Immagini della pagina
PDF
ePub

acceptam retulit. Nimirum recte; propter virtutem enim iure laudamur et in virtute recte gloriamur. Quod non contingeret, si id donum a Deo, non a nobis haberemus. At vero aut honoribus aucti, aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, quum diis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi assumptum arbitramur. Num quis, quod bonus vir esset, gracias diis egit umquam? At quod dives, quod honoratus, quod incolumis. Iovemque optimum maximum ob eas res appellant, non quod nos iustos, temperatos, capientes efficiat, sed quod salvos, incolumes, opulentos, copiosos. Neque Herculi quisquam decumam vovit unquam, si sapiens factus esset. Quamquam Pythagoras, quum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolasse dicitur. Sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Delio hostiam immolare voluit, ne aram sanguine aspergeret. Ad rem autem ut redeam, iudicium hoc omnium mortalium est, fortunam a Deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. Cic., De Nat. Deor., III. xxxvi. 86–88.

28. The Gods will not endure to be slighted.

Non sinit nos M. Crassus, inter gravissimas nostri imperii iacturas numerandus, hoc loco de se silentium agere plurimis et evidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. Ducturus erat a Carris adversus Parthos exercitum. Ei pullum traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleret. Maesti et taciti milites ad principia convenerunt, qui vetere instituto cum clamore alacri accurrere debebant. Aquilarum altera vix convelli a primipilo potuit: altera aegerrime extracta in contrariam, ac ferebatur, partem seipsa convertit. Magna haec prodigia sed et illae clades aliquanto maiores: tot pulcherriinarum legionum interitus, tam multa signa hostilibus intercepta manibus, tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu: optimae indolis filii cruore paterni respersi oculi, corpusque imperatoris inter promiscuas cadaverum strues, avium ferarumque laniatibus obiectum. Vellem equidem placidius, sed relatu verum est. Sic dii spreti excandescunt: sic humana consilia castigantur, ubi se coelestibus praeferunt. Val. Max., I. 6, 11.

:

29. Origin of Natural Religion.
Praeterea caeli rationes ordine certo
Et varia annorum cernebant tempora verti

Nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
Ergo perfugium sibi habebant omnia divis
Tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
In caeloque Deum sedes et templa locarunt,
Per caelum volvi quia nox et luna videtur,
Luna dies et nox et noctis signa severa
Noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
Nubila sol imbres nix venti fulmina grando
Et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
O genus infelix humanum, talia divis

Cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
Quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
Volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris !
Nec pietas ullast velatum saepe videri

Vertier ad lapidem, atque omnis accedere ad aras
Nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
Ante Deum delubra nec aras sanguine multo
Spargere quadrupedum nec votis nectere vota
Sed mage pacata posse omnia mente tueri.

Lucr., V. 1183-1203.

30. Superstition is not Religion.

Explodatur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris. Nam ut vere loquamur, superstitio, fusa per gentes, oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt "de natura deorum," et hac disputatione id maxime egimus. Multum enim et nobismet ipsis, et nostris profuturi videbamur, si eam funditus sustulissemus. Nec vero (id enim diligenter intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est : et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi, pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. Quamobrem, ut religio propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione naturae sic superstitionis stirpes omnes eiiciendae. Instat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequitur; sive tu vatem, sive tu omen audieris; sive immolaris, sive avem aspexeris; si Chaldaeum, si haruspicem videris; si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo; si ostenti simile natum factumve quippiam quorum necesse est plerumque aliquid eveniat; ut numquam liceat quieta mente consistere. Cic., De Divin., II. lxxii. 148, 149.

31. Revolt against the Tyranny of Superstition.
Humana ante oculos foede cum vita iaceret
In terris oppressa gravi sub religione
Quae caput a caeli regionibus ostendebat
Horribili super aspectu mortalibus instans,
Primum Graius homo mortalis tollere contra
Est oculos ausus primusque obsistere contra,
Quem nec fama Deum nec fulmina, nec minitanti
Murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
Inritat animi virtutem, effringere ut arta
Naturae primus portarum claustra cupiret.
Ergo vivida vis animi pervicit, et extra
Processit longe flammantia moenia mundi

Atque omne immensum peragravit mente animoque,
Unde refert nobis victor quid possit oriri,
Quid nequeat, finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
Quare religio pedibus subiecta vicissim

Opteritur, nos exaequat victoria caelo

Lucr., I. 62-79.

32. Lucilius ridicules the Superstitions sanctioned by Numa
Terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique
Instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena
Vivere, et esse homines: et sic isti omnia ficta
Vera putant, credunt signis cor inesse in ahenis.
Pergula pictorum, veri nihil, omnia ficta.

