iners, non in aliquam regionem, ne condemnare causam illam, quam secutus erat, videretur: in Macedoniam ad Cn. Pompeii castra venit, in eam ipsam causam, a qua erat rejectus injuria. Quid? cum ista res nihil commovisset ejus 5 animum, ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantummodo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis—nec in vobis magis quam in reliquis, omnes enim vincendi studio tenebamur. Pacis equidem semper auctor fui, sed tum 10 sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare.-Omnes, inquam, vincere volebamus, tu certe praecipue, qui in eum locum veneras, ubi tibi esset pereundum, nisi vicisses. 15 Quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae. X. Haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem beneficii sui paeniteret. Nunc quaero, utrum vestras injurias an rei publicae persequamini. Si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? Si vestras, videte ne erretis, qui Caesarem vestris 20 inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis. Itaque num tibi videor in causa Ligarii esse occupatus ? num de ejus facto dicere? Quidquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae. Causas, Caesar, egi multas equidem tecum, dum 25 te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe nunquam hoc modo: "Ignoscite, judices: erravit, lapsus est, non putavit; si unquam posthac." Ad parentem sic agi solet, ad judices: "Non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen.' Dic te, Caesar, de facto Ligarii judicem esse; So quibus in praesidiis fuerit, quaere: taceo, ne haec quidem colligo, quae fortasse valerent etiam apud judicem: "Legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, jam est totus animo ac studio tuus." Ad judicem sic agi solet, sed ego apud parentem loquor: 85 “Erravit, temere fecit, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro." Si nemo impetravit, arroganter; si plurimi, tu idem fer opem, qui spem dedisti. An sperandi Ligario causa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? Quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis, qui a te pro Ligario petunt, tui necessarii. 5 XI. Vidi enim et cognovi, quid maxime spectares, cum pro alicujus salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam vultus, neque te spectare, quam tuus esset necessarius is, qui te oraret, sed quam illius, pro quo laboraret. Itaque tribuis tu quidem tuis ita multa, ut 10 mihi beatiores illi videantur interdum, qui tua liberalitate fruuntur, quam tu ipse, qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te causas, ut dixi, valere plus quam preces, ab iisque te moveri maxime, quorum justissimum videas dolorem in petendo. 15 In Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles. Possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere; nosti optimos homines. Animadverte 20 horum omnium maestitiam et dolorem: hujus T. Brocchi, de quo non dubito quid existimes, lacrimas squaloremque ipsius et filii vides. Quid de fratribus dicam? Noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres tibi Ligarii retinendi in civitate sunt aut tres ex civitate exterminandi. 25 Nam quodvis exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam dii penates, uno illo exsulante. Si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa, quae vicit. Te enim dicere audiebamus, nos omnes adversarios 30 putare, nisi qui nobiscum essent, te omnes, qui contra te non essent, tuos. Videsne igitur hunc splendorem omnium, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnes equites Romanos, qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi, verum etiam probatos viros, 35 qui tecum fuerunt? Atque his irascebamur, hos require bamus, his nonnulli etiam minabantur. Conserva igitur tuis suos, ut, quem ad modum cetera, quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur. XII. Quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnes fratres tecum judicares fuisse. An potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia fuerit futurus, in qua fratres fuerunt? Quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noverit, 10 qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse, quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur ? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt, tempestate abreptus est unus: qui si consilio id fecisset, esset eorum similis, quos tu tamen salvos esse voluisti. Sed ierit ad bellum, 15 dissenserit non a te solum, verum etiam a fratribus: hi te orant tui. Equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo, qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. Sed parum est me hoc meminisse; spero etiam te, qui oblivisci nihil soles nisi 20 injurias, quoniam hoc est animi, quoniam etiam ingenii tui, te aliquid de hujus illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem, recordari. Hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud-neque enim haec divinabat―nisi ut tui eum studiosum et bonum virum judi25 cares, nunc a te supplex fratris salutem petit. Quam hujus admonitus officio cum utrisque his dederis, tres fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot ac talibus viris neque nobis necessariis suis, sed etiam rei publicae condonaveris. 30 Fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. Ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cujus voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, 35 populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime 5 quacrere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua majus, quam ut possis, nec natura melius, quam ut velis servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postularit, tua certe natura breviorem. Quare, cum utilius esse arbitrer te ipsum quam me aut quemquam loqui tecum, finem jam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus his omnibus ca- 10 turum. M. TULLII CICERONIS PRO REGE DE IOTARO ORATIO AD CAESAREM. I. CUM in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius, quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita me multa perturbant, ut, quantum mea fides studii mihi afferat 5 ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. Primum dico pro capite fortunisque regis, quod ipsum etsi non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum. Deinde eum regem, quem 10 ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis ejus in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere. Accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber. Crudelem Castorem, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in 15 capitis discrimen adduxerit adolescentiaeque suae terrorem intulerit ei, cujus senectutem tueri et tegere debebat, commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et scelere duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit. Fugi20 tivi autem dominum accusantis, et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae, cum os vide |