opportuna S. Sedis facultate quibus authenticum Rosarium Deo, et B. Mariæ Virgini sacrum antiquaretur

[graphic][merged small]

INDEX

LIBRORUM

PROHIBITORUM.

A

A

Baelardus, seu Abailardus (Petrus). 1 C. Ind.

Trident.

Abano (de), seu de Apono (Petrus). Geo-)

mantia.

)

) Append.
Heptameron, seu Elementa Magica.) indic.
Et ejusdem de omni genere Divinatio-) Trident.
nis Opera.
Abauzit. Vide Reflexions impartiales sur les Evangiles.
Abbadie (Jacques). Traité de la Vérité de la Religion
Chrétienne. Partie 1, 11 et 11. Decret. 22 De-
cembris 1700, et 12 Martii 1703.

A. B. C. id est libellus tractans rudimenta Religionis, et
duo tantummodo Sacramenta commemorans. App.
Ind. Trid.

A. B. C. Latino, vel Flandrico idiomate, ubi secunda
pars Salutationis Angelicæ mutata est, et omissis
verbis: Sancta Maria Mater Dei, substituta sunt
hæc alia: Maria Mater Gratiæ, Mater Miseri-
cordie. Decr. 9 Septembris 1688.

A. B. C. (1) etc. Vide La Raison par Alphabet.
ABHANDLUNG VON Verbrechen und Strafen eine ge-
krönte Preis Schrift nebst angehangten lehrsát-
zen aus der Polizey Wissenschaft, welche Joseph
Edler von Montag... vertheidigen wird den 5
Julii... Altstat Prag gedruckt beim Jo. Jos.
Clauser...... anno 1767. Id est latine: Tractatus
de Delictis, et pænis. Libellus laude dignus,
cui annexæ sunt Theses ex scientia politica,
quas Joseph nobilis de Montag.... defendendas
suscipiet die v. Julii.... Vetero - Pragæ excud.
Jo. Jos. Clauser..... anno 1767. Decr. 19 Julii 1768.

A

« IndietroContinua »