Immagini della pagina
PDF
ePub

Index librernas prohibitoram
INDEX

LIBRORUM

PROHIBITORUM

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

PII SEXTI

PONTIFICIS MAXIMI

JUSSU EDITUS;

[ocr errors][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small]
[ocr errors]

Librarian Grayton 3-1-37

33604

BENEDICTUS PP.
PP. XIV.

Ad perpetuam rei memoriam.

QUA

UE ad Catholicæ Religionis puritatem integerrime tuendam, et castos mores a contagione caute servandos maxime pertinent, cum semper ab Apostolica hac sancta Sede provide, sapienterque constituta, et sanctissime custodita sint; tum illud in primis laudabili Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum zelo, ac vigilantia provisum, et cautum fuit, ne ullum propter pravos, exitiososque Libros, quibus fides, et pietas labefactari plerumque solent Christi fidelium animabus præjudicium, ac detrimentum irrogaretur. Quamobrem non solum hujusmodi Libros improbare, et proscribere consueverunt, sed ne vetitæ quoque eorum lectionis oblivio ulla, unquam subreperet, aut ignorantia obtenderetur, publicis tabulis, atque catalogis eosdem perniciosos Libros describi, et consignari voluerunt; quo sane fieret, ut, palam denunciata, atque oculis subjecta eorum pravitate, ab omnium manibus facilius removerentur.j Crescente autem in dies exitiosa, ipsorum segete, et copia, renovari identidem, atque augeri

[ocr errors]

oportuit Indices ipsos, quorum primum quidem publica Ecclesiæ auctoritate a sapientissimis Tridentinæ Synodi Patribus dispositum fel. rec. Pius PP. IV prædecessor noster optimis regulis communitum perfecit, atque Apostolica auctoritate vulgavit deinde vero Clemens PP. VIII itidem prædecessor noster Librorum numero auctum, atque nonnullis in antedictas Regulas observationibus illustratum nova luce donavit. Alexander denique PP. VII pariter prædecessor noster diversa a prioribus methodo ordinatum, atqué in varias partes tributum hujusmodi Indicem suo nomine edi voluit, ac promulgari. E:si autem pro temporum conditione satis diligenter atque utiliter in iis conficiendis laboratum sit, diuturna tamen observatione, atque experimento compertum est, memoratos Indices neque satis correctos, neque satis usui accommodatos prodiisse : quapropter e publica utilitate fore visum est, si novus index methodo aptiore digestus, atque a mendis, erratisque pluribus, quæ in priores irrepserant, emendatus construeretur. Rem hanc omni procul dubio laboris, et diligentiæ plenam jam tum - animo præconceperamus, cum certas Regulas in examine, et proscriptione Librorum servandas -tradidimus in Constitutione nostra, quæ incipit: Sollicita, ac provida, vII Id, Jul, Anno In

1

1

carn. Dom, MDCCLIII, Pontificatus nostri An. XIII data. Hujusmodi subinde negotiuni mature jam discussum Ven. Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi Indicis Librorum prohibitorum præpositis dirigendum, promovendumque commisimus, qui pro injuncti sibi muneris ratione, zelo, ac solertia, adhibitis etiam in consultationem et opus doctis, ac diligentibus Viris, omnia pro votis sedulb, accurate que perfecerunt. Absolutum itaque juxta mentem nostram laudatum Indicem, et ab iisdem Cardinalibus revisum, atque recognitum, Typis Cameræ nostræ Apostolicæ edi voluimus, ipsumque præsentibus Litteris nostris tamquam expresse insertum habentes, auctoritate Apostolica tenore præsentium approbamus, et confirmamus, atque ab omnibus, et singulis personis, ubicumque locorum existentibus, inviolabiliter, et inconcusse observari præcipimus, et mandamus sub pœnis tam in Regulis Indicis, quam in Litteris, et Constitutionibus Apostolicis alias statutis, et expressis, quas tenore earumdem præsentium confirmamus, et renovamus. Non obstantibus Apostolicis generalibus, vel specialibus. Litteris, Constitutionibus, ac quibusvis statutis, decretis, usibus, stylis, et consuetudinibus etiam. immemorabilibus, cæterisque in contrarium fa

« IndietroContinua »