Immagini della pagina
PDF
ePub

cullo apud exercitum fuisse; superioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia; primis, Julio et Crasso, nullam populi partem esse censam. Sed quoniam census non jus civitatis confirmat ac tantum modo indicat, eum, qui sit census, ita 5 se jam tum gessisse pro cive, iis temporibus, quem tu criminaris ne ipsius quidem judicio in civium Romanorum jure esse versatum, et testamentum saepe fecit nostris legibus et adiit hereditates civium Romanorum et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule. Quaere argu10 menta, si quae potes; nunquam enim hic neque suo neque amicorum judicio revincetur.

VI. Quaeres a nobis, Grati, cur tanto opere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis, ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conqui15 escant. An tu existimas aut suppetere nobis posse, quod quotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego vero fateor me his studiis esse deditum : ceteros pudeat, si 20 qui ita se litteris abdiderunt, ut nihil possint ex iis neque ad communem afferre fructum neque in aspectum lucemque proferre; me autem quid pudeat, qui tot annos ita vivo, judices, ut a nullius unquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit aut denique 25 somnus retardarit ?

Quare quis tandem me reprehendat aut quis mihi jure succenseat, si quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis concedi-. 30 tur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Atque hoc eo mihi concedendum est magis, quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas, quae, quantacumque in me 35 est, nunquam amicorum periculis defuit. Quae si cui levior videtur, illa quidem certe, quae summa sunt, ex quo fonte

hauriam sentio. Nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adolescentia suasissem, nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnes cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsilii parvi esse ducenda, nunquam 5 me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum quotidianos impetus objecissem. Sed pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas: quae jacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines 10 non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt; quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.

15

VIL Quaeret quispiam: "Quid? illi ipsi summi viri, quorum virtutes litteris proditae sunt, istane doctrina, quam tu effers laudibus, eruditi fuerunt?" Difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum, quod respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine 20 doctrina, et naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et graves exstitisse fateor; etiam illud adjungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego hoc contendo, cum ad naturam eximiam atque illus- 25 trem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere: ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri viderunt, divinum hominem Africanum; ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos; 50 ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem: qui profecto, si nihil ad percipiendam colendamque virtutem litteris adjuvarentur, nunquam se ad earum studium contulissent.

Quod si non hic tantus fructus ostenderetur et si ex his 35 studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc ani

mi remissionem humanissimam ac liberalissimam judicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum: at haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium 5 ac solacium praebent; delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.

VIII. Quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus. Quis nostrum animo tam agresti 10 ac duro fuit, ut Roscii morte nuper non commoveretur ? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos animorum incredibiles motus celerita15 temque ingeniorum negligemus? Quoties ego hunc Archiam vidi, judices-utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis— quoties ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de iis ipsis rebus, 20 quae tum agerentur, dicere ex tempore ! quoties revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! Quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem perveniret. Hunc ego non diligam? non admirer? non omni ratione defen25 dendum putem? Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare; poëtam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Quare suo jure noster ille Ennius sanctos appellat 30 poëtas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.

Sit igitur, judices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poëtae nomen, quod nulla unquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci respondent, bestiae saepe 85 immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos instituti

rebus optimis non poëtarum voce moveamur? Homerum

poss

pres

Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant,
Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant,
itaque etiam delubrum ejus in oppido dedicaverunt; per-
multi alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.

[ocr errors]

IX., Ergo illi alienum, quia poëta fuit, post mortem eti- 5 am expetunt: nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus, noster est, repudiabimus? praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam. Nam et Cimbricas res adolescens attigit et ipsi illi, C. Mario, qui durior ad 107 haec studia videbatur, jucundus fuit. Neque enim quisquam est tam aversus a Musis, qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex quaereretur, quod acroama aut cujus vocem 15 libentissime audiret: ejus, a quo sua virtus optime pruedicaretur. Itaque ille Marius item eximie L. Plotium di-toim lexit, cujus ingenio putabat ea quae gesserit posse celebrari.

[ocr errors]

Mithridaticum vero bellum, magnum atque difficile et in 20
multa varietate terra marique versatum, totum ab hoc ex-
pressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum
et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen
illustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo im-
perante Pontum, et regiis quondam opibus et ipsa natura 25
et regione
; populi Romani exercitus eodem duce
non maxima manu innumerabiles Armeniorum copias fudit;

[ocr errors]

da Populi Romani lays est, urbem amicissimam Cyzicenorum

[ocr errors]

Sat

[ocr errors]
[ocr errors]

ejusdem consilio ex omni impetu regio atque e totius belli
Ore a faucibus ereptam esse atque
servatam; nostra semper 30
feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum inter-
rectis ducibus depressa hostium classis est, incredibilis apud
Tenedum pugna illa ñavalis; nostra sunt tropaea, nostra
monumenta, nostri triumphi: quae quorum ingeniis efferun-end
tur, ab iis populi Romani fama celebratur. Carus fuit Afri- 35
cano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro

means

ден

sculptured

marble

Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore; cujus laudibus certe non solum ipse, qui laudatur, sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum hujus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adjungitur. Cer 5 Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii non sine com

muni omnium nostrum laude decorantur.

arroarra

X. Ergo illum, qui haec fecerat, Rudinum hominem,
majores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracli-
ensem, multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus
tat mined
10 constitutum, de nostra civitate ejiciemus ?

reached

Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis
was far
Tversibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, prop-
terea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Lati-
narrow ven
na suis finibus, exiguis sane, continentur. Quare si res eae,
18 quas gessimus, orbis terrae regionibus definiuntur, cupere
debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint, eodem
gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis, de
quorum rebus scribitur, haec ampla sunt, tum iis certé, qui
de vita gloriae causa dimicant, hoc maximum et periculorum
20 incitamentum est et laborum.

at pent

Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alex-
ander secum habuisse dicitur ! Atque is tamen, cum in
Sigeo ad Achillis
um adstitisset, "O fortunate" in-
quit "adolescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem
25 inveneris ( "
s! Et vere: nam nisi Ilias illa exstitisset, idem
tumulus, qui corpus ejus contexerat, nomen etiam obruisset.
Quid? noster hic Magnus, qui cum virtute fortunam adae-
quavit, nonne Theophanem Mitylenaeum, scriptorem rerum
suarum, in contione militum civitate
dopavit; et
et nostri illi
30 fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae
commoti, quasi participes ejusdem laudis, magno illud cla-
more approbaverunt ?.

Itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non
esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur, perficere
35 non potuit. Sulla cum Hispanos et Gallos donaret, credo,
hunc petentem repudiasset: quem nos in contione vidimus,

dat

[ocr errors]
« IndietroContinua »