Immagini della pagina
PDF
ePub

Ego quanti faciam iudicium tuum, vel ex hoc potes aestimare, quod malui omnia a te pensitari, quam electa laudari. Et sane quae sunt commodissima, desinunt videri, quum paria esse coeperunt. Praeterea sapiens subtilisque lector debet non diversis conferre diversa, sed singula expendere, nec deterius alio putare, quod est in suo genere perfectum. Sed quid ego plura? Nam longiore praefatione vel excusare vel commendare ineptias, ineptissimum est. Plin., Epp., V. xiv. 2-8.

156. A Plea for the Practice of Recitation.

Recito tamen: quod illi an fecerint, nescio. Sed illi iudicio suo poterant esse contenti. Mihi modestior conscientia est, quam ut satis absolutum putem, quod a me probetur. Itaque has recitandi caussas sequor: primum, quod ipse, qui recitat, aliquanto acrius scriptis suis, auditorum reverentia, intendit: deinde, quod, de quibus dubitat, quasi ex consilii sententia statuit. Multa etiam a multis admonetur: et, si non admoneatur, quid quisque sentiat, perspicit ex vultu, oculis, nutu, manu, murmure, silentio; quae satis apertis notis iudicium ab humanitate discernunt. Atque adeo, si cui forte eorum, qui interfuerunt, curae fuerit eadem illa legere, intelliget, me quaedam aut commutasse, aut praeterisse, fortasse etiam ex suo iudicio, quamvis ipse nihil dixerit mihi. Atque haec ita disputo, quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim, quos plures habere, multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit. Vale. Plin., Epp., V. iii. 7-11.

157. The Value of Public Approbation to Literary Aspirants.

Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, non possum mihi temperare, quo minus apud te, quia non contigit coram, per epistolam effundam. Recitabatur liber absolutissimus: hunc duo aut tres, ut sibi et paucis videntur, diserti surdis mutisque similes audiebant. Non labra diduxerunt, non moverunt manum, non denique adsurrexerunt, saltem lassitudine sedendi. Quae tanta gravitas? quae tanta sapientia? quae immo pigritia, arrogantia, sinisteritas ac potius amentia, in hoc totum diem impendere, ut offendas, ut inimicum relinquas, ad quem tanquam amicissimus veneris? Disertior ipse es? tanto magis ne invideris: nam qui invidet, minor est. Denique, sive plus, sive minus, sive idem praestas, lauda vel inferiorem, vel superiorem, vel parem: superiorem, qui, nisi

laudandus ille, non potes ipse laudari; inferiorem aut parem, quia pertinet ad tuam gloriam, quam maximum videri, quem praecedis vel exaequas. Equidem omnes, qui aliquid in studiis faciunt, venerari etiam mirarique soleo. Est enim res difficilis, ardua, fastidiosa, et quae eos, a quibus contemnitur, interimit. Nisi forte aliud iudicas tu: quamquam quis uno te reverentior huius operis, quis benignior aestimator? Qua ratione ductus, tibi potissimum indignationem meam prodidi, quem habere socium maxime poteram. Vale. Plin., Epp., VI. xvii.

158. Intellectual Culture in the time of Juvenal no longer held in esteem.

Declamare doces? O ferrea pectora Vetti,

Quum perimit saevos classis numerosa tyrannos !

Nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
Profert, atque eadem cantabit versibus isdem.

Occidit miseros crambe repetita magistros.

Quis color et quod sit causae genus, atque ubi summa
Quaestio, quae veniant diversae forte sagittae,

Nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo.

"Mercedem appellas? Quid enim scio?" Culpa docentis
Scilicet arguitur, quod laeva in parte mamillae
Nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet.
Di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui praeceptorem sancti voluere parentis

Esse loco! Metuens virgae iam grandis Achilles
Cantabat patriis in montibus: et cui non tunc
Eliceret risum citharoedi cauda magistri?

Sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
Rufum, quem toties Ciceronem Allobroga dixit.
Quis gremio Enceladi doctique Palaemonis affert,
Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
Quodcumque est, (minus est autem, quam rhetoris aera)
Discipuli custos praemordet Acoenonoëtus

Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palaemon,
Et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam
Institor hibernae tegetis niveique cadurci,
Dummodo ne pereat, mediae quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sedebat,

1

Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, quum totus decolor esset
Flaccus, et haereret nigro fuligo Maroni.

Juv., vii. 150-161, and 207–227.

159. The Public Lecturer must expect to have his Style
severely criticised.

Si qua forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis invisoribus meis malignus sedet; quoniam, ut in magna civitate, hoc quoque genus invenitur, qui meliores obtrectare malint, quam imitari, et quorum similitudinem desperent, eorum affectent simultatem: scilicet ut, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant: si qui igitur ex illis livedinis splendidissimo huic auditorio velut quaedam macula sese immiscuit; velim, velim paulisper suos oculos per hunc incredibilem concessum circumferat: contemplatusque frequentiam. Tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam visitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conservandae existimationis hic adeat, qui contemni non consuerit; cum sit arduum et oppido difficile, vel modicae paucorum expectationi satisfacere: praesertim mihi, cui et ante parta existimatio, et vestra de me benigna praesumtio, nihil quicquam sinit negligenter ac de summo pectore hiscere. Quis enim vestrum unum mihi soloecismum ignoverit ? quis vel unam syllabam barbare pronuntiatam donaverit? quis incondita et vitiosa verba temere, quasi delivantibus oborientia, permiserit blatterare? Quae tamen aliis facere, et sane meritissimo ignoscitis. Meum vero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et cothurno iterum comparatis. Tantum habet vilitas excusationis, quantum dignitas difficultatis. Agnosco igitur difficultatem meam, nec deprecor, quin sic existimetis. Apul., Flor., I. ix.

160. Gellius excuses the Simplicity of the Title of his Work.

Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus: idcirco eas inscripsimus, "Noctium Atticarum," nihil imitati festivitates inscriptionum, quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt. Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos

indiderunt. Namque alii "Musarum" inscripserunt; alii “Silvarum; ille Πέπλον hic `Αμαλθείας Κέρας; alius Κήρια; partim Anuvas, quidam "Lectionis suae;" alius "Antiquarum lectionum;" atque alius 'Av9ne; et item alius Eúpnuára. Sunt etiam, qui Auxov; inscripserunt: sunt item, qui Erpaparsis: sunt adeo, qui Πανδέκτας et ̓Ελικώνα, et Προβλήματα, et Εγχειρίδια, et Пapaipidas. Est qui "Memoriales" titulum fecerit: est qui Πραγματικά, et Πάρεργα, et Διδασκαλικά. Est item qui "Historiae naturalis:" est Пrodatñ; ¡oтogías: est praeterea qui "Pratum;" est itidem qui Пáynagov; est qui Tóza scripsit. Sunt item multi qui "Coniectanea;" neque item non sunt, qui indices libris suis fecerunt aut " Epistolarum moralium" aut "Epistolicarum quaestionum" aut "Confusarum;" et quaedam alia inscripta nimis lepida, multasque prorsus concinnitates redolentia. Nos vero, ut captus noster est, incuriose et immeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum "Atticas Noctes" inscripsimus; tanquam tum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis. Gell., Ep., 4-10.

161. Much Art may be shown in selecting a Good Title to a Book.

tum.

Inscriptionis apud Graecos mira felicitas: xngío inscripsere, quod volebant intelligi favum: alii xipas dμandeías, quod Copiae cornu: ut vel lactis gallinacei sperare possis in volumine hausIam Musae, πανδέκται, ἐγχειρίδιον, λειμών, πίναξ, σχέδιον, inscriptiones, propter quas vadimonium deseri possit. At quum intraveris, dii deaeque, quam nihil in medio invenies! Nostri crassiores. Antiquitatum, Exemplorum, Artiumque: facetissimi, Lucubrationem, ut qui Bibaculus erat et vocabatur: paulo minus serio, Varro in Satyris suis Sesculyssem et Flextabula. Apud Graecos desiit nugari Diodorus, et Bißens historiam suam inscripsit. Apion quidem Grammaticus, hic quem Tiberius Caesar cymbalum mundi vocabat, quum publicae famae tympanum potius videri posset, immortalitate donari a se scripsit, ad quos aliqua componebat. Me non poenitet nullum festiviorem excogitasse titulum. Et ne in totum videar Graecos insectari, ex illis nos velim intelligi pingendi fingendique conditoribus, quos in libellis his invenies, absoluta opera, et illa quoque quae mirando non satiamur, pendenti titulo inscripsisse: ut, "Apelles faciebat," aut "Polycletus:" tanquam inchoata semper arte et imperfecta: ut contra iudiciorum varietates

superesset artifici regressus ad veniam, velut emendaturo quidquid desideraretur, si non esset interceptus. Quare plenum verecundiae illud est, quod omnia opera tanquam novissima inscripsere, et tanquam singulis fato ademti. Plin., N. H., Praef.

162. Affected Pronunciation.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias :
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Quum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo sic mater, sic Liber avunculus eius,
Sic maternus avus dixerat, atque avia.
Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures,
Audibant eadem haec leniter et leviter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Quum subito adfertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.

Catull., lxxxii. (lxxxiv.)

163. The Standard of Good Language is the best Contemporary Literature.

Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit iunctura novum.

Si forte necesse est

Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget dabiturque licentia sumta pudenter.
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadant parce detorta. Quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademtum
Virgilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca
Si possum, invideor, quum lingua Catonis et Enni
Sermonem patrium ditaverit et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit semperque licebit
Signatum praesente nota producere nomen.
Ut silvae foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
Et iuvenum ritu florent modo nata virentque.
Debemur morti nos nostraque: sive receptus
Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis

« IndietroContinua »