Immagini della pagina
PDF
ePub

labores velut muneri nobis dedisse: siquidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus, praeeunte aliqua iucunda voce, conspirat; sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur. Quint., I. x.

12-16.

24. Music. The Value of Music as an Aid to Literary

Culture.

Veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. Versus quoque Saliorum habent carmen. Quae quum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, curam musices, quantam illa recipiebat aetas, defuisse. Denique in proverbium usque Graecorum celebratum est, "Indoctos a Musis atque a Gratiis abesse." Verum quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus. Numeros musice duplices habet, in "vocibus" et in "corpore;" utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. "Vocis" rationem Aristoxenus musicus dividit in vμov et μέλο; ἔμμετρον quorum alterum “ modulatione ac calore alterum "sonis" constat. Num igitur non haec omnia oratori necessaria? quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet. Si habebit in primis curam

66

vocis orator, quid tam Musices proprium? Sed ne haec quidem praesumenda pars est: ut uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui concionanti consistens post eum musicus, fistula, quam Tovάo vocant, modos, quibus deberet intendi, ministrabat. Haec ei cura inter turbidissimas actiones, vel terrenti optimates, vel iam timenti fuit. Quint., I. x. 20–22, 27, 28.

25. The Drama.—Its First Introduction into Rome, and Sketch of its Subsequent Development.

fuit.

Eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium Et quum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis, ludi quoque scenici, nova res bellicoso populo, (nam Circi modo spectaculum fuerat) inter alia coelestis irae placamina instituti dicuntur. Ceterum parva quoque (ut ferme principia omnia) et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros

motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere; nec absoni a voce motus erant. Accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. Vernaculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum: qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant; sed impletas modis saturas, descripto iam ad tibicinem cantu, motuque congruenti peragebant. Livius post aliquot annos, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam facere, (idem scilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor) dicitur, quum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem quum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paullatim verterat; iuventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit: quae exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui passa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur, et stipendia, tanquam expertes artis ludicrae, faciant. Inter aliarum parva principia rerum, ludorum quoque prima origo ponenda visa est: ut appareret, quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit. Liv., vii. 2.

26. The Drama.-The Progress of Dramatic Art.

Tibia non, ut nunc, orichalco iuncta tubaeque
Aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
Adspirare et adesse choris erat utilis, atque
Nondum spissa nimis complere sedilia flatu:
Quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
Et frugi castusque verecundusque coibat.
Postquam coepit agros extendere victor, et urbem
Latior amplecti murus, vinoque diurno
Placari Genius festis impune diebus;

Accessit numerisque modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
Tibicen traxitque vagus per pulpita vestem.

Sic etiam fidibus voces crevere severis,
Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
Utiliumque sagax rerum et divina futuri
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper
Incolumi gravitate iocum tentavit eo, quod
Illecebris erat et grata novitate morandus
Spectator functusque sacris et potus et exlex.
Hor., A. P., 202-224.

27. The Drama.-Licentiousness of the Mimes, and General Indecency of the Stage under the Emperors.

Quid, si scripsissem mimos, obscaena iocantes,
Qui semper iuncti crimen amoris habent?
In quibus assidue cultus procedit adulter;
Verbaque dat stulto callida nupta viro.
Nubilis haec virgo matronaque virque puerque
Spectat: et e magna parte Senatus adest.
Nec satis, incestis temerari vocibus aures:
Assuescunt oculi multa pudenda pati.
Quumque fefellit amans aliqua novitate maritum,
Plauditur; et magno palma favore datur.
Quoque minus prodest, scena est lucrosa poëtae:
Tantaque non parvo crimina praetor emit.
Inspice ludorum sumtus, Auguste, tuorum:
Emta tibi magno talia multa leges.
Haec tu spectasti, spectandaque saepe dedisti:
Maiestas adeo comis ubique tua est :
Luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,
Scenica vidisti laetus adulteria.

Scribere si fas est imitantes turpia mimos;
Materiae minor est debita poena meae.
An genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum
Quodque libet, mimis scena licere dedit?
Et mea sunt populo saltata poëmata saepe :
Saepe oculos etiam detinuere tuos.

Scilicet in domibus vestris ut prisca virorum
Artifici fulgent corpora picta manu;
Sic quae concubitus varios Venerisque figuras
Exprimat, est aliquo parva tabella loco.
Utque sedet vultu fassus Telamonius iram,
Inque oculis facinus barbara mater habet:

Sic madidos siccat digitis Venus uda capillos:
Et modo maternis tecta videtur aquis.

Ov. Tr., ii. 497–529.

28. The Drama.-Terence complains that a Play had no fair chance against the more Sensational attractions of the Amphitheatre.

Hecyram ád vos refero, quám mihi per siléntium

Numquam ágere licitum est; íta eam oppressit cálamitas.
Eam cálamitatem véstra intellegéntia

Sedábit, si erit adiútrix nostrae indústriae.
Quum prímum eam agere coépi, pugilum glória,
Funámbuli eodem accéssit exspectátio ;
Comitúm conventus, strépitus, clamor múlierum
Fecére, ut ante témpus exirém foras.
Vetere ín nova coepi úti consuetúdine,
In éxperiundo ut éssem : refero dénuo.
Primo áctu placeo, quum ínterea rumór venit
Datum íri gladiatóres: populus convolat:
Tumúltuantur, clámant, pugnant dé loco :
Ego intérea meum non pótui tutarí locum.
Nunc túrba non est: ótium et siléntium est:

Agéndi tempus míhi datum est: vobís datur
Potéstas condecorándi ludos scénicos.
Nolíte sinere pér vos artem músicam

Recídere ad paucos: fácite, ut vestra auctoritas
Meae auctoritati faútrix adiutríxque sit.

Ter., Hec. Prol., 21-40.

29. The Drama.-The Drama had fallen in the time of Augustus into almost total Neglect in comparison with the various forms of "Spectacle."

Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
Quod numero plures, virtute et honore minores,
Indocti stolidique et depugnare parati,

Si discordet eques, media inter carmina poscunt
Aut ursum aut pugiles: his nam plebecula gaudet.
Verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
Omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
Quattuor aut plures aulaea premuntur in horas,
Dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae ;
Mox trahitur manibus regum fortuna retortis,

Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
Captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
Si foret in terris, rideret Democritus, seu
Diversum confusa genus panthera camelo
Sive elephas albus vulgi converteret ora;
Spectaret populum ludis attentius ipsis,
Ut sibi praebentem mimo spectacula plura,
Scriptores autem narrare putaret asello
Fabellam surdo.

Nam quae pervincere voces
Evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum:
Tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
Divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
Quum stetit in scena, concurrit dextera laevae.
Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo?
Lana Tarentino violas imitata veneno.

Hor. Ep., II. i. 182–207.

30. The Drama.-The Degenerate Nobles, incapable of appreciating true Greatness, substitute for it the false Ambition of the Stage.

Consumtis opibus vocem, Damasippe, locasti
Sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
Laureolum velox etiam bene Lentulus egit,
Iudice me dignus vera cruce. Nec tamen ipsi
Ignoscas populo; populi frons durior huius,
Qui sedet et spectat triscurria patriciorum,
Planipedes audit Fabios, ridere potest qui
Mamercorum alapas. Quanti sua funera vendant,
Quid refert? Vendunt nullo cogente Nerone,
Nec dubitant celsi praetoris vendere ludis.
Finge tamen gladios inde, atque hinc pulpita pone:
Quid satius? Mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
Zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
Res haud mira tamen, citharoedo Principe, mimus
Nobilis. Juv., viii. 185–199.

31. The Drama.-Nero's Passion for the Stage.

Ne tamen adhuc publico theatro dehonestaretur, instituit ludos, Iuvenalium vocabulo, in quos passim nomina data. Non nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores impedimento, quominus Graeci Latinive histrionis artem exercerent, usque ad

« IndietroContinua »