Immagini della pagina
PDF
ePub

obiceret Sallustio.

Nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium vinci si ante a Thucydide vincatur. Sen. Rh., Contr., IX. i. 13.

132. Account of the Literary Labours of the Elder Pliny.

Pergratum est mihi, quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis, quaerasque, qui sint omnes. Fungar indicis partibus, atque etiam, quo sint ordine scripti, notum tibi faciam. Est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio. De iaculatione equestri unus. Hunc, quum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque composuit. De vita Pomponii Secundi duo, a quo, singulariter_amatus, hoc memoriae amici quasi debitum munus exsolvit.

Bellorum

Germaniae viginti, quibus omnia quae cum Germanis gessimus bella collegit. Inchoavit, quum in Germania militaret, somnio monitus. Adstitit ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime victor ibi periit: commendabat memoriam suam, orabatque, ut se ab iniuria oblivionis adsereret. Studiosi tres, in sex volumina propter amplitudinem divisi: quibus oratorem ab incunabulis instituit et perfecit. Dubii sermonis octo: scripsit sub Nerone, novissimis annis, quum omne studiorum genus paullo liberius et erectius periculosum servitus fecisset. A fine Aufidii Bassi triginta unus. Naturae historiarum triginta septem, opus diffusum, eruditum, nec minus varium quam ipsa natura. Miraris, quod tot volumina, multaque in his tam scrupulosa, homo occupatus absolverit? Magis miraberis, si scieris, illum aliquamdiu caussas actitasse; decessisse anno sexto et quinquagesimo: medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis, qua amicitia principum egisse. Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare Vulcanalibus incipiebat, non auspicandi causa, sed studendi, statim a nocte multa: hieme vero, ab hora septima, vel quum tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, nonnunquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem: nam ille quoque noctibus utebatur: inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum erat temporis, studiis reddebat. Memini quemdam ex amicis, quum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coëgisse: huic avunculum meum dixisse: "Intellexeras nempe ?" quum ille adnuisset, "Cur ergo revocabas? decem amplius versus hac tua interpellatione perdidimus." Tanta

erat parsimonia temporis. Surgebat aestate a coena, luce; hieme, intra primam noctis; et tanquam aliqua lege cogente. Haec inter medios labores urbisque fremitum. In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur. Quum dico balinei, de interioribus loquor. Nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat. In itinere, quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat. Ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne coeli quidem asperitas ullum studiis tempus eriperet: qua ex causa Romae quoque sella vehebatur. Hac intentione tot ista volumina peregit, Electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opistographos quidem et minutissime scriptos: qua ratione multiplicatur hic numerus. Plin., Epp., iii. 5.

133. Pliny congratulates himself on his Literary Friendship for Tacitus.

Librum tuum legi, et quam diligentissime potui, adnotavi, quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. Nam et ego verum dicere adsuevi, et tu libenter audire. Neque enim ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari merentur. Nunc a te librum meum cum adnotationibus tuis exspecto. O iucundas, o pulchras vices! Quam me delectat, quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia, simplicitate, fide, vixerimus! Erit rarum et insigne, duos homines, aetate, dignitate propemodum aequales, nonnullius in literis nominis (cogor enim de te quoque parcius dicere, quia de me simul dico) alterum alterius studia fovisse. Equidem adolescentulus, quum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi "longo, sed proximus, intervallo' et esse et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia: sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat) maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris. Quo magis gaudeo, quod, si quis de studiis sermo, una nominamur; quod de te loquentibus statim occurro. Nec desunt, qui utrique nostrum praeferantur. Sed nihil interest mea, quo loco iungimur. Nam mihi primus, qui a te proximus. Quin etiam in testamentis debes adnotasse : nisi quis forte alterutri nostrum amicissimus, eadem legata, et quidem pariter, accipimus. Quae omnia huc spectant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot vinculis nos studia, mores, fama, suprema denique hominum iudicia constringant. Vale. Plin., VII. xx.

134. The High Estimation in which Tacitus and Pliny were held by their Contemporaries.

Frequenter agenti mihi evenit, ut centumviri, quum diu se intra iudicum auctoritatem gravitatemque tenuissent, omnes repente quasi victi coactique consurgerent laudarentque. Frequenter e senatu famam, qualem maxime optaveram, retuli: nunquam tamen maiorem cepi voluptatem, quam nuper ex sermone Cornelii Taciti. Narrabat, sedisse secum Circensibus proximis equitem Romanum: hunc post varios eruditosque sermones requisisse, “Italicus es, an provincialis?" se respondisse, "Nosti me, et quidem ex studiis." Ad hoc illum, "Tacitus es, an Plinius?" Exprimere non possum, quam sit iucundum mihi, quod nomina nostra, quasi literarum propria, non hominum, literis redduntur; quod uterque nostrum his etiam ex studiis notus, quibus aliter ignotus est. Accidit aliud ante pauculos dies simile. Recumbebat mecum vir egregius, Fabius Rufinus: super eum municeps ipsius, quo ille die primum in urbem; cui Rufinus, demonstrans me, "Vides hunc ?" Multa deinde de studiis nostris. Et ille, "Plinius est," inquit. Verum fatebor, capio magnum laboris mei fructum. An, si Demosthenes iure laetatus est, quod illum anus Attica ita demonstravit, Outós ioti Anμoodivns, ego celebritate nominis mei gaudere non debeo? Ego vero et gaudeo, et gaudere me dico. Neque enim vereor, ne iactantior videar, quum de me aliorum iudicium, non meum, profero: praesertim apud te, qui nec ullius invides laudibus, et faves nostris. Vale. Plin., Epp., ix. 23.

D. MISCELLANEOUS CRITICISM.

135. The Analogy between Poetry and Painting.

Humano capiti cervicem pictor equinam
Iungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne:
Spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum

[ocr errors]

Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species, ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae. "Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas."
Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
Sed non ut placidis coeant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter,
Adsuitur pannus, quum lucus et ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum aut.pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui: currente rota cur urceus exit?

Denique sit quodvis simplex dumtaxat et unum.

Hor., A. P., 1-23.

136. Genuine Feeling is the Soul of Poetry.
Proiicit ampullas et sesquipedalia verba,
Si curat cor spectantis tetigisse querela.

Non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto,
Et quocumque volent, animum auditoris agunto.
Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt
Humani vultus. Si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi: tunc tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,
Aut dormitabo aut ridebo. Tristia moestum
Vultum verba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dictu.

Format enim natura prius nos intus ad omnem
Fortunarum habitum: juvat aut impellit ad iram
Aut ad humum maerore gravi deducit et angit,
Post effert animi motus interprete lingua.

Hor., A. P., 96-111.

137. Poverty and petty Anxieties are incompatible with a lofty Poetical Imagination.

Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui

Communi feriat carmen triviale moneta,

Hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
Anxietate carens animus facit, omnis acerbi
Impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumve potest contingere sana
Paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
Corpus eget. Satur est, quum dicit Horatius Euoe!
Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
Pectora nostra, duas non admittentia curas?
Magnae mentis opus, nec de lodice paranda
Adtonitae, currus et equos faciesque deorum
Adspicere, et qualis Rutulum confundat Erinnys.
Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri:
Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus, ut sit
Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,

Cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus.

Juv., vii. 53–73.

138. The Value of Candid Criticism to the Poet.

Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum

Laetitiae; clamabit enim: "Pulchre!" "Bene!" "Recte !"
Pallescet super his, etiam stillabit amicis

Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut, quae conductae plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo: sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis
Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Numquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quinctilio si quid recitares, "Corrige, sodes,
Hoc" aiebat "et hoc." Melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra, delere iubebat,
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomtis adlinet atrum

Transverso calamo signum, ambitiosa recidet

« IndietroContinua »