Immagini della pagina
PDF
ePub

105 reperta est

XXXI-XXXVII 199 primum pondere, exceptis lacunis
duabus XXXVII 86 ex ipso nomine
lau[datissime] et ibid. 111 norunt hinc 118 totus
uero. diu oblitteratum Detlefsen invenit contulitque
et usui critico patefecit. eundem autem statuit esse
Leidensem hunc codicem atque

f: codicem Chiffletianum, cuius lectiones exstant in mar-
gine editionis Dalecampii, qui, cum promiscue siglis
Ch. et Chiff. vel Chiffl. uteretur, coniecturas quoque
ipsius Chiffletii admiscuisse videtur, non accurate
distinctas a codicis lectionibus.

3) R: codex Florentinus Riccardianus, scriptus a compluribus hominibus Italis circa a. 1100 binis columnis litteris minusculis, multis locis mutilus. continet XXXI usque ad XXXVI 157 autem ex basanite, exceptis lacunis duabus XXXV 191 oculorum quoque 196 maxime Thessalica nascitur et XXXVI 62 igni funditurque 66 fecisse dicuntur (cfr. supra V). ex eodem quo V archetypo ortus exhibet XXXI 118 sqq. eandem traiectionem iterationemque (Ra, Silligio 92) et XXXIII 106 eandem iterationem. collatus est in Silligii usum a Iano; collationem in bibliotheca regia Dresdensi adservatam denuo inspexi.

4) d: codex Parisinus latinus 6797 (Harduino Regius II), saeculo XIII binis columnis scriptus, continens XXXI usque ad XXXVII 199 primum pondere. eandem quam VR traiectionem habet lano teste XXXI 118 sqq. (iterationem non item, ut videtur) eandemque iterationem XXXIII 106. cum F communem habet lacunam XXXVII 111-118, sed pannis ex Isidoro compilatis misere resartam (cfr. infra h). ceterum hic liber ultimus 'ab altera manu, ut ait Ian, additus' est ex codice recentiore multis locis interpolato. libri XXXI, XXXII, XXXVII a Iano collati sunt eamque collationem denuo inspexi, reliqui a Silligio. scripturae autem discrepantiam ad librum XXXI tantum plene adnotavi, in ceteris ita, ut e silentio nihil concludendum sit.

Quae in his codicibus ab altera manu factae sunt correctiones exigui vel nullius momenti sunt, interpolatoris manum plerumque aperte ostendentes, uno excepto codice R, cuius est alia condicio (cfr. infra r).

Eiusdem familiae sunt codices hi, quorum lectiones delectu insigniorum habito, ubi utile visum est, ceteris adpositae sunt: T: codex Toletanus, saeculo XIII binis columnis scriptus, qui continet libros XXXI-XXXVI (deficiente ultimo: cfr. supra d) et a Pintiano quondam diligenter in

spectus, in Silligii usum collatus est a duobus presbyteris Hispanis (cfr. edit. Sill. vol. I praef. p. X). x: codicis Luxemburgensis pars, quae continet XXXI 49—62, suppleta ex exemplari priori huic familiae cognato. scripturae discrepantiam publici iuris fecit Matthaeus Michel pp. 49. 50 singularis libelli ("Le manuscrit de Pline le naturaliste conservé à la bibl. de l'Athénée de Luxembourg'), quo a. 1865 codicem accurate descripsit. h: codex Parisinus 6801, membranaceus, saeculo XV litteris maioribus Gothicis columnis binis transcriptus ex archetypo passim ad d prope accedente, praecipue in libro XXXVII, multis autem locis correcto, pluribus interpolato. exigui est pretii, sed cum saepe consentiat cum editionibus vetustis, ob hanc causam neglegi non potuit. continet libros omnes usque ad XXXVII 199 primum pondere. inde a libro XXXII contulit Sillig (cfr. eius edit. vol. I praef. p. XVII).

2. Alterius familiae sunt

codices ii, qui plurimum valuerunt ad constituendam lectionem a vetustissimis editoribus vulgatam. in his principem locum tenet 1) E: codex Parisinus latinus 6795 (Silligio et Iano a, Harduino Regius I), saeculo X vel XI litteris Gothicis binis columnis exaratus, qui olim integer, nunc in fine detruncatus continet XXXI et XXXII, desinens § 135 in v. inlitum psilotrum . correctionibus E2 nihil fere tribuendum esse exposui nov. luc. p. 88 sqq. contulit Detlefsen.

Communem cum hoc habet originem

2) r: codex incognitus, quem repraesentant correctiones in Riccardiano R vel inter ipsos versus vel ad marginem a seriore manu factae inde ab initio libri XXVI. correxit autem satis accurata collatione XXXI 1-125. Eiusdem stirpis sunt 3) b: codex Vaticanus 1954, saeculo XIV ineunte scriptus, qui a Detlefseno a. 1860 collatus et in libro XXXII, ubi E deest aut infimi potissimum paginarum versus ob situm et squalorem legi non possunt, adhibitus est. 4) a: codex Vindobonensis CCXXXIV (Silligio et Iano w), saeculo XII vel XIII ortus ex archetypo minus mutilato quam E, sed neglegenter atque etiam licenter scriptus ac tot lacunis magnis parvisque foedatus, ut haud raro excerptoris potius quam librarii manum prae se ferat. continet libros omnes usque ad XXXVII 203 quecumque ambitu[r mari], qui est operis finis in omnibus ante Silligium editionibus. XXXII 152. 153 contulit M Haupt in edit. Ovidii Halieuticorum, sequentes

libros annis 1855-1858 Detlefsen, qui scripturam adnotavit ad XXXIII 141-XXXIV 178. XXXVI 63-66. 94-XXXVII 203. ego in numerum eorum, quorum lectiones constanter ac perpetuo adscripsi, recepi eum a XXXVI 157, ubi R deficit, ad librum XXXVII simul usus peculiari collatione in usum Iani a. 1861 a Vahleno (§ 1-25) et Hartelio (§ 26-203) ad textum Ianianum diligenter facta (cfr. acta acad. litt. Bavar. a. 1862 p. 230). quae cum Detlefseniana plerumque congruit; ubi ita discrepantem vidi, ut dubitatio exsisteret, interrogationis notam lectioni Detlefseni adposui.

Hoc loco commemorandus est etiam

5) L: codex Laurentianus plut. LXXXII 1. 2 sive Slaglosianus, saeculo XIII ineunte scriptus, qui, quamquam antecedentibus libris ad priorem familiam (Fd) pertinet, in maiore parte libri XXXVI et per totum librum XXXVII, ubi deficit in vv. desinens nitor (§ 199), originem ducit ex archetypo ad a proxime accedente (cfr. glossema illud XXXVII 191 ratio nominum non est in borsycite), sed minus lacunoso et ab homine docto, ut videtur, castigato: certe aliis locis corripiendo, aliis amplificando vel varie mutando interpolatus est, nonnullis vero (ut XXXVII 173. 190. 193) convenienter fere cum a suppletus a correctore (L2). contulit Detlefsen a. 1858 ad XXXVI 62-66. 178 usque ad XXXVII 199.

Codices a et L artissimo cognationis vinculo cohaerere cum iis, quorum ope vetustissimi editores textum Plinianum conformaverint, e lectionibus in commentario adnotatis passim apparet. Denique non omittendae sunt

0: codicis Vindobonensis CCXXXIII (Silligio et Iano π), membranacei, saeculo fere VI scripti, reliquiae septem foliorum in 22 lacinias dissectorum, quae binis columnis exarata continent fere XXXIII 142–163. XXXIV 3—42. 109–118, litteris permultis evanidis. primus edidit Endlicher ex apographo Reussii; denuo contulit correxitque nonnulla Detlefsen a. 1855. consentiunt scripturae, quae quidem adnotari potuerunt, saepius cum a, emendationi non multum utiles.

Praeterea sparsim adnotatae sunt lectiones aliquot desumptae ex

man. Dal.: codice a Dalecampio in editionis margine sigla M vel Man. notato (Silligio r), de quo cfr. Urlichs in Eo II (1866) p. 359, Detlefsen philol. vol. XXVIII (1869) p. 301, Welzhofer 1. 1. p. 36.

cod. Poll.: codice Monacensi Pollingano (Silligio P), a. 1459 in Italia scripto, de quo cfr. edit. Sill. vol. I praef. p. XXI, Welzhofer 1. 1. p. 82–89. continet omnes libros usque ad XXXVII 199 desinens nitor. contulit Ian

XXXIV 48-70 et XXXVII.

cod. Burb.: codice Neapolitano Burbonico V a. 4 (Silligio N), a. 1360 scripto, de quo cfr. edit. Sill. vol. I praef. p. XIX. continet omnes libros. excerpsit Ian XXXV 1–119.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

1851.

Birt (Th.): De Halieuticis Ovi

dio poetae falso adscriptis. Berolini 1878.

Fels (Alb.): de codicum antiquorum, in quibus Plini nat. hist. propagata est, fatis, fide atque auctoritate. Gottingae 1861.

Frobeen (C.): quaestionum Plinianarum specimen. Regiomontani 1888.

CFW Müller: Krit. Bemerkgn. zu Plinius' nat. hist. Breslau 1888. - grat.: Festschrift z. 50j. Doctorjubiläum Ludwig Friedländer dargebracht von s. Schülern. Leipzig 1895. (p. 543-554). Müller (Jo.) emend.: Emendationen zur nat. hist. des Plinius. V. Wien 1882. de stilo: Der Stil des älteren Plinius. Innsbruck 1883. luc.: mea lucubrationum Plinianarum capita III. Neostrelitiae 1865. nov. luc.: meae novae lucubrationes

[ocr errors]

Plinianae. Lipsiae 1874.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »