Immagini della pagina
PDF
ePub

Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant: elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis, per quae nomen est assecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. Ennium, sicut sacros vetustate lucos, adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem, quantam religionem. Propiores alii, atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles. Lascivus quidem in heroicis quoque Ovidius, et nimium amator ingenii sui: laudandus tamen partibus. Cornelius autem Severus, etiamsi versificator quam poëta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum. Sed eum consummari mors immatura non passa est: puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem, praecipue in aetate illa, recti generis voluntatem. Multum in Valerio Flacco nuper amisimus. Vehemens et poëticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturum. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. Lucanus ardens, et concitatus, et sententiis clarissimus, et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poëtis annumerandus. Quint., X. i. 85-90.

96. High Appreciation of Lucan's Genius during the First Century of the Empire.

Tu carus Latio, memorque gentis
Carmen fortior exseris togatum.
Ac primum teneris adhuc in annis
Ludes Hectora, Thessalosque currus,
Et supplex Priami potentis aurum.
Tu sedes reserabis inferorum,
Ingratus Nero dulcibus theatris
Et noster tibi proferetur Orpheus.
Dices culminibus Remi vagantes
Infandos domini nocentis ignes.
Tu castae titulum decusque Pollae
Iucunda dabis allocutione.
Mox coepta generosior iuventa,
Albos ossibus Italis Philippos,
Et Pharsalica bella detonabis,
Et fulmen ducis inter arma divi;
Libertate gravem pia Catonem,
Et gratum popularitate Magnum.

Tu Pelusiaci scelus canopi

Deflebis pius, et Pharo cruenta
Pompeio dabis altius sepulcrum.
Haec primo iuvenis canes sub aevo
Ante annos Culicis Maroniani.
Cedet Musa rudis ferocis Enni,
Et docti furor arduus Lucreti,
Et qui per freta duxit Argonautas,
Et qui corpora prima transfigurat.
Quin maius loquor: ipsa te Latinis
Aeneis venerabitur canentem.

Stat., Silv., III. vii. 52-80.

97. A Sketch of the Chief Masters of Literature in the
Augustan Age.

Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum

Facta canit pede ter percusso; forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.

Hor., S., I. x. 36-49.

98. A List of Roman Satirists.

Satira quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poëtis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui "Lucilium fluere lutulentum," et, esse aliquid, quod tollere possis," putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas, atque inde acerbitas, et abunde salis. Multo est tersior ac purus magis Horatius, et ad notandos hominum mores praecipuus. Multum et verae gloriae, quamvis uno libro, Persius meruit. Sunt clari hodieque, et qui

[ocr errors]

olim nominabuntur. Alterum illud etiam prius satirae genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae, et omnis antiquitatis, et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus, quam eloquentiae. Iambus non sane a Romanis celebratus est, ut proprium opus; quibusdam interpositus cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos intervenire reperiatur. Quint., X. i. 93–96.

99. The chief blemish in the Style of the Satirist Lucilius was want of care; but in his day, the Canons of Criticism were imperfectly understood.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus aut fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce sequutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque: facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem.

Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cenatus: Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem,
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.

Hor., S., I. iv. 1-12, and x. 56-71.

100. A Plea for the Erotic Elegy.

Sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
Femina, cui falsum Lesbia nomen erat.
Nec contentus ea, multos vulgavit amores,
In quibus ipse suum fassus adulterium est.
Par fuit exigui similisque licentia Calvi,
Detexit variis qui sua furta modis.

Quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
Rebus abest omnis nominibusque pudor?

Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser:
Et leve Cornifici, parque Catonis opus;
Et quorum libris modo dissimulata Perillae
Nomine, nunc legitur dicta Metella suo.
Is quoque, Phasiacas Argo qui duxit in undas,
Non potuit Veneris furta tacere suae.

Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
Carmina. Quis dubitet nomina tanta sequi ?
Vertit Aristidem Sisenna: nec obfuit illi
Historiae turpes inseruisse iocos.

Non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
Sed linguam nimio non tenuisse mero.
Credere iuranti durum putat esse Tibullus,
Hoc etiam de se quod neget illa viro.

Nec fuit hoc illi fraudi; legiturque Tibullus
Et placet, et iam te principe notus erat.
Invenies eadem blandi praecepta Properti;
Districtus minima nec tamen ille nota est.
His ego successi, quoniam praestantia candor
Nomina vivorum dissimulare iubet.

Ov., Tr., II. 427-448, and 463-468.

101. Ovid and his Contemporaries.

Temporis illius colui fovique poëtas;

Quotque aderant vates, rebar adesse deos.
Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,

Quaeque necet serpens, quae iuvet herba, Macer.
Saepe suos solitus recitare Propertius ignes;
Iure sodalitio qui mihi iunctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambo,
Dulcia convictus membra fuere mei.

Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum: nec avara Tibullo
Tempus amicitiae fata dedere meae.
Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi.
Quartus ab his serie temporis ipse fui.
Utque ego maiores, sic me coluere minores:
Notaque non tarde facta Thaleia mea est.

Ov., Tr., IV. x. 41-56.

102. Ovid's Genius for Poetry and Rhetoric Characterised. Hanc controversiam memini ab Ovidio Nasone declamari apud rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diversum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. Oratio eius iam tum nihil aliud poterat videri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in versus suos transtulerit. Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. Hanc certe controversiam ante Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe ingeniosius, excepto eo quod sine certo ordine per locos discurrerat. Declamabat autem Naso raro controversias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias, molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignoravit vitia sua sed amavit: manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres versus, invicem petiit, ut ipse tres exciperet in quos nihil illis liceret: aequa lex uisa est; scripserant illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos esse vellet: in utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit:

Semibovemque virum semivirumque bovem;

Secundum :

Et gelidum Borean egelidumque Notum.

Ex quo adparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum: aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevos fuisset. Sen., Rh. Contr., II. ii. 8, 9, and 12.

« IndietroContinua »