Lucil. ap. Lactant. Inst.

33. A Warning against Religious Quacks.

Atque identidem commonebat, ut caveremus, ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem irreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere. Non enim comprehensa, inquit, neque definita neque percepta dicunt; sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes, inter falsa atque vera pedetentim, quasi per tenebras ingredientes, eunt : et aut multa tentando, incidunt repente imprudentes in veritatem; aut ipsorum, qui eos consulunt multa credulitate ducente, perveniunt callide ad ea, quae vera sunt: et idcirco videntur in praeteritis rebus quam [in] futuris veritatem facilius imitari.

Ista tamen omnia, quae aut temere aut astute vera dicunt, prae ceteris, inquit, quae mentiuntur, pars ea non fit millesima. Haec autem, quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poëtarum veterum testimonia confirmare, quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur; ex quibus est Pacuvianum illud:

"Nam si qui, quae eventura sunt, praevideant, aequiparent Iovi."

Item Attianum illud:

"Nihil," inquit, "credo auguribus, qui aures verbis divitant Alienas, suas ut auro locupletent domos."

Item Favorinus, deterrere volens ac depellere adolescentes a genethliacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos se pollicentur, nullo pacto adeundos esse consulendosque huiuscemodi argumentis concludebat : Aut adversa inquit, eventura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra exspectando. Si adversa dicunt et mentiuntur, miser fies frustra timendo. Sin vera respondent, eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias. Si felicia promittunt, eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et exspectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi iam praeflorabit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus, res futuras praesagientibus. Aul. Gell., xiv. 1. 32.

34. A Warning against Religious Quacks.

Ego deum genus esse dixi et dicam semper caelitum,
Sed eos non curare opinor, quid agat humanum genus:
Nam si curent, bene bonis sit, male malis, quod nune abest.
.. Sed superstitiosi vates impudentesque arioli,
Aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,
Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam,
Quibus divitias pollicentur, ab eis drachumam ipsi petunt.
Enn. Telam. fr. ap. Cic. de Div., ii. 50 and i. 38.

35. Right Worship depends on a Right Conception of the Divine Nature.

Quomodo sint dii colendi, solet praecipi. Accendere aliquem lucernam sabbatis prohibeamus: quoniam nec lumine dii egent, et ne homines quidem delectantur fuligine. Vetemus saluta

tionibus matutinis fungi, et foribus assidere templorum: humana ambitio istis officiis capitur. Deum colit, qui novit. Vetemus lintea et strigiles Iovi ferre, et speculum tenere Iunoni. Non quaerit ministros Deus: quidni? Ipse humano generi ministrat: ubique et omnibus praesto est. Audiat licet, quemadmodum se gerere in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestiis ac superstitionibus: nunquam satis profectum erit, nisi qualem debet Deum, mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficia gratis dantem. Quae caussa est diis benefaciendi? natura. Errat, si quis putat illos nocere velle: non possunt. Nec accipere iniuriam queunt, nec facere. Laedere etenim laedique, coniunctum est. Summa illa ac pulcherrima omnium natura, quos periculo exemit, nec periculosos quidem fecit. Primus est deorum cultus, deos credere: deinde redd.re illis maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla maiestas est. Scire, illos esse qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt, interdum curiosi singulorum. Hi nec dant malum, nec habent: ceterum castigant quosdam, et coërcent, et irrogant poenas, et aliquando specie boni puniunt. Vis deos propitiare? bonus esto. Satis illos coluit, quisquis imitatus est. Sen., Ep. xv., iii. (95), 47–50.

36. The Worship of a Pure Heart.

At vos

O curvae in terras animae, et coelestium inanes!
Quid iuvat hoc, templis nostros immittere mores,
Et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa?
Haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo:
Haec Calabrum coxit vitiato murice vellus :
Haec baccam conchae rasisse, et stringere venas
Ferventis massae crudo de pulvere iussit.
Peccat et haec, peccat: vitio tamen utitur.
Dicite, pontifices, in sacro quid facit aurum?
Nempe hoc, quod Veneri donatae a virgine puppae.
Quin damus id Superis, de magna quod dare lance
Non possit magni Messalae lippa propago:
Compositum ius fasque animo, sanctosque recessus
Mentis, et incoctum generoso pectus honesto.
Haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo.
Persius, Sat. II., 61-75.

37. The Worship of a Pure Heart.

Caelo supinas si tuleris manus
Nascente Luna, rustica Phidyle,

« IndietroContinua »