Immagini della pagina
PDF
ePub

Nam

mio, qui vivat in regno, tyrannus videri potest? de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? Valde enim invidendum est ejus statuis, cujus tropaeis non invidemus! Nam si locus affert invidiam, nullus locus est ad statuam quidem rostris clarior. De plausu 5 autem quid respondeam? qui nec desideratus unquam a te est et nonnunquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus, quia nihil vulgare te dignum videri potest.

XIII. Nihil a me arbitror praeteritum, sed aliquid ad 10 extremum causae reservatum. Id autem quid est? Te ut plane Deiotaro reconciliet oratio mea. Non enim jam metuo ne tu illi succenseas, illud vereor ne tibi illum succensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. Quid enim retineat per te meminit, non quid amise- 15 rit, neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se, qui in altera parte fuisset, ea sumeres non recusavit. Etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum posteaquam a L. Scipione devictus est, Tauro tenus regnare jussus esset 20 omnemque hanc Asiam, quae est nunc nostra provincia, amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius se Deiotarus consolari. Ille enim furoris multam sustulerat, hic 25 erroris. Omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. Hoc nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum judicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec unquam succumbet inimicis, ne fortunae 30 quidem. Multa se arbitratur et peperisse ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere. Quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit injuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? Ab omnibus enim est ornatus, qui, posteaquam 35 in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia,

Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt. Senatus vero judicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae unquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? Quid de virtute ejus dicam? de magnitudine animi, gravitate, constantia ? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam sola bona esse dixerunt, hisque non modo ad bene, sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem. Haec ille reputans et dies noctesque cogitans non 10 modo tibi non succenset-esset enim non solum ingratus, sed etiam amens-verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis acceptam refert clementiae tuae.

XIV. Quo quidem animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum 15 Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit. Jubes enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. Memini enim iisdem fere verbis ad me te scribere meque tuis litteris bene sperare non frustra esse jussum. 20 Laboro equidem regis Deiotari causa, quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque conjunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitudinem magna ejus officia in me et in exercitum meum effecerunt: sed cum de illo laboro, tum de multis 25 amplissimis viris, quibus semel ignotum a te esse oportet, nec beneficium tuum in dubium vocari, nec haerere in animis hominum sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timere incipiat eorum, qui sint semel a te liberati timore. Non debeo, C. Caesar, quod fieri solet in tan30 tis periculis, tentare, quonam modo dicendo misericordiam tuam commovere possim. Nihil opus est. Occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. Propone tibi duos reges et id animo contemplare, quod oculis non potes. Dabis profecto id misericordiae, quod 35 iracundiae denegasti. Multa sunt monumenta tuae clemen、 tiae, sed maxima eorum incolumitates, quibus salutem de

disti. Quae si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus. Semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.

XV. Quod nomen hi reges ne amitterent te victore 5 timuerunt: retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros se esse confidunt. Corpora sua pro salute regum suorum hi legati tibi regii tradunt, Hieras et Blesamius et Antigonus, tibi nobisque omnibus jam diu noti, eademque fide et virtute praeditus Dorylaus, qui nuper 10 cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi etiam, ut spero, probati. Exquire de Blesamio, num quid ad regem contra dignitatem tuam scripserit. Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit reum : memoriam tuam implorat, qua 15 vales plurimum: negat unquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem discessisse; in primis finibus tibi se praesto fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum ; cum e balneo exisses, tecum se fuisse, cum illa munera inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses, eandemque assiduitatem 20 tibi se praebuisse postridie. Quam ob rem si quid eorum, quae objecta sunt, cogitatum sit, non recusat quin id suum facinus judices. Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem 25 famam cum salute: quorum alterum optare illorum crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.

M. TULLII CICERONIS

IN

M. ANTONIUM

ORATIO PHILIPPICA PRIMA.

I. ANTE quam de re publica, patres conscripti, dicam ea, quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. Ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque 5 rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero usquam discedebam nec a re publica dejiciebam oculos ex eo die, quo in aedem Telluris convocati sumus. In quo templo, quantum in me fuit, jeci fundamenta pacis Athe10 niensiumque renovavi vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi, quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui.

Praeclara tum oratio M. Antonii, egregia etiam volun15 tas; pax denique per eum et per liberos ejus cum praestantissimis civibus confirmata est. Atque his principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas, quas habebat domi de re publica, principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat; nihil tum, nisi quod erat 20 notum omnibus, in C. Caesaris commentariis reperiebatur; summa constantia ad ea, quae quaesita erant, responde

bat. Num qui exsules restituti? Unum aiebat, praeterea neminem. Num immunitates datae? Nullae, respondebat. Assentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut beneficii figeretur. Multa praetereo eaque praeclara; ad 5 singulare enim M. Antonii factum festinat oratio. Dictaturam, quae jam vim regiae potestatis obsederat, funditus ex re publica sustulit, de qua ne sententias quidem diximus: scriptum senatus consultum, quod fieri vellet, attulit, quo recitato auctoritatem ejus summo studio secuti sumus 10 eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus.

II. Lux quaedam videbatur oblata, non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam civi- 15 tatem esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe justum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset. Liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi, qui in Marii nomen invaserat. Atque haec 20 omnia communiter cum collega; alia porro propria P. Dolabellae, quae, nisi collega abfuisset, credo iis futura fuisse communia. Nam cum serperet in urbem infinitum malum idque manaret in dies latius, iidemque bustum in foro facerent, qui illam insepultam sepulturam effecerant, et 25 quotidie magis magisque perditi homines cum sui similibus servis tectis ac templis urbis minitarentur, talis animadversio fuit Dolabellae cum in audaces sceleratosque servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratae columnae, ut mihi mirum videatur tam 30 valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse.

Ecce enim Kalendis Juniis, quibus ut adessemus edixerant, mutata omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum, et absente populo et invito. Consules designati negabant se audere in senatum venire; patriae libera- 35 tores urbe carebant ea, cujus a cervicibus jugum servile

« IndietroContinua »