Immagini della pagina
PDF
ePub

Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum;
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,
Doctus iter melius; mortalia facta peribunt:
Nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque
Quae nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Hor., A. P., 47-72.

164. Grammar.-The Grammarian was at first styled
"Litteratus."

Appellatio "grammaticorum" Graeca consuetudine invaluit; sed initio "litterati" vocabantur. Cornelius quoque Nepos libello, quo distinguit litteratum ab erudito, "litteratos quidem vulgo appellari" ait "eos, qui diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere: ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis yeappatixol nominentur." Eosdem "litteratores" vocitatos, Messalla Corvinus in quadam epistola ostendit, "non esse sibi," dicens, "rem cum Furio Bibaculo, nec cum Sigida quidem, aut litteratore Catone:" significat enim haud dubie Valerium Catonem, poetam simul grammaticumque notissimum. Sunt qui litteratum a litteratore distinguant, ut Graeci grammaticum a grammatista; et illum quidem absolute, hunc mediocriter doctum existiment, quorum opinionem Orbilius etiam exemplis confirmat. Namque "apud maiores," ait, "quum familia alicuius venalis produceretur, non temere quem litteratum in titulo, sed litteratorem inscribi solitum esse; quasi non perfectum litteris, sed imbutum.” Suet., De Ill. Gr., iv.

165. Grammar.-Grammatical Theory must be based upon an Analysis of the spoken Idiom: hence Custom and Analogy are not necessarily opposed.

Ii qui in loquendo partim sequi iubent ncs consuetudinem, partim rationem, non tam discrepant, quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se, quam iei credunt. Quod est nata ex quadam consuetudine analogia, et ex hac consuetudine item anomalia; itaque consuetudo ex dissimilibus et similibus verborum quod declinationibus constat : neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi si non est homo ex anima, quod est homo ex corpore et anima. Sed ea, quae dicam, quo facilius pervideri possint, prius de trinis copulis discernendum

(nam confusim ex utraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam): primum de copulis naturae et usuis; haec enim duo sunt quae exigunt diversa, quod aliud est dicere verborum analogias aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multitudinis ac finis, utrum omnium verborum dicatur esse analogiarum usus, an maioris partis; tertium de copulis personarum, qui eis debent uti, quae sunt plures. Alia enim populi universi, alia singulorum, et de ieis nou eadem oratoris et poëtae, quod eorum non idem ius. Itaque populus universus debet in omnibus verbis uti analogia, et si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, quom orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poëtae transilire lineas impune possint. Populus enim in sua potestate, singuli in illius; itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Ut rationi obtemperare debet gubernator, gubernatori unusquisque in navi, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcunque summam in dicendo referam, si animadvertes, intelliges, utrum dicatur analogia esse, an uti oportere ea; et quom poscitur, ut usus ad id quod oporteret redigeretur, dici id in populum aliter, ac in eum qui sit in populo. Varr., L. L., IX.

i. 3-6.

166. Grammar. - Custom being a thing which is perpetually forming itself, a Popular Writer who uses his Oppor tunities is able materially to influence it.

Cum duo peccati genera sint declinationum, unum quod in consuetudinem perperam receptum est, alterum quod nondum est, et perperam dicatur: unum dant non oportere dici, quod non sit in consuetudine, alterum non conceditur quin ita dicatur; ut sit similiter, quom id faciant, ac, si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari vatias coeperit, hos corrigi oportere si concedat; contra si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia aut compernis, si eum corrigi non concedat. Non sequitur ut stulte faciant, qui pueris in geniculis alligent serperastra, ut eorum depravata corrigant crura? Cum vituperandus non sit medicus, qui e longinqua mala consuetudine aegrum in meliorem traducat: quare reprehendendus sit, qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem traducit in meliorem? . . . Sed ut nutrix pueros a lacte non subito avellit a consuetudine, cum a cibo pristino in meliorem traducit; sic maiores in loquendo a minus commodis verbis ad

ea quae sunt cum ratione, modice traducere oportet. Cum sint in consuetudine contra rationem alia verba ita ut ea facile tolli possint, alia ut videantur esse fixa: quae leviter haerent, ac sine offensione commutari possint, statim ad rationem corrigi oportet; quae tamen sunt ita, ut in praesentia corrigere nequeas, quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti: sic enim obsolescent, ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt. Quas novas verbi declinationes ratione introductas respuet forum, his boni poëtae, maxime scaenici, consuetudine subigere aureis populi debent, quod poëtae multum possunt in hoc; propter eos quaedam verba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu; itaque solet fieri ex meliore deterior, ex deteriore melior. Ac verba perperam dicta apud antiquos alios propter poëtas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur. Quare qui ad consuetudinem nos vocant, si ad rectam, sequemur; in eo quoque est analogia; si ad eam invitant quae est depravata, nihilo magis sequemur quam, nisi cum erit necesse, sequar in ceteris rebus mala exempla; nam ea quoque, cum aliqua vis urget, inviti sequemur. Neque enim Lysippus artificum priorum potius est vitiosa secutus quam artem. Si sic populus facere debet: etiam singuli, sine offensione quod fiat populi. Varr., L. L., IX. v. 10, 11, and x. 16-18.

167. Grammar.-There is traceable in Grammatical Forms an Analogy of Natural as well as of Artificial Correspondence.

Qui autem duo genera esse dicunt analogiae : unum naturale, quod ut ex lentibus seminatis nascuntur lentis, sic ex lupinis lupinum; alterum voluntarium ut in fabrica, cum vident scaenam, ut in dexteriore parte sint ostia, sic esse in sinisteriore simili ratione facta; de his duobus generibus naturalem esse analogiam ut sit in motibus caeli, voluntariam non esse, quod ut quique fabro lubitum sit, possit facere partis scaenae; sic in hominum partibus esse analogias, quod eas natura faciat, in verbis non esse, quod ea homines ad suam quisque voluntatem fingat, itaque de eisdem rebus alia verba habere Graecos, alia Syros, alia Latinos: ego declinatus verborum et voluntarios et naturaleis esse puto, voluntarios quibus homines vocabula imposuerint rebus quaedam, ut ab Romulo Roma, ab Tibure Tiburtes; naturales, ut ab impositis vocabulis quae inclinantur in tempora aut in casus, ut ab Romulus Romulo, Romuli, Romulum, et ab dico dicebam, dixeram. Itaque in voluntariis

declinationibus inconstantia est, in naturalibus constantia ; quas utrasque quoniam iei non debeant negare esse in oratione, quom in mundi partibus omnibus sint et declinationes verborum innumerabiles, dicendum est, esse in his analogias. Neque ideo statim ea in omnibus verbis est sequenda; nam si qua perperam declinavit verba consuetudo, ut ea aliter efferri non possint sine offensione multorum, huic rationem verborum praetermittendam ostendit loquendi ratio. Varr., L. L., IX. xxvii. 34, 35.

168. Grammar.-This Analogy, so far as it is Natural, is one and the same with that which obtains throughout the Universe.

Si enim usquequaque non esset analogia, tum sequebatur, ut in verbis quoque non esset; non, cum esset usquequaque ut est, non esse in verbis. Quae enim est pars mundi, quae non innumerabiles habeat analogias? Caelum, an mare, an terra, an aër, et cetera quae sunt in his? Nonne in caelo, ut ab aequinoctiali circulo ad solstitialem et hinc ad septentrionalem divisum: sic contra paribus partibus idem a bruma versum contraria parte? Non, quantum polus superior abest a septentrionali circulo et is ad solstitium, tantundem abest inferior ab eo quem άvταρτixò vocant astrologi, et is ad brumalem? Non, quemadmodum quodque signum exortum hoc anno, quotquotannis eodem modo exoritur? Num aliter sol a bruma venit ad aequinoctium, ac contra cum ab solstitio venit ad aequinoctialem circulum et inde ad brumam? Nonne luna, ut a sole discedit ad aquilonem et inde redit in eandem viam : sic inde fertur ad austrum et regreditur inde? Sed quid plura de astris, ubi difficilius reperitur quid sit aut fiat in motibus dissimiliter? At in mari, credo, motus non habent similitudines geminas; qui in XXIII horis lunaribus quotidie quater se mutant; ac cum sex horis aestus creverunt, totidem decreverunt rursus idem; itemque ab his. An hanc analogiam ad diem servant, ad mensem non item, alios motus cum habeant, sic item alios inter se convenientes? de quibus in libro, quem de aestuariis feci, scripsi. Varr., L. L., IX. xviii.

169. Grammar.-This Analogy, so far as it is Natural, is one and the same with that which obtains in the Organic World.

Non in terra in sationibus servata analogia? nec quoius modi in praeterito tempore fructuum genera reddidit, similia in praesenti reddit? et quoius modi tritico iacto reddidit segetes, sic ordeo sato proportione reddidit parilis? Non ut Europa habet flumina,

lacus, montis campos, sic habet Asia? Non in volucribus generatim servatur analogia? non ex aquilis aquilae, atque ut ex turdis qui procreantur, turdi, sic ex reliquis sui quoiusque generis? An aliter hoc fit, quam in aëre, in aqua? Non hic conchae inter se generatim innumerabili numero similes? non pisces? an e murena fit lupus aut merula? Non bos ad bovem collatus similis et qui ex his progenerantur, inter se vituli? etiam ubi dissimilis fetus ut ex equa et asino mulus, tamen ibi analogia; quod ex quocunque asino et equa nascitur, id est mulus aut mula, ut ex equo et asina hinnulei. Non sic ex viro et muliere omnis similis partus, pueri et puellae? non horum ita inter se omnia similia membra, ut separatim in suo utroque genere similitudine sint paria? Non, omnis cum sint ex anima et corpore, partes quaeque horum proportione similes? Quid ergo cum omnes animae hominum sint divisae in octonas parteis, eae inter se non proportione similes? quinque quibus sentimus, sexta qua cogitamus, septuma qua progeneramus, octava qua voces mittimus? Igitur, quoniam loquimur voce orationem, hanc quoque necesse est natura habere analogias; itaque habet. Varr., L. L., IX. xx., xxiii.

170. Grammar.-The Difficulties which beset the Scientific

Etymologist.

Quae ideo sunt obscuriora, quod neque omnis impositio verborum exstat, quod vetustas quasdam delevit; nec quae exstat, sine mendo omnis imposita; nec quae recte est imposita cuncta manet (multa enim verba literis commutatis sunt interpolata); neque omnis origo est linguae e vernaculis verbis; et multa verba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut hostis, nam tum eo verbo dicebant peregrinum, qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum, quem tum dicebant perduellem. In quo genere verborum aut casu erit illustrius unde videri possit origo, inde repetam. Ita fieri oportere apparet, quod recto casu quom dicimus impos obscurius est esse a potentia, quam quom dicimus impotem; et eo obscurius fit si dicas pos quam impos, videtur enim pos significare potius pontem quam potentem. Vetustas pauca non depravat, multa tollit. Quem puerum vidisti formosum, hunc vides deformem in senecta. Tertium seculum non videt eum hominem quem vidit primum. Quare illa quae iam maioribus nostris ademit oblivio fugitiva, secuta sedulitas Muti et Bruti retrahere nequit. Non, si non potuero indagare, eo ero tardior; sed velocior ideo si quivero; non mediocreis enim tenebrae in silva ubi haec captanda;

« IndietroContinua »