Immagini della pagina
PDF
ePub

5

flecte te, quaeso, et majores tuos respice atque ita guberna rem publicam, ut natum esse te cives tui gaudeant, sine quo nec beatus nec clarus nec tutus quisquam esse omnino potest.

XV. Populi quidem Romani judicia multa ambo habetis, quibus vos non satis moveri permoleste fero. Quid enim gladiatoribus clamores innumerabilium civium? quid populi versus ? quid Pompeii statuae plausus infiniti? quid duobus tribunis plebis, qui vobis adversantur? Pa10 rumne haec significant incredibiliter consentientem populi Romani universi voluntatem? Quid? Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et judicia populi Romani parum magna vobis videbantur ? O beatos illos, qui, cum adesse ipsis propter vim armorum non licebat, 15 aderant tamen et in medullis populi Romani ac visceribus haerebant! nisi forte Attio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui ludis suis ita caruit, ut in illo apparatissimo spectaculo studium populus Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris sui per20 petuo plausu et clamore leniret.

Equidem is sum qui istos plausus, cum a populi parte civibus tribuerentur, semper contempserim; idemque, cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ii, qui ante sequi populi consensum sole25 bant, fugiunt, non plausum illum, sed judicium puto. Sin haec leviora vobis videntur, quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis, quod sensistis, tam caram populo Romano vitam A. Hirtii fuisse? Satis erat enim probatum illum esse populo Romano, ut est, jucundum amicis, in quo 30 vincit omnes, carum suis, quibus est ipse carissimus; tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem in quo meminimus? Certe in nullo. Quid igitur? Hoc vos, per deos immortales, quale sit non interpretamini? Quid? eos de vestra vita cogitare non censetis, quibus eorum, quos 85 sperant rei publicae consulturos, vita tam cara sit?

Cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quo

[ocr errors]

niam et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac diligenter auditus. Quae potestas si mihi saepius sine meo vestroque periculo fiet, utar; si minus, quantum potero, non tam mihi me quam rei publicae reservabo. Mihi fere satis est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae accesserit.

NOTES.

REFERENCES AND ABBREVIATIONS.

Numerals with "G." refer to the author's Latin Grammar; with "L. C. or "Lat. Comp.," to his Introduction to Latin Composition; with " p." or "pp.," to pages in this work. The following abbreviations also occur:

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »