Multa minuta modis multis per inane videbis Corpora misceri radiorum lumine in ipso Et velut aeterno certamine proelia pugnas Edere turmatim certantia nec dare pausam Conciliis et discidiis exercita crebris; Conicere ut possis ex hoc, primordia rerum Quale sit in magno iactari semper inani. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est Corpora quae in solis radiis turbare videntur, Quod tales turbae motus quoque materiai Significant clandestinos caecosque subesse. Multa videbis enim plagis ibi percita caecis Commutare viam retroque repulsa reverti Nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis. Scilicet hic a principiis est omnibus error. Prima moventur enim per se primordia rerum; Inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu Et quasi proxima sunt ad viris principiorum, Ictibus illorum caecis inpulsa cientur, Ipsaque proporro paulo maiora lacessunt. Sic a principiis ascendit motus et escit Paulatim nostros ad sensus, ut moveantur Illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus Nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
Lucr., II. 114-122, 125-141.
152. The Various Consistency of Bodies, and the Variety of the Sensations they produce in us, arise from the Variety of the Sizes and Shapes of their Constituent Atoms.
Dicere enim possis caelestem fulminis ignem Suptilem magis e parvis constare figuris Atque ideo transire foramina quae nequit ignis Noster hic e lignis ortus taedaque creatus. Praeterea lumen per cornum transit, ai imber Respuitur. Quare? nisi luminis illa minora Corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum. Et quamvis subito per colum vina videmus Perfluere; at contra tardum cunctatur olivom, Aut quia nimirum maioribus est elementis Aut magis hamatis inter se perque plicatis, Atque ideo fit uti non tam diducta repente Inter se possint primordia singula quaeque Singula per cuiusque foramina permanare.
Denique quae nobis durata ac spissa videntur, Haec magis hamatis inter sese esse necessest Et quasi ramosis alte compacta teneri.
In quo iam genere in primis adamantina saxa Prima acie constant ictus contemnere sueta Et validi silices ac duri robora ferri
Aeraque quae claustris restantia vociferantur.
Lucr., ii. 384-407, 444-450.
153. If we grant the Principle that Infinite Variety of Form implies Infinite Variety of Size, it will follow that the Number of Different Shapes of the Original Atoms of Matter is limited.
Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum Finita variare figurarum ratione,
Quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam Esse infinito debebunt corporis auctu.
Nam quoniam eadem una cuiusvis in brevitate Corporis inter se multum variare figurae Non possunt: fac enim minimis e partibus esse Corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge; Nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
Summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, Omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo Formai speciem totius corporis eius,
Quod superest, si forte voles variare figuras, Addendum partis alias erit, inde sequetur, Adsimili ratione alias ut postulet ordo, Si tu forte voles etiam variare figuras: Ergo formarum novitatem corporis augmen Subsequitur. Quare non est ut credere possis Esse infinitis distantia semina formis, Ne quaedam cogas immani maximitate Esse, supra quod iam docui non posse probari.
154. Though the Atoms of Matter are themselves without Sensation, yet their Combinations may generate Sensation.
Tum porro quid id est, animum quod percutit, ipsum Quod movet et varios sensus expromere cogit,
Ex insensilibus ne credas sensile gigni? Nimirum lapides et ligna et terra quod una Mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum. Illud in his igitur rebus meminisse decebit, Non ex omnibus omnino, quaecumque creant res, Sensile et extemplo me gigni dicere sensus, Sed magni referre ea primum quantula constent, Sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, Motibus ordinibus posituris denique quae sint. Quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus; Et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, Vermiculos pariunt, quia corpora materiai Antiquis ex ordinibus permota nova re Conciliantur ita ut debent animalia gigni. Denique uti possint sentire animalia quaeque, Principiis si iam est sensus tribuendus eorum, Quid, genus humanum propritim de quibu' factumst? Scilicet et risu tremulo concussa cachinnant Et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque Multaque de rerum mixtura dicere callent Et sibi proporro quae sint primordia quaerunt; Quandoquidem totis mortalibus adsimulata Ipsa quoque ex aliis, nusquam consistere ut ausis: Quippe sequar, quodcumque loqui ridereque dices Et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit. Quod si delira haec furiosaque cernimus esse Et ridere potest non ex ridentibu' factus Et sapere et doctis rationem reddere dictis Non ex seminibus sapientibus atque disertis, Qui minus esse queant ea quae sentire videmus Seminibus permixta carentibus undique sensu?
Lucr., II. 886-901, 973-990.
155. The Existing Universe is the Result of a certain Option of Movement in the Original Atoms, by which they swerved from the Perpendicular while travelling down Space in Parallel Straight Lines; from this also arise the Phenomena of Voluntary Motion.
Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus, Corpora dum deorsum rectum per inane feruntur, Ponderibus propriis incerto tempore ferme Incertisque loci spatiis decellere paulum,
Tantum quod momen mutatum dicere possis.
Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum, Imbris uti guttae, caderent per inane profundum, Nec foret offensus natus nec plaga creata Principiis; ita nil umquam natura creasset.
Quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest Corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus Obliquos videamur et id res vera refutet. Denique si semper motus conectitur omnis Et vetere exoritur semper novus ordine certo Nec declinando faciunt primordia motus Principium quoddam quod fati foedera rumpat, Ex infinito ne causam causa sequatur,
Libera per terras unde haec animantibus exstat, Unde est haec, inquam, fatis avolsa potestas Per quam progredimur quo ducit quemque voluntas, Declinamus item motus nec tempore certo
Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? Nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas Principium dat et hinc motus per membra rigantur. Lucr., II. 216-224, 243-245, 251-262.
156. The Universe was formed out of Chaos.
Ante mare et terras et, quod tegit omnia, coelum Unus erat toto naturae vultus in orbe,
Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles;
Nec quidquam nisi pondus iners; congestaque eodem Non bene iunctarum discordia semina rerum.
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. Hanc deus et melior litem natura diremit: Nam coelo terras, et terris abscidit undas, Et liquidum spisso secrevit ab aëre coelum. Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, Dissociata locis concordi pace ligavit. Ignea convexi vis et sine pondere coeli Emicuit summaque locum sibi legit in arce. Proximus est aër illi levitate locoque:
Densior his tellus, elementaque grandia traxit, Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor Ultima possedit solidumque coërcuit orbem.
Ovid, Metam., i. 5-9, 19-31.
157. Amid the Variety of Conflicting Views as to the Origin of the Universe, One Thing is Certain-viz., that it presents the Spectacle of an Orderly Arrangement.
Ipsa mihi primum naturae forma canenda est, Ponendusque sua totus sub imagine mundus. Quem sive ex nullis repetentem semina rebus Natali quoque egere placet, semperque fuisse, Et fore, principio pariter fatoque carentem; Seu permixta chaos rerum primordia quondam Discrevit partu mundumque enixa nitentem Fugit in infernas caligo pulsa tenebras ; Sive individuis, in idem reditura soluta, Principiis natura manet post saecula mille,
Et paene ex nihilo summum est nihilumque futurum, Caecaque materies caelum perfecit et orbem ; Sive ignis fabricavit opus flammaeque micantes, Quae mundi fecere oculos, habitantque per omne Corpus et in caelo vibrantia fulmina fingunt; Seu liquor haec peperit, sine quo riget arida rerum Materies, ipsumque vorat, quo solvitur, ignem ; Aut neque terra patrem novit, nec flamma, nec aer, Aut humor, faciuntque deum per quattuor artus, Et mundi struxere globum, prohibentque requiri Ultra se quicquam, cum per se cuncta crearint, Frigida nec calidis desint, aut humida siccis, Spiritus aut solidis sitque haec discordia concors, Quae nexus habilis et opus generabile fingit, Atque omnis partus elementa rapacia reddit ;- (Semper erit genus in pugna, dubiumque manebit Quod latet, et tantum supra est hominemque deumque ;) Sed facies quaecumque tamen sub origine rerum Convenit et certo digestum est ordine corpus.
158. The Universe is Spherical in Form.
Nec vero tibi natura admiranda videri Pendentis terrae debet, cum pendeat ipse Mundus et in nullo ponat vestigia fundo. Quod patet ex ipso motu cursuque volantis. Cum suspensus eat Phoebus cursumque reflectat Huc illuc, agiles et servet in aethere metas,
« IndietroContinua » |