Immagini della pagina
PDF
ePub

bonum? Quae deinde sedes, quantave multitudo tot seculis animarum, velut umbrarum? Puerilium ista delinimentorum, avidaeque nunquam desinere mortalitatis commenta sunt. Similis et de asservandis corporibus hominum, ac reviviscendi promissa a Democrito vanitas, qui non revixit ipse. Quae (malum) ista dementia est, iterari vitam morte? quaeve genitis quies unquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae? Perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem; ac duplicat obitus, si dolere etiam postfuturi aestimatione evenit. Etenim si dulce vivere est, cui potest esse vixisse? At quanto facilius certiusque, sibi quemque credere, ac specimen securitatis antegenitali sumere experimento? Plin., N. H., vii. 56.

252. The Brain.

Cerebrum omnia habent animalia, quae sanguinem: etiam in mari, quae mollia appellavimus, quamvis careant sanguine, ut polypi. Sed homo portione maximum et humidissimum, omniumque viscerum frigidissimum, duabus supra subterque membranis velatum, quarum alterutram rumpi mortiferum est. Cetero viri, quam feminae, maius. Hominibus hoc sine sanguine, sine venis, et reliquis sine pingui. Aliud esse, quam medullam, eruditi docent, quoniam coquendo durescat. Omnium cerebro insunt ossicula parva. Uni homini in infantia palpitat, nec corroboratur ante primum sermonis exordium. Hoc est viscerum excelsissimum, proximum caelo capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus. Hanc habent sensus arcem: huc venarum omnis a corde vis tendit, hic desinit: hic culmen altissimum, hic mentis est regimen. Omnium autem animalium in priora pronum, quia et sensus ante nos tendunt. Ab eo proficiscitur somnus: hinc capitis nutatio. Quae cerebrum non habent, non dormiunt. Cervis in capite inesse vermiculi sub linguae inanitate, et circa articulum, qua caput iungitur, numero viginti produntur. Plin., N. H., xi. 49.

253. On Sleep and Dreams.

Somni quaestio non obscuram coniectationem habet. In terrestribus, omnia quae conniveant, dormire manifestum est. Aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant: non oculorum argumento, quia non habent genas: verum ipsa quiete cernuntur placida, ceu soporata, neque aliud quam caudas moventia, et ad tumul

tum aliquem expavescentia. De thynnis confidentius affirmatur: iuxta ripas enim aut petras dormiunt. Plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur. Nam delphini, balaenaeque stertentes etiam audiuntur. Insecta quoque dormire silentio apparet, quia ne luminibus quidem admotis excitentur. Homo genitus premitur somno per aliquot menses: deinde longior in dies vigilia. Somniat statim infans: nam et pavore expergiscitur, et suctum imitatur. Quidam vero nunquam: quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium, invenimus exempla. Magnus hic invitat locus, et diversis refertus documentis, utrumne sint aliqua praescita animi quiescentis: qua fiant ratione, an fortuita res sit, ut pleraque. Et si exemplis agatur, profecto paria fiant. A vino et a cibis proxima, atque in redormitatione vana esse visa, prope convenit. autem somnus nihil aliud, quam animi in medium sese recessus. Praeter hominem somniare equos, canes, boves, pecora, capras, palam est. Ob hoc creditur et in omnibus, quae animal pariant. De iis, quae ova gignunt, incertum est: sed dormire ea, certum. Verum ad insecta transeamus: haec namque restant immensae subtilitatis animalia: quando aliqui ea neque spirare, et sanguine etiam carere prodiderunt. Plin., x. 97, 98.

254. The Cause of a Good Memory.

Est

Vidit enim hoc prudenter sive Simonides, sive alius quis invenit, ea maxime animis affigi nostris, quae essent a sensu tradita atque impressa; acerrimum autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi; quare facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur auribus aut cogitatione, si etiam oculorum commendatione animis traderentur; ut res caecas et ab aspectus iudicio remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret, ut ea, quae cogitando complecti non possemus, intuendo quasi teneremus. His autem formis atque corporibus, sicut omnibus, quae sub aspectum veniunt, admonetur memoria nostra atque excitatur; sed locis opus est: etenim corpus intelligi sine loco non potest. Quare ne in re nota et pervulgata multus et insolens sim, locis est utendum multis, illustribus, explicatis, modicis intervallis; imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae cccurrere celeriterque percutere animum possint. Quam facultatem et exercitatio dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio, pictoris cuiusdam summi

ratione et modo, formarum varietate locos distinguentis. De Or., II. lxxxvii. 357, 358.

Cic.,

255. The Problem discussed why the Things which excite our several Senses most keenly are those that produce Satiety the soonest.

Difficile enim dictu est, quaenam caussa sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab iis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. Quanto colorum pulchritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque, quam in veteribus! quae tamen, etiamsi primo aspectu nos ceperunt, diutius non delectant; quum iidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae, quam certae et severae! quibus tamen non modo austeri, sed, si saepius fiunt, multitudo ipsa reclamat. Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos delectari, summa et acerrima suavitate conditis, quam his moderatis, et magis laudari, quod ceram, quam quod crocum olere videatur; in ipso tactu esse modum et mollitudinis et levitatis. Quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius, quique dulcitudine praeter ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce est, aspernatur ac respuit! Quis potione uti aut cibo dulci diutius potest? quum utroque in genere ea, quae leviter sensum voluptate moveant, facillime fugiant satietatem. Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est. Cic., De Or., III. xxv. 98, 99.

256. Arguments adduced by Nigidius to show the Natural as distinct from the Conventional Origin of Language.

Nomina verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet; rem sane in philosophiae dissertationibus celebrem. Quaeri enim solitum apud philosophos, OH TÀ ὀνόματα sint, ἢ θέσει. In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis, quam arbitraria. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum: "Vos," inquit, "cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur, et labias sensim primores emovemus, ac spiritum atque auimam porro versum, et ad eos, quibuscum sermocinamur, intendimus. At contra cum dicimus nos; neque

profuso intentoque flatu vocis, neque proiectis labris pronuntiamus: sed et spiritum et labias quasi intra nosmetipsos coërcemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus tu et ego, et tibi et mihi. Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret : ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus. Aul. Gell., X. iv.

257. On the Nature of Sight.

Nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
Commovet in tenebris, in luci quae poterit res
Accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
Esse in imaginibus quapropter causa videtur
Cernundi neque posse sine his res ulla videri.
Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
Undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
Verum nos oculis quia solis cernere quimus,
Propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
Res ibi eam contra feriant forma atque colore.
Et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
Efficit ut videamus et internoscere curat;
Nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
Aera qui inter se cumque est oculosque locatus,
Isque ita per nostras acies perlabitur omnis
Et quasi perterget pupillas atque ita transit.
Propterea fit uti videamus quam procul absit
Res quaeque; et quanto plus aeris ante agitatur
Et nostros oculos perterget longior aura,

Tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
Scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
Quale sit ut videamus et una quam procul absit.
Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
Cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
Singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
Ventus enim quoque paulatim cum verberat et cuur
Acre fluit frigus, non privam quamque solemus
Particulam venti sentire et frigoris eius,
Sed magis unorsum, fierique perinde videmus
Corpore tum plagas in nostro tamquam aliquae res
Verberet atque sui det sensum corporis extra.

Lucr., iv. 234-264.

258. A Disquisition on Colours by the Philosopher Favorinus.

Plura sunt, inquit Favorinus, in sensibus oculorum, quam in verbis vocibusque colorum discrimina. Nam, ut alias eorum concinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentes habent. Atque eam vocum inopiam in lingua magis Latina video, quam in Graeca. Quippe qui rufus color, a rubore quidem appellatus est: sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat, omniaque ista significat una ruboris appellatione, cum tamen ex ipsis rebus vocabula colorum mutuetur; et igneum aliquid dicit, et flammeum, et sanguineum, et croceum, et ostrinum, et aureum. Russus enim color et ruber nihil a vocabulo "rufi" differunt, neque proprietates eius omnes declarant; 9; autem et iugés et vóó, et doing habere quasdam distantias coloris rufi videntur vel augentes eum, vel remittentes, vel mixta quadam specie temperantes. Aul. Gell., II. xxvi. 3-6.

259. A Continuation of the same by Fronto.

Tum Fronto ad Favorinum: Non infitias, inquit, imus, quin lingua Graeca, quam tu videre legisse, prolixior fusiorque sit, quam nostra: sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, designandis, non perinde inopes sumus, ut tibi videmur. Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, "rufus" et "ruber;" sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: fulvus enim et flavus et rubidus et phoeniceus et rutilus et luteus et spadix appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes, aut nigro infuscantes, aut virenti sensim albo illuminantes. Nam phoeniceus, quem tu Graece poívna dixisti, noster est, et rutilus, et spadix phoenicei avvos qui factus Graece noster est exuberantiam splendoremque significat ruboris; quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadicis et phoenicei nomen est. Spadica enim Dorici vocant avulsum e palma termitem cum fructu. Fulvus autem videtur, de rufo atque viridi mixtus, in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere: sicut poëta, verborum diligentissimus, "fulvam aquilam" dicit et "iaspidem," "fulvos galeros," et "fulvum aurum," et "arenam fulvam" et "fulvum leonem;" sicque Q. Ennius in annalibus "aere fulvo" dixit. "Flavus" contra videtur ex viridi et rufo

« IndietroContinua »