Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

109. The Philosopher who shrinks from entering Public Life on the Ground of its Corruption, is placed in a Difficult Position

Negant nostri sapientem ad quamlibet rempublicam accessurum. Quid autem interest, quomodo sapiens ad otium veniat: utrum quia respublica illi deest, an quia ipse reipublicae ? Si omnibus defutura respublica est (semper autem deerit fastidiose quaerentibus) interrogo, ad quam rempublicam sapiens accessurus sit? Ad Atheniensium, in qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne damnaretur, fugit? in qua opprimit invidia virtutes? Negabis mihi accessurum ad hanc rempublicam sapientem. Ad Carthaginiensium ergo rempublicam sapiens accedet, in qua assidua seditio, et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, adversus hostes inhumana crudelitas, etiam adver

sus suos hostilis ? Et hanc fugiet. Si percensere singulis voluero, nullam inveniam, quae sapientem, aut quam sapiens pati possit. Quodsi non invenitur illa respublica, quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium necessarium, quia, quod unum praeferri poterat otio, nusquam est. Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant, et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant; puto, hic me vetat navem solvere, quamquam laudat navigationem. Sen., De Otio, xxxii. 17-19.

110. Ought the Philosopher to abjure Wealth? No: for he alone knows how to use it.

Desine ergo philosophis pecunia interdicere: nemo sapientiam paupertate damnavit. Habebit philosophus amplas opes: sed nulli detractas, nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemiscat, nisi malignus. In quantum vis, exaggera illas, honestae sunt: in quibus quum multa sint quae quisque sua dicere velit, nihil est quod quisquam suum possit dicere. Ille vero fortunae benignitatem a se non submovebit, et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur, nec erubescet. Habebit tamen etiam quo glorietur, si aperta domo, et admissa in res suas civitate, poterit dicere: Quod quisque suum agnoverit, tollat! O magnum virum, optime divitem, si opus ad hanc vocem consonet: si post hane vocem tantundem habuerit! ita dico, si tutos et se curus scrutationem populo praebuerit: si nihil quisquam apud illum

invenerit, quo manus iniiciat: audacter et propalam erit dives. Sicut sapiens nullum denarium intra limen suum admittet, male intrantem: ita et magnas opes, munus fortunae, fructumque virtutis, non repudiabit, nec excludet. Quid enim est, quare illis bonum locum invideat? Veniant, hospitentur. Nec iactabit illas, nec abscondet: alterum infruniti animi est; alterum timidi et pusilli, velut magnum bonum intra sinum continentis. Nec, ut dixi, eiiciet illas e domo. Quid enim dicet? utrumne, Inutiles estis: an, Ego uti divitiis nescio? Quemadmodum etiam si pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet: sic si poterit esse dives, volet et habebit utique opes, sed tanquam leves et avolaturas: nec ulli alii, nec sibi graves esse patietur. Donabit. Quid erexistis aures? quid expeditis sinum? Donabit, aut bonis, aut iis quos facere poterit bonos. Donabit cum summo consilio, dignissimos eligens: ut qui meminerit, tam expensorum quam acceptorum rationem esse reddendam. Donabit ex recta et probabili causa: nam inter turpes iacturas malum munus est. Habebit sinum facilem, non perforatum: ex quo multa exeant, nihil excidat. Sen., De Vit. Beat., xxiii.

111. What are Justifiable Grounds for going to War? Atque in republica maxime conservanda sunt iura belli. Nam quum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim; quumque illud proprium sit hominis, hoc belluarum confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam caussam, ut sine iniuria in pace vivatur; parta autem victoria, conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt: ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt; at Karthaginem et Numantiam funditus sustulerunt: nollem Corinthum: sed credo aliquid secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia, paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum. In quo si mihi esset obtemperatum; si non optimam, at aliquam rempublicam, quae nunc nulla est, haberemus. Et quum iis, quos vi deviceris, consulendum est; tum ii, qui, armis positis, ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi sunt. In quo tanto opere apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum. belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure

Ac

perscripta est. Ex quo intelligi potest, nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur, aut denuntiatum ante sit et indictum. Cic., De Off., I. xi. 34-36.

112. Influence of a Maritime Position in determining
the Character of States.

Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac demutatio morum: admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis, et importantur non merces solum adventitiae, sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum. Iam qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius : atque etiam quum manent corpore, animo tamen excurrunt et vagantur. Nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando, quam hic error ac dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant. Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus suppeditantur mari, quae vel capiuntur vel importantur: atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas illecebras multas cupiditatum. Et quod de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta Graecia verissime dicere. Nam et ipsa Peloponnesus fere tota in mari est ; nec praeter Phliuntios ulli sunt, quorum agri non contingant mare: et extra Peloponnesum Aenianes et Dores et Dolopes soli absunt a mari. Quid dicam insulas Graeciae? quae fluctibus cinctae natant paene ipsae simul cum civitatium institutis et moribus. Atque haec quidem, ut supra dixi, veteris sunt Graeciae. "Coloniarum vero quae est deducta a Graiis in Asiam, Thraciam, Italiam,” Siciliam, Africam, praeter unam Magnesiam, quam unda non alluat? Ita barbarorum agris quasi attexta quaedam videtur ora esse Graeciae. Nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritimi, praeter Etruscos et Poenos; alteri mercandi caussa, latrocinandi alteri. Quae caussa perspicua est malorum commutationumque Graeciae, propter ea vitia maritimarum urbium quae ante paullo perbreviter attigi. Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas ; et, quod ubique gentium est, "ut ad eam urbem, quam incolas, possit adnare:" et rursus, ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in terras portare possint ac mittere. Cic., De Rep., II. iv.

113. Arguments showing that Exile is not an Evil.

"Carere patria, intolerabile est." Aspice agedum hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta sufficiunt. Maxima pars illius turbae patria caret: ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adducit ambitio, alios necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios luxuria, opulentum et opportunum vitiis locum quaerens: alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula: quosdam traxit amicitia, quosdam industria, latam ostendendae virtuti nacta materiam: quidam venalem formam attulerunt, quidam venalem eloquentiam. Nullum non hominum genus concurrit in urbem, et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem. Iube omnes istos ad nomen citari, et, unde domo quisque sit, quaere: videbis maiorem partem esse, quae relictis sedibus suis, venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. Deinde ab hac civitate discede, quae velut communis patria potest dici: omnes urbes circumi: nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Nunc transi ab iis, quarum amoena positio et opportunitas regionis plures allicit: deserta loca, et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum, et Corsicam pete: nullum invenies exsilium, in quo non aliquis animi causa moretur. Sen., Ad Helv. De Consol., vi. 2-4.

114. What are the True Grounds of Punishment? Puniendis peccatis tres esse debere causas existimatum est. Una est quae νουθεσία, vel κόλασις, vel παραίνεσις dicitur: cum poena adhibetur castigandi atque emendandi gratia, ut is, qui fortuito deliquit, attentior fiat correctiorque. Altera est, quam ii, qui vocabula ista curiosius diviserunt, Tweías appellant. Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius, in quem est peccatum, tuenda est, ne praetermissa animadversio, contemtum eius pariat et honorem levet: idcircoque id ei vocabulum a conservatione honoris factum putant. Tertia ratio vindicandi est, quae agády a Graecis nominatur, cum punitio propter exemplum [est] necessaria, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri "exempla" pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est, ut is, qui peccavit, citra poenam ipse sese ultro corrigat: aut spes contra nulla est, emendari eum posse et corrigi: aut iacturam dignitatis eius, in quem peccatum est, metui non necessum est: aut non id peccatum est, cuius

exemplo necessario metu succurrendum sit: tum, quidquid ita delictum est, non sane dignum esse imponendae poenae studium visum est. Has tres ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam, et noster Taurus in primo commentariorum, quos in Gorgiam Platonis composuit, scriptas reliquit. Gell., VI. xiv. 1-5.

115. Comparison of the Tyrant's Life with that of a Benefactor of Mankind, such as was Archimedes.

Non ego iam cum huius vita, qua taetrius, miserius, detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium: ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. Cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, quum esse omnino negarent, septum undique et vestitum vepribus et dumetis, indagavi sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam: qui declarabant, in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro. Ego autem, quum omnia collustrarem oculis, (est enim ad portas Achradinas magna frequentia sepulcrorum,) animadverti columellam non multum e dumis eminentem: in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem principes mecum) dixi, me illud ipsum arbitrari esse, quod quaereram. Immissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum. Quo quum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma, exesis posterioribus partibus versiculorum, dimidiatis fere. Cic., Tusc., V. xxiii. 64, 65.

116. On the Drawbacks of Specialization.

Non in hac, una re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium diminutae. An tu existimas, quum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederentur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante, tam discerptas fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut alius aliam sibi partem, in qua elaboraret, seponeret? Equidem saepe hoc audivi de patre et de socero meo, nostros quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia, quae. quidem tum haec civitas nosset, solitos esse complecti. Memine

« IndietroContinua »