Immagini della pagina
PDF
ePub

utemur amplificatione per conquestionem, feminis plangore et capitis ictu, nonnumquam sedato et constanti gestu, moesto et conturbato vultu uti oportebit. Non sum nescius, quantum susceperim negotii, qui motus corporis exprimere verbis, imitari scriptura conatus sim voces. Verum nec hoc confisus sum posse fieri, ut de his rebus satis commode scribi posset; nec, si id fieri non posset, hoc quod feci fore inutile putabam, propterea quod hic admonere voluimus, quod oporteret: reliqua trademus exercitationi. Hoc scire tamen oportet, pronuntiationem bonam id perficere, ut res ex animo agi videatur. Auct., Ad Herenn.,

III. xv.

83. The Question whether Rhythm exists in Prose is decided in the Affirmative.

Esse ergo in oratione numerum quemdam, non est difficile cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo iniquum est, quod accidit, non cognoscere, si, cur id accidat, reperire nequeamus. Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit, quid acciderit. Ita notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior quamquam etiam a modis quibusdam, cantu remoto, soluta esse videatur oratio, maximeque id in optimo quoque eorum poetarum, qui avgxoí a Graecis nominantur, quos quum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio. Quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros, velut illa in Thyeste : "Quemnám te esse dicam? qui tárda in senectúte "-et quae sequuntur: quae, nisi quum tibicen accessit, orationi sunt solutae simillima. Ac comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut nonnumquam vix in eis numerus et versus intelligi possit. Quo est ad inveniendum difficilior in oratione numerus, quam in versibus. Omnino duo sunt, quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Numerus autem non domo depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quamdam palaestram et extrema lineamenta orationi attulit. Quod si et angusta quaedam atque concisa, et alia est collatata et diffusa oratio, necesse est id non litterarum accidere natura, sed intervallorum longorum et brevium varietate; quibus implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est, tum volubilis, necesse est eiusmodi naturam numeris contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus, incitatior numero

ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris strictam orationem esse debere, carere versibus. Cic., Or., lv. 183, lvi. 187.

84. The Rhythm of Prose is essentially the same as that of Verse.

Sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam, deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit, partem pedis aut aequalem alteri parti aut altero tanto aut sesqui esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex paean; qui pedes in orationem non cadere qui possunt? quibus ordine locatis, quod efficitur, numerosum sit necesse est. Sed quaeritur, quo numero aut quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnes in orationem, etiam ax hoc intelligi potest, quod versus saepe in oratione per imprudentiam dicimus; (quod vehementer est vitiosum; sed non attendimus, neque exaudimus nosmet ipsos;) senarios vero et Hipponacteos effugere vix possumus; magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos versus facile agnoscit auditor; sunt enim usitatissimi. Inculcamus autem per imprudentiam saepe etiam minus usitatos, sed tamen versus; vitiosum genus et longa animi provisione fugiendum. Elegit ex multis Isocrati libris triginta fortasse versus Hieronymus, Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos; quo quid potest esse turpius? Sit igitur hoc cognitum, in solutis etiam verbis inesse numeros, eosdemque esse oratorios, qui sint poetici. Cic., Or., lvi. 188-190.

85. An Account of the Rhythms best adapted for use in Prose Composition.

Sequitur ergo, ut, qui maxime cadant in orationem aptam numeri, videndum sit. Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationi simillimus; qua de caussa fieri, ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis; quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior. Ephorus autem, levis ipse orator, sed profectus ex optima disciplina, paena sequitur aut dactylum, fugit autem spondeum et trochaeum. Quod enim paean habeat tres breves,

dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius, contraque accidere in spondeo et trochaeo; quod alter longis constaret, alter e brevibus fieret, alteram nimis incitatam, alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam. Sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est. Nam et qui paeana praetereunt, non vident mollissimum a sese numerum eumdemque amplissimum praeteriri. Quod longe Aristoteli videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem, quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vulgari esse sermone. Ita neque humilem et abiectam orationem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam vult esse gravitatis, ut eos, qui audient, ad maiorem admirationem possit traducere. Trochaeum autem, qui est eodem spatio, quo choreus, xópòzza appellat, quia contractio et brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana probat eoque ait uti omnes, sed ipsos non sentire, quum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, sed ita factos eos pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesquiplex aut duplex aut par. Itaque illi, de quibus ante dixi, tantummodo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis. Iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime. Itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes. Aliud enim quiddam est oratio, nec quidquam inimicius, quam illa versibus. Paean autem minime est aptus ad versum; quo libentius eum recepit oratio. Ephorus vero ne spondeum quidem, quem fugit, intelligit esse aequalem dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes, non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus in oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur. Ego autem sentio omnes in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes. Nec enim effugere possemus animadversionem, si semper eisdem uteremur; quia neque numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio. Alterum nimis est vinctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur; ut ab altero non delectere, alterum oderis. Sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris nec dissoluta nec tota numerosa, paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam numeris, quos ille praeterit, temperata. Or., lvii.

Cic.,

86. An Account of the Rhythms respectively suitable to the different Prose Styles.

Quos autem numeros, cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat, nunc dicendum est, atque etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus enim frequentissimus est in iis, quae demisso atque humili sermone dicuntur, paean autem in amplioribus, in utroque dactylus. Ita in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria; quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt, haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent, verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et praetervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa minus delectarent. Nec vero nimius is cursus est numerorum, orationis dico (nam est longe aliter in versibus,) nihil ut fiat extra modum; nam id quidem esset poema; sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans et aequaliter constanterque ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e numeris, sed quod ad numeros proxime accedit; quo etiam difficilius est oratione uti, quam versibus; quod illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse; in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immoderata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio. Itaque non sunt in ea tamquam tibicinii percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis clausa et terminata est; quod voluptate aurium iudicatur. Cic., Or., lviii.

87. The Nature of the Oratorical Period, and the Limits of its

Employment.

Sed quoniam non modo non frequenter, verum etiam raro in veris caussis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus, quae sint illa, quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in veris caussis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere partibus, quae membra dicimus, ut et aures impleat, et ne brevior sit, quam satis sit, neque longior. Quamquam utrumque nonnumquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas defraudasse aures videatur neve longitudo obtudisse. Sed habeo mediocritatis rationem ; nec enim loquor de versu et

est liberior aliquanto oratio. E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit, constat fere plena comprehensio. His igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus, idque quum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe disiungimus. Sed nihil tam debet esse numerosum, quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: "Missos faciant patronos: ipsi prodeant." Nisi intervallo dixisset "ipsi prodeant," sensisset profecto se fudisse senarium; omnino melius caderet, "prodeant ipsi." Sed de genere nunc disputo. "Cur clandestinis consiliis nos oppugnant? cur de perfugis nostris copias comparant contra nos?" Prima sunt illa duo, quae xóuμaтa Graeci vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium xãλov illi, nos membrum; sequitur non longa - ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo. Cic., Or., lxvi.

88. The Nature of the Oratorical Period, and the Limits of its Employment.

Sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me: "Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas." Haec incise dicta sunt quattuor. At membratim, quae sequuntur, duo: "Incurristi amens in columnas in alienos insanus insanisti." Deinde omnia, tamquam crepidine quadam, comprehensione longiore sustinentur: "Depressam, caecam, iacentem domum pluris, quam te, et quam fortunas tuas aestimasti" dichoreo finitur. At dispondeo proximum illud. Nam in iis, quibus ut pugiunculis uti oportet, brevitas facit ipsa liberiores pedes. Saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest; non fere ternis amplius. Incisim autem et membratim tractata oratio in veris caussis plurimum valet, maximeque iis locis, quum aut arguas aut refellas: ut nostra in Corneliana secunda: "O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda !" Membratim adhuc, deinde caesim, "diximus," rursus membratim: "Testes dare volumus." Extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus membris, qua non potest esse brevior: "Quem, quaeso, nostrum fefellit, ita vos esse facturos?" Nec allum genus est dicendi aut melius aut fortius, quam binis aut ternis ferire verbis, nonnumquam singulis, paullo alias pluribus inter quae variis clausulis interponit

« IndietroContinua »