Immagini della pagina
PDF
ePub

"senutuis," et "domuis," et "fluctuis;" qui est patrius casus, ab eo, quod est "senatus, domus," et "fluctus :" hinc, "senatui, domui, fluctui," ceteraque, bis consimilia pariter dixisse. Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scrip

tus est:

"Eius anuis, opinor, causa, quae est emortua."

Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis litera finitusi," si non similis est genitivi singularis, “s” litera addita genitivum singularem facit, ut: "Patri patris, duci ducis, caedi caedis." Cum igitur, inquiunt, in casu dandi "huic senatui" dicamus, genitivus ex eo singularis "senatuis" est, et non "senatus." Sed non omnes concedunt, in casu dative "senatui" magis dicendum, quam "senatu." Sicut Lucilius in eodem casu 66 victu" et " anu" dicit, non "victui" et "anui," in hisce versibus:

"Quod sumtum atque epulas victu praeponis honesto;" et alio in loco: "Anu noceo" inquit. Virgilius quoque in casu dandi "aspectu" dicit, non "aspectui:"

"Teque aspectu ne subtrahe nostro."

et in Georgicis:

"Quod nec concubitu indulgent."

Caius etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone: "Unius," inquit, "arrogantiae superbiaeque dominatuque:" item in Dolabellam actionis III: "Ibi isti quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.” In libris quoque Analogicis omnia istiusmodi sine i litera dicenda censet. Aul. Gell., IV. xvi.

182. On the Phrase "Pedarii Senatores."

Non pauci sunt, qui opinantur, "pedarios senatores" appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur? Cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant? Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gabius Bassus in commentariis suis scriptam reliquit. Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi; in quo curru sella esset, supra quam considerent; quae ob eam causam "curulis" appellaretur: sed eos senatores,

qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam: propterea senatores, nondum maioribus honoribus functos, "pedarios" nominatos. Marcus autem Varro in Satyra Menippea, quae 'Ioxúa inscripta est, equites quosdam dicit "pedarios" appellatos: videturque eos significare, qui nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed, quia honoribus populi usi [quidem] erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant. Nam et curulibus magistratibus functi, qui nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant: et qui in postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed, quas principes dixerant, in eas, discedebant. Hoc significabat edictum, quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa translaticio utuntur. Verba edicti haec sunt: SENATORES, QUIBUS Q. IN SENATU SENTENTIAM DICERE LICET. Versum

quoque Laberii, in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo, qui Scriptura inscriptus est:

[ocr errors]

Caput sine lingua pedaria sententia est."

Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus. Nam pro "pedariis, pedaneos" appellant. Aul. Gell., III. xviii.

183. Instances of Onomatology.

Timaeus in Historiis, quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt; quoniam boves Graeci veteri lingua irano vocitati sunt, quorum in Italia magna copia fuerit: bucetaque in ea terra gigni pascique solita sint compluria. Coniectare autem ob eandem causam possumus, quod Italia tunc esset armentosissima, mulctam, quae appellatur "suprema," institutam in singulos [dies] duarum ovium, triginta boum: pro copia scilicet boum, proque ovium penuria. Sed cum eiusmodi mulcta pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris: eaque res faciebat inaequalem mulctae punitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni. "Minima" autem mulcta est ovis unius. 66 Suprema" mulcta est eius numeri, cuius diximus: ultra quem mulctam dicere in dies singulos ius non est; et propterea "suprema" appellatur, id est, summa et maxima. Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum mulcta dicitur vel minima vel suprema observari solet, ut "oves" genere virili appellentur: atque ita

M. Varro verba haec legitima, quibus minima mulcta diceretur, concepit: