Immagini della pagina
PDF
ePub

pondissemus: nec fas fuit alium rerum exitum esse, quam ut illi, velut somnio laetiore, quam quod mentes eorum capere possent, nequicquam eluderentur: et nostrum exercitum eadem, quae impedierat, fortuna expediret: vanam victoriam vanior irritam faceret pax: sponsio interponeretur, quae neminem, praeter sponsorem, obligaret. Quid enim vobiscum, Patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis vos appellare potest? quis se a vobis dicere deceptum? Hostis? an.civis? Hosti nihil spopondistis: civem neminem spondere pro vobis iussistis. Nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis; nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis. Samnitibus sponsores nos sumus, rei satis locupletes, in id, quod nostrum est, in id, quod praestare possumus, corpora nostra et animos. In haec saeviant, in haec ferrum, in haec iras acuant. Quod ad tribunos attinet, consulite, utrum praesens deditio eorum fieri possit, an in diem differatur. Nos interim, T. Veturi, vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsionis feramus, et nostro supplicio liberemus Romana arma. Liv., IX. ix.

102. The Samnite General contends that the Principles of International Right should be Paramount over all Considerations of Technical Formality.

"Quin tu, Sp. Postumi, si deos esse censes, aut omnia irrita facis, aut pacto stas! Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro iis pax debetur. Sed quid ego te appello, qui te captum victori, cum qua potes fide, restituis? Popu lum Romanum appello; quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae poenitet, restituat legiones intra saltum, quo saeptae fuerunt. Nemo quemquam deceperit: omnia pro infecto sint recipiant arma, quae per pactionem tradiderunt: redeant in castra sua. Quicquid pridie habuerunt, quam in colloquium est ventum, habeant. Tum bellum et fortia consilia placeant; tunc sponsio et pax repudietur. Ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum : nec populus Romanus consulum sponsionem, nec nos fidem populi Romani accusemus. Non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas? Pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat: hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat. Ut tu quidem, quod petisti, per pactionem habeas, tot cives incolumes; ego pacem, quam hos tibi remittendo pactus sum, non habeam: hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis? Ego vero istos, quos

dedi simulatis, nec accipio, nec dedi arbitror; nec moror, quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa, iratis omnibus diis, quorum eluditur numen, redeant. Geratur bellum, quando Sp. Postumius modo legatum fetialem genu perculit. Ita dii credent, Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse, et a Samnite Romanum legatum violatum: eo vobis iustum in nos factum esse bellum. Haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre, et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere? I, lictor, deme vincla Romanis: moratus sit nemo, quo minus, ubi visum fuerit, abeant." Et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide, ab Caudio in castra Romana inviolati redierunt. Liv., IX. ix.

103. The Attractions of Power are rarely despised except by such as lack the Will or the Means to obtain them.

Quare, quum hoc commune sit potentiae cupidorum cum iis, quos dixi, otiosis: alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant; alteri, si contenti sint et suo et parvo. In quo neutrorum omnino contemnenda est sententia: sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum : fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rempublicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt. Quapropter et iis forsitan concedendum sit, rempublicam non capessentibus, qui, excellenti ingenio, doctrinae sese dediderunt: et iis, qui aut valetudinis imbecillitate, aut aliqua graviore caussa impediti a republica recesserunt, quum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent. Quibus autem talis nulla sit caussa, si despicere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto. Quorum iudicium in eo, quod gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu est non probare: sed videntur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum quasi quamdam ignominiam timere et infamiam. Sunt enim, qui in rebus contrariis parum sibi constent; voluptatem severissime contemnant, in dolore sint molliores; gloriam negligant, frangantur infamia: atque ea quidem non satis constanter. Cic., De Off., I. xxi. 70, 71.

104. A Public Life calls out the Noblest Qualities of Men. Sed iis, qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione, adipiscendi magistratus et gerenda

respublica est: nec enim aliter aut regi civitas aut declarari animi magnitudo potest. Capessentibus autem rempublicam nihilo minus, quam philosophis, haud scio an magis etiam et magnificentia et despicientia adhibenda sit rerum humanarum, et ea, quam saepe dico, tranquillitas animi atque securitas: si quidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri. Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa. patent in eorum vita, quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent: et quia, si quid adversi eveniat, tam graviter cadere non possunt. Quocirca non sine caussa maiores motus animorum concitantur, maiorque cura efficiendi rempublicam gerentibus, quam quietis; quo magis iis et magnitudo animi est adhibenda et vacuitas ab angoribus. Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam, ut habeat efficiendi facultatem: in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter igna viam, aut nimis confidat propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis prius, quam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens. Cic., De Off., I. xxi. 72, 73.

105. Nevertheless, a Subordinate Position gives Sufficient Opportunities for doing the State Good Service.

Non vis nisi consul, aut prytanes, aut ceryx, aut sufes administrare Rempublicam. Quid si militare nolis, nisi imperator, aut tribunus! Etiamsi alii primam frontem tenebunt, te sors inter triarios posuit: inde voce, adhortatione, cxemplo, animo milita. Praecisis quoque manibus ille in proelio invenit, quod partibus conferat: qui stat tantum, et clamore iuvat. Tale quiddam facies, si a prima te Reipublicae parte fortuna submoverit; stes tamen, clamore iuves: si quis fauces oppresserit, stes tamen et silentio iuves. Nunquam inutilis est opera civis boni : auditu enim, visu, vultu, nutu, obstinatione tacita, incessuque ipso prodest. Ut salutaria quaedam, citra gustum tactumque, odore proficiunt: ita virtus utilitatem etiam ex longinquo et latens fundit, sive spatiatur et se utitur suo iure; sive precarios habet accessus, cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est, et angusto circumscripta, sive adaperta; in quocunque habitu est, prodest. Quid? tu parum utile putas exemplum bene quiescentis? Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis, aut civitatis conditione prohibetur. Nunquam enim usque eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni honestae locus sit. Sen., De Tr. An., iv. 4–8.

[ocr errors]

106. A Practical Career within the Limits prescribed by the State is the most Healthy Life for an ordinary man, unless the State be incurably Corrupt.

"Optimum erat (ut ait Athenodorus) actione rerum et Reipublicae tractatione et officiis civilibus se detinere. Nam ut quidam

sole, et exercitatione, et cura corporis, diem educunt, athletisque utilissimum est, lacertos suos, roburque cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire: ita nobis animum ad rerum civilium certamen parantibus, in opere esse, non longe pulcherrimum est? Nam quum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit, communia privataque pro facultate administrans. Sed quia in hac, inquit, tam insana hominum ambitione, tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus, parum tuta simplicitas est, et plus futurum semper est quod obstet, quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est: sed habet, ubi se etiam in privato lare explicet magnus animus: nec, ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maxime in seducto actiones sunt. Ita tamen delituerit, ut, ubicunque otium suum absconderit, prodesse velit et singulis, et universis, ingenio, voce, consilio. Nec enim is solus Reipublicae prodest, qui candidatos extrahit, et tuetur reos, et de pace belloque censet: sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia, virtute instruit animos, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentes prensat ac retrahit, et si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit. An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives, aut urbanus praetor adeuntibus assessoris verba pronuntiat: quam qui docet quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemtus, quid deorum intellectus, quam gratuitum bonum sit bona conscientia? Ergo si tempus in studia conferas, quod subduxeris officiis, non deserueris, nec munus detrectaveris.' Sen., De Tr. An., iii. 1-5.

107. In choosing our Career we should consult our
Natural Aptitude.

Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse, quam possumus. Alius eloquentiae fiducia prolabitur alius patrimono suo plus imperavit, quam ferre possit alius infirmum corpus laborioso oppressit officio. Quorundam parum idonea est verecundia rebus civilibus, quae firmam frontem desiderant: quorundam contumacia non facit

ad aulam. Quidam non habent iram in potestate et illos ad temeraria verba quaelibet indignatio effert. Quidam urbanitatem nesciunt continere, nec periculosis abstinent salibus. Omnibus his utilior negotio quies est: ferox impatiensque natura, irritamenta nociturae libertatis evitet. Aestimanda

sunt deinde ipsa, quae aggredimur, et vires nostrae cum rebus,

quas tentaturi sumus, comparandae. Debet enim semper plus

esse virium in actore, quam in onere: necesse est opprimant onera, quae ferente maiora sunt. Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia, quam fecunda, multumque negotiorum ferunt et haec refugienda sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur. Nec accedendum eo, unde liber regressus non sit his admovenda manus es, quorum finem aut facere, aut certe sperare possis. Relinquenda, quae latius actu procedunt, nec ubi proposueris, desinunt. Sen., De Tr. An., vi.

2-5.

108. Even the most Uncongenial Career is rendered Tolerable by the Force of Custom.

At in aliquod genus vitae difficile incidisti, et tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata laqueum impugit, quem nec solvere possis, nec abrumpere. Cogita compeditos primo aegre ferre onera, et impedimenta crurum: deinde, ubi non indignari illa sed pati proposuerunt, necessitas fortiter ferre docet, consuetudo facile. Invenies in quolibet genere vitae oblectamenta, et remissiones, et voluptates, si nolueris malam putare vitam potius, quam invidiosam facere. Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quam quod, quum sciret, quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum, consuetudinem, invenit, cito in familiaritatem gravissima adducens. Nemo duraret, si rerum adversarum eandem vim assiduitas haberet, quam primus ictus. Omnes cum fortuna copulati sumus: aliorum aurea catena est et laxa: aliorum arcta et sordida. Sed quid refert ? eadem custodia universos circumdedit: alligatique sunt etiam qui alligaverunt, nisi tu forte leviorem in sinistra catenam putas. Alium honores, alium opes vinciunt: quosdam nobilitas, quosdam humilitas premit: quibusdam aliena supra caput imperia sunt, quibusdam sua: quosdam exsilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia. Omnis vita servitium est. Assuescendum itaque conditioni suae, et quam minimum de illa querendum: et quidquid habet circa se commodi, apprehendendum est. Nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus solatium inveniat. Sen., De Tr. An., x. 1–4.

K

« IndietroContinua »