Neque ulla profecto tanta vis reperietur, quae conjunctionem vestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit. XI. Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia, quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis 5 insignibus, quae sunt a me propter urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque provincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor quam comparo, pro his igitur omnibus rebus et pro meis in vos singularibus studiis et pro hac, quam perspicitis, ad 10 conservandam rem publicam diligentia nihil a vobis nisi hujus temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo: quae dum erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor. Quod si meam spem vis improborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis meum 15 parvum filium, cui profecto satis erit praesidii non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si ejus, qui haec omnia suo solius periculo conservaverit, illum filium esse memineritis. Quapropter de summa salute vestra populique Romani, 20 de vestris conjugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis ac templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis eum consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet et ea quae 25 statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit. M. TULLII CICERONIS PRO A. LICINIO ARCHIA POETA ORATIO AD JUDICES. I. Si quid est in me ingenii, judices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a 5 qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse; earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo jure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repe10 tens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox hujus hortatu praeceptisque conformata nonnullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus, quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quan15 tum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingenii neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus unquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quae ad humani20 tatem pertinent, habent quoddam commune vinculum et quasi cognatione quadam inter se continentur. II. Sed ne cui vestrum mirum esse videatur, me in די quaestione legitima et in judicio publico, cum res agatur apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos judices, tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine judiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat; 5 quaeso a vobis ut in hac causa mihi detis hanc veniam, accommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poëta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente ju- 10 dicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius et in ejus modi persona, quae propter otium ac studium minime in judiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi. Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto 15 ut hunc A. Licinium non modo non segregandum,' cum sit civis, a numero civium, verum etiam, si non esset, putetis adsciscendum fuisse. III. Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab iis artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem infor- 20 mari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae-nam ibi natus est loco nobili-celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis affluenti, celeriter antecellere omnibus ingenii gloria contigit. Post in ceteris Asiae partibus cuncta- 25 que Graecia sic ejus adventus celebrabantur, ut famam ingenii exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret. Erat Italia tum plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur, quam nunc iisdem in oppidis, 30 et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non negligebantur. Itaque hunc et Tarentini et Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt; et omnes, qui aiiquid de ingeniis poterant judicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famae cum esset jam absentibus 35 notus, Romam venit Mario consule et Catulo. Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas, tum etiam studium atque aures adhibere posset. Statim Luculli, cum praetextatus etiam 5 tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Sed jam hoc non solum ingenii ac litterarum, verum etiam naturae atque virtutis, ut domus, quae hujus adolescentiae proxima fuit, eadem esset familiarissima senectuti. Erat temporibus illis jucundus Q. Metello illi Numidico et ejus Pio filio; 10 audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur; Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, afficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant, qui aliquid percipere 15 atque audire studebant, verum etiam si qui forte simulabant. . IV. Interim satis longo intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracliam. Quae cum 20 esset civitas aequissimo jure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit; idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit. Data est civitas Silvani lege et Carbonis: si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum, cum lex 25 ferebatur, in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi. Cum hic domicilium Romae multos jam annos haberet, professus est apud praetorem Q. Metellum, familiarissimum suum. Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico 30 amplius; causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Grati, potest? Heracliaene esse tu eum ascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari sed scire, non audivisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclien35 ses legati, nobilissimi homines, hujus judicii causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt, qui hunc ascriptum Heracliensem dicunt. Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes. Est ridiculum ad ea, quae habemus, nihil dicere, requirere, quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare; 5 et cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipii jus jurandum fidemque, ea, quae depravari nullo modo possunt, repudiare, tabulas, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare. An domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum 10 ac fortunarum suarum Romae collocavit? An non est professus? Immo vero iis tabulis professus, quae solae ex illa professione collegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. V. Nam cum Appii tabulae negligentius asservatae 15 dicerentur, Gabinii, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit, ut ad L. Lentulum praetorem et ad judices venerit et unius nominis litura se commotum 20 esse dixerit. His igitur tabulis nullam lituram in nomine A. Licinii videtis. Quae cum ita sint, quid est quod de ejus civitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla 25 aut humili aliqua arte praeditis civitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo aut Locrenses aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis artificibus largiri solebant, id huic, summa ingenii praedito gloria, noluisse. Quid, cum ceteri non modo post civitatem datam, sed 30 etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas irrepserint, hic, qui ne utitur quidem illis, in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, rejicietur? Census nostros requiris. Scilicet; est enim obscurum 35 proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lu |