Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic]

administranti, prorogatum imperium viderem ; tremerem animo, quod eodem tempore esse intelligerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatem. Nunc vero ea pars tibi reipublicae commissa est, in qua aut nullam, aut perexiguam partem fortuna tenet, et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. Quare sint haec fundamenta dignitatis tuae; tua primum integritas et continentia: deinde omnium, qui tecum sunt, pudor: delectus in familiaritatibus, et provincialium hominum et Graecorum, percautus et diligens: familiae gravis et constans disciplina. Quae quum honesta sint in his privatis nostris quotidianisque rationibus; in tanto imperio, tam depravatis moribus, tam corruptrice provincia, divina videantur necesse est. Cic., Ad Q. Fr., I. i. 1, 6.

88. Duties of a Provincial Governor-(b.) Such Conduct will give Consistency to a Strict Administration of Justice. Haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis decernendisque eam severitatem, qua tu in iis rebus usus es, ex quibus nonnullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus. Nisi forte me Paconii nescio cuius hominis ne Graeci quidem, at Mysii aut Phrygis potius, querelis moveri putas, aut Tuscenii hominis furiosi ac sordidi vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuistisi summa cum aequitate. Haec et cetera plena severitatis quae statuisti in ista provincia, non facile sine summa integritate sustineremus. Quare sit summa in iure dicundo severitas, dummodo ea ne varietur gratia, sed conservetur aequabilis. Sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet, quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. Ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia, sed ea tota iurisdictione maxime sustineri. In qua scientiae praesertim provincialis ratio ipsa expedita est: constantia est adhibenda et gravitas, quae resistat non solum gratiae, verum etiam suspicioni. Adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentia. Cic., Ad Q. Fr., I. i. 6, 7.

89. Duties of a Provincial Governor-(c.) Above all he must do everything in his Power to increase the Comfort and Happiness of those he governs.

Ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis, qui praesunt aliis, ut ii, qui erunt eorum in imperio, sint quam bea

tissimi: quod tibi et esse antiquissimum, et ab initio fuisse, ut primum Asiam attigisti, constante fama atque omnium sermone celebratum est. Est autem non modo eius, qui sociis et civibus, sed etiam eius, qui servis, qui mutis pecudibus praesit, eorum, quibus praesit, commodis utilitatique servire. Cuius quidem generis constare inter omnes video abs te summam adhiberi diligentiam nullum aes alienum novum contrahi civitatibus: vetere autem magno et gravi multas abs te esse liberatas: urbes complures, dirutas ac paene desertas, (in quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum et Halicarnassum,) per te esse recreatas: nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias provideri abs te, ut civitates optimatium consiliis administrentur: sublata Mysiae latrocinia: caedes multis locis repressas pacem tota provincia constitutam: neque solum illa itinerum atque agrorum, sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum furta et latrocinia esse depulsa : remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletum illam acerbissimam ministram praetorum avaritiae, calumniam: sumptus et tributa civitatum ab omnibus, qui earum civitatum fines incolant, tolerari aequabiliter : facillimos esse aditus ad te patere aures tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem, non modo illo populari accessu ac tribunali, sed ne domo quidem et cubiculo esse, exclusam; tuo toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis. Cic., Ad Q. Fr., I. i. 8.

90. Duties of a Provincial Governor-(d.) The Collection of the Revenues should be so conducted as to give as little Annoyance as possible.

Illa caussa publicanorum quantam acerbitatem afferat sociis, intelleximus ex civibus, qui nuper in portoriis Italiae tollendis non tam de portorio, quam de nonnullis iniuriis portitorum querebantur. Quare non ignoro, quid sociis accidat in ultimis terris, quum audierim in Italia querelas civium. Hic te ita versari, ut et publicanis satisfacias, praesertim publicis male redemptis, ac socios perire non sinas, divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id est, tuae. Ac primum Graecis, id quod acerbissimum est, quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani, suis institutis, per se ipsi ita fuerunt. Nomen autem publicani aspernari non possunt, qui pendere ipsi vectigal sine publicano non potuerunt, quod his aequaliter Sulla descripserat. Non esse autem leniores in exigendis vectigalibus Graecos, quam nostros publicanos, hinc

[graphic]

intelligi potest, quod Caunii nuper, omnesque ex insulis, quae erant ab Sull Rhodiis attributae, confugerunt ad senatum, nobis ut potius vectigal, quam Rhodiis penderent. Quare nomen publicani neque ii debent horrere, qui semper vectigales fuerunt, neque ii aspernari, qui per se pendere vectigal non potuerunt, neque ii recusare, qui postulaverunt. Simul et illud Asia cogitet, nullam a se neque belli externi, neque discordiarum domesticarum calamitatem abfuturam fuisse, si hoc imperio non teneretur. Id autem imperium quum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium. Quod si genus ipsum et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt: poterunt iis, consilio et prudentia tua, reliqua videri mitiora. Possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam, sed potius commoditatem conficiendi negotii et liberationem molestiae. Potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores, quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum Graecisi gratia atque auctoritate coniungas. Sed et ab iis, de quibus optime tu meritus es, et qui tibi omnia debent, hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem, quae est nobis cum publicanis, obtinere et conservare patiantur. Cic., ad Q. Fr., I. i. 11, 12.

91. The Two States,-There is a Citizenship of the World, and a Citizenship of a Particular State.

Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis; si minus, paucis; si minus, proximis; si minus, sibi. Nam quum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium. Quomodo qui se deteriorem facit, non sibi tantummodo nocet, sed etiam omnibus iis, quibus melior factus prodesse potuisset sic si quis bene de se meretur, hoc ipso aliis prodest, quod illis profuturum parat. Duas respublicas animo complectamur alteram magnam, et vere publicam, qua dii atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus, aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae cum sole metimur: alteram, cui nos adscripsit conditio nascendi. Haec aut Atheniensium erit, aut Carthaginiensium, aut alterius alicuius urbis, quae non ad omnes pertineat homines, sed ad certos. Quidam eodem tempore utrique reipublicae dant operam maiori minorique: quidam tantum minori: quidam tantum maiori. Huic maiori reipublicae et in otio deservire possumus: imo vero nescio, an in otio melius. Sen., De Otio, xxx. 5-xxxi. 2.

92. Roman Citizenship was based on the Theory that a Man cannot be a Citizen of Two States at once.

Iure enim nostro neque mutare civitatem quisquam invitus potest, neque, si velit, mutare non potest, modo asciscatur ab ea civitate, cuius esse se civitatis velit ut, si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano, ut sit is civis Gaditanus, magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec foedere impediatur, quo minus ex cive Romano civis Gaditanus possit esse. Duarum civitatum civis esse, nostro iure civili, nemo potest: non esse huius civitatis civis, qui se alii civitati dicarit, potest. Neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis. viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Smyrnae vidimus accidisse, ut, earum civitatum fierent cives: (-hanc ante amittere non potuissent, quam huius solum civitatis mutatione vertissent :) sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. Neque enim sine caussa de Cn. Publicio Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt, ad populum latum, ut is Publicius, si domum revenisset et inde Romam rediisset, ne minus civis esset. Multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, his rebus relictis, alias se in civitates contulerunt. Quod si civi Romano licet esse Gaditanum sive exsilio sive postliminio sive reiectione huius civitatis (ut iam ad foedus veniam, quod ad caussam nihil pertinet de civitatis enim iure, non de foederibus disceptamus :) quid est quamobrem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat? Equidem longe secus sentio. Nam quum ex omnibus civitatibus via sit in nostram, quumque nostris civibus pateat iter ad ceteras civitates: tum vero, ut quaeque nobiscum maxime societate, amicitia, sponsione, pactione, foedere coniuncta est, ita mihi maxime communionem beneficiorum, praemiorum, civitatis continere videtur. Atqui ceterae civitates omnes non dubitarent nostros recipere in suas civitates, si idem nos iuris haberemus, quod ceteri. Sed nos non possumus et huius esse civitatis, et cuiusvis praeterea: ceteris concessum est. Itaque in Graecis civitatibus videmus, Athenis Rhodios, Lacedaemonios, ceteros undique ascribi, multarumque esse eosdem homines civitatum. Quo errore ductos vidi egomet nonnullos imperitos homines, nostros cives, Athenis in numero iudicum atque Areopagitarum, certa tribu, certo numero; quum ignorarent. si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse, nisi

[graphic]

postliminio recuperassent. Peritus vero nostri iuris ac moris nemo umquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam civitatem se dicavit. Cic., Balb., xi., xii.

93. The Interests of the State demand that it should have the Power of admitting Foreigners to its Franchise; while the

Interests of Liberty require that the Citizen should have the Power of Denationalising himself.

Sed hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civitatum: nihil habet, quod sit proprium religionis ac foederum. Defendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio neque tam fide benevolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit, ut ne quem asciscere civem aut civitate <lonare possimus. O iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata! ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit: (dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est :) ne quis invitus civitate mutetur, neve in civitate maneat in vitus. Haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. Illud vero sine ulla dubitatione maxime ostrum fundavit imperium, et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille, creator huius urbis, Romulus foedere Sabino docuit, etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere. Cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio civitatis. Itaque et ex Latio multi et Tusculani et Lanuvini et ex ceteris generibus gentes universae in civitatem sunt receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum: quibus ex civitatibus nec coacti essent civitatem mutare, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti, violatum foedus eorum videretur. Cic., Balb., xiii.

94. There are two Political Parties, the Supporters of Aristocratic and of Popular Government.

Duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum, qui versari in republica, atque in ea se excellentius gerere studuerunt: quibus ex generibus alteri se populares, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. Qui ea, quae faciebant, quaeque dicebant, multitudini iucunda esse volebant, populares: qui autem ita se

« IndietroContinua »