Immagini della pagina
PDF
ePub

tanquam exiturus, incurrat? Non vides, ut aestus fines suos transeat, et in possessionem terrarum mare inducat? Non vides, ut illi perpetua cum claustris suis pugna sit? Quis porro istinc, unde tantum tumultum vides, metus est e mari, et magno impetu erumpentibus fluviis? Ubi non humorem natura disposuit, ut undique nos, quum voluisset, aggredi posset? Mentior, nisi eruentibus terram humor occurrit, et quoties nos avaritia aut defodit, aut aliqua causa penetrare altius cogit, eruendi finis unda est. Adiice nunc, quod immanes sunt in abdito lacus, et multum maris conditi, multum fluminum per operta labentium. Undique ergo erunt causae diluvio, quum aliae aquae subinfluunt terras, aliae circumfluunt, quae diu coërcitae vincent, et amnes amnibus iungent, paludibus stagna. Omnium tunc mare ora fontium implebit, et maiore hiatu solvet. Quemadmodum corpora nostra ad egestum venter exhaurit, quemadmodum eunt in sudorem vires: ita tellus liquefiet, et aliis causis quiescentibus, intra se, quo mergatur, inveniet. Sic magna omnia coitura crediderim. Nec erit longa mora exitii. Tentatur divelliturque concordia, quum semel aliquid ex hac idonea diligentia remiserit mundus: statim undique ex aperto, ex abdito, superne, ab imo aquarum fiet irruptio. Nihil est tam violentum et incontinens sui, tam contumax, infestumque retinentibus, quam magna vis undae: utetur libertate permissa, et iubente natura, quae scindit circuitque, complebit. Ut ignis diversis locis ortus, cito miscet incendium, flammis coire properantibus: sic momento redundantia maria se committent. Nec ea semper licentia undis erit : sed peracto exitio generis humani, exstinctisque pariter feris, in quarum homines ingenia transierant, iterum aquas terra sorbebit: natura pelagus stare, aut intra terminos suos furere coget: et reiectus e nostris sedibus, in sua secreta pelletur Oceanus: et antiquus ordo revocabitur. Sen., N. Q., III. xxx. 1–8.

208. A Theory of the Tides. They are due to a Combination of Solar and Lunar Influence.

Et de aquarum natura complura dicta sunt: sed aestus maris accedere et reciprocare, maxime mirum: pluribus quidem modis, verum causa in Sole, Lunaque. Bis inter duos exortus Lunae affluunt, bisque remeant, vicenis quaternisque semper horis. Et primum attollente se cum ea mundo intumescentes, mox a meridiano caeli fastigio vergente in occasum residentes: rursusque ab occasu subter caeli ima, et meridiano contraria, accedente, inundantes: hinc donec iterum exoriatur, se resor; bentes. Nec unquam eodem tempore, quo pridie, reflui; ut

ancillante sidere, trahenteque secum avido haustu maria, et assidue aliunde, quam pridie, exoriente: paribus tamen intervallis reciproci, senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis, aut loci, sed aequinoctialibus: ideoque inaequales vulgarium horarum spatio, utcunque plures in eas aut diei aut noctis illarum mensurae cadunt, et aequinoctio tantum pares ubique. Ingens argumentum, plenumque lucis ac vocis etiam diurnae, hebetes esse, qui negent subtermeare sidera, ac rursus eadem resurgere: similemque terris, imo vero universae naturae exinde faciem, in iisdem ortus occasusque operibus: non aliter sub terra manifesto sideris cursu, aliove effectu, quam cum praeter oculos nostros feratur. Plin., N. H., II. xcix.

209. A Theory of the Tides: variations in their Periodicity.

Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. Quippe modici nova ad dividuam aestus, pleniores ab ea exundant, plenaque maxime fervent. Inde mitescunt. Pares ad septimam primis iterumque alio latere dividua augentur. In coitu Solis pares plenae. Eadem Aquilonia, et a terris longius recedente mitiores, quam cum in austros digressa, propiore nisu vim suam exercet. Per octonos quoque annos ad principia motus et paria incrementa centesimo Lunae revocantur ambitu, augente ea cuncta: Solis annuis causis, duobus aequinoctiis maxime tumentes, et autumnali amplius, quam verno: inanes vero bruma, et magis solstitio. Nec tamen in ipsis, quos dixi, temporum articulis: sed paucis post diebus: sicuti neque in plena aut novissima, sed postea: nec statim ut Lunam mundus ostendat occultetve, aut media plaga declinet; verum duabus fere horis aequinoctialibus serius: tardiore semper ad terras omnium, quae geruntur in caelo, effectu cadente, quam visu, sicuti fulguris, et tonitrus, et fulminum. Plin., N. H., II. xcix.

210. A Theory of the Tides: the greater the Surface of Water, the more conspicuous is the Tidal Motion.

Omnes autem aestus in Oceano maiora integunt spatia inundantque, quam in reliquo mari: sive quia totum in universitate animosius est, quam in parte; sive quia magnitudo aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem angustiis arcentibus. Qua de causa nec lacus, nec amnes similiter moventur. Octogenis cubitis supra Britanniam intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor est. Interiora autem maria terris

clauduntur, ut portu. Quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas ditioni paret: utpote cum plura exempla sint, in tranquillo mari, nulloque velorum impulsu, tertio die ex Italia provectorum Uticam, aestu fervente. Circa litora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus: quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id est, spiritus magis sentiunt. In plerisque tamen aestuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus, diversi exsistunt aestus, tempore, non ratione, discordes, sicut in Syrtibus. Plin., N. H., II. xcix.

211. The Earth is an Organism analogous to the Human Body.

Placet natura regi terram, et quidem ad nostrorum corporum exemplar, in quibus et venae sunt et arteriae: illae sanguinis, hae spiritus receptacula. In terra quoque sunt alia itinera, per quae aqua; et alia, per quae spiritus currit: adeoque illam ad similitudinem humanorum corporum natura formavit, ut maiores quoque nostri aquarum appellaverint venas. Sed quemadmodum in nobis non tantum sanguis est; sed multa genera humoris, alia necessarii, alia corrupti, ac paulo pinguioris, in capite cerebrum, in ossibus medullae, muci, salivaeque et lacrimae, et quiddam additum articulis, per quod citius flectantur ex lubrico sic in terra quoque sunt humoris genera complura. Quaedam quae matura durentur. Hinc est omnis metallorum humus, ex quibus aurum argentumque petit avaritia: et quae in lapidem ex liquore vertuntur. In quibusdam vero locis terra humorque liquescit, sicut bitumen, et cetera huic similia. Haec est causa aquarum secundum legem naturae voluntatemque nascentium. Sen., N. Q., III. xv. 1-4.

:

212. An Inquiry into the Cause of Earthquakes.

[ocr errors]

Causam, qua terra concutitur, alii in aqua esse, alii in ignibus, alii in ipsa terra, alii in spiritu putavere: alii in pluribus, alii in omnibus his. Quidam liquere ipsis aliquam ex istis causam esse dixerunt; sed non liquere, quae esset. Nobis placet, hunc spiritum esse, qui tanta possit conari, quo nihil est in rerum natura potentius, nihil acrius, sine quo nec illa quidem, quae vehementissima sunt, valent. Ignem spiritus concitat: aquae, si ventum detrahas, inertes sunt. Tunc demum impetum sumunt, quum illas agit flatus: qui potest dissipare magna spatia terrarum, et novos montes subiectos extollere, et insulas non ante visas in medio mari ponere. Theren, et Therasiam, et hanc nostrae aetatis insulam, spectantibus nobis

in Aegaeo mari enatam, quis dubitat, quin in lucem spiritus vexerit? Duo genera sunt, ut Posidonio placet, quibus movetur terra: utrique nomen est proprium. Altera succussio est, quum terra quatitur, et sursum ac deorsum movetur: altera inclinatio, qua in latera nutat navigii more. Ego et tertium illud existimo, quod nostro vocabulo signatum est: non enim sine causa tremorem terrae dixere maiores, qui utrique dissimilis est. Nam nec succutiuntur tunc omnia, nec inclinantur, nec vibrantur. Res minime in huiusmodi casu noxia, sicut longe perniciosior est inclinatio concussione. Nam nisi celeriter et ex altera parte properabit motus, qui inclinata restituat, ruina necessario sequitur. Sen., N. Q., VI. v., xxi.

213. The Fallacy that the Tops of the Highest Mountains, from their closer proximity to the Sun, might be expected to be warmer than the Valleys, refuted.

Omnis aër quo propior est terris, hoc crassior. Quemadmodum in aqua et in omni humore faex ima est: ita in aëre spississima quaeque desidunt. Iam autem probatum est, omnia quo crassioris solidiorisque materiae sunt, hoc fidelius custodire calorem receptum: sed quo editior est aër, et quo longius a terrarum colluvie recessit, hoc sincerior puriorque est. Itaque solem non retinet, sed velut per inane transmittit: ideo minus calefit. Contra autem quidam aiunt, cacumina montium hoc calidiora esse debere, quo soli propiora sunt. Qui mihi videntur errare, quod Apenninum, et Alpes, et alios notos ob eximiam altitudinem montes in tantum putant crescere, ut illorum magnitudo sentire solis viciniam possit. Excelsa sunt ista, quamdiu nobis comparantur; at vero ubi universum respexeris, manifesta est omnium humilitas. Inter se vincuntur, et vincunt. Ceterum in tantum nihil attollitur, ut collatione totius nulla sit vel maximis portio: quod nisi esset, non diceremus, totum orbem terrarum pilam esse. Pilae proprietas est, cum aequalitate quadam rotunditas: aequalitatem autem hanc accipe, quam vides in lusoria pila. Non multum illi commissurae et rimae earum nocent, quo minus par sibi ab omni parte dicatur. Quomodo in hac pila, nihil illa intervalla officiunt ad speciem rotundi, sic nec in universo quidem orbe terrarum editi montes, quorum altitudo totius mundi collatione consumitur. Qui dicit altiorem montem, quia solem propius excipiat, magis calere debere: idem dicere potest, longiorem hominem citius quam pusillum debere calefieri, et citius caput eius quam pedes. At quisquis mundum mensura sua aestimaverit, et terram

cogitaverit tenere puncti locum, intelliget nihil in illa posse ita eminere, ut coelestia magis sentiat, velut in propinquum illis accesserit. Montes isti quos suspicimus, et vertices aeterna nive obsessi, nihilominus in imo sunt: et propius quidem soli est mons, quam campus aut vallis, sed sic, quo modo est pilus pilo crassior, arbor arbore, et mons monte maior esse dicitur. Isto enim modo, et arbor alia magis quam alia dicetur vicina coelo: quod falsum est: quia inter pusilla non potest esse magnum discrimen, nisi dum inter se comparantur. Ubi ad collationem immensi corporis ventum est, nihil interest, quanto alterum altero sit maius: quia etiamsi magno discrimine, tamen minima vincuntur. Sen., N. Q., IV. x. xi.

214. Some Remarkable Properties of Minerals.

Contexi par est reliqua circa hoc, ut universa naturae contingat admiratio. Auri glutinum est tale. Argilla ferro, cadmia aeris massis, alumen laminis, resina plumbo et marmori: sed plumbum nigrum albo iungitur, ipsumque album sibi oleo. Item stannum aeramentis, stanno argentum. Pineis optime lignis aes ferrumque funditur: sed et Aegyptia papyro: paleis aurum. Calx aqua accenditur, et Thracius lapis: idemque oleo restinguitur. Ignis autem aceto maxime, et visco, et ovo. Terra minime flagrat. Carboni maior vis exusto, iterumque flagranti. Plin., N. H., XXXIII. xxx.

[ocr errors]

215. An Account of Copper Ore and Copper Mines.

Proxima dicantur aeris metalla, cui et in usu proximum est pretium immo vero ante argentum, ac paene etiam ante aurum, Corinthio. Stipis quoque auctoritas, ut diximus. Hinc aera militum: tribuni aerarii, et aerarium, obaerati, et aere diruti. Docuimus, quamdiu populus Romanus aere tantum signato usus sit. Sed et alia vetustas aequalem Urbi auctoritatem eius declarat, a rege Numa collegio tertio aerariorum fabrum instituto. Vena quo dictum est modo effoditur, ignique perficitur. Fit et e lapide aeroso, quem vocant cadmiam. Celebritas in Asia, et quondam in Campania, nunc in Bergomatium agro, extrema parte Italiae. Feruntque nuper etiam in Germania provincia repertum. Fit et ex alio lapide, quem chalciten vocant in Cypro, ubi prima fuit aeris inventio: mox vilitas praecipua, reperto in aliis terris praestantiore, maxime aurichalco, quod praecipuam bonitatem admirationemque diu obtinuit. Nec reperitur longo iam tempore, effoeta

« IndietroContinua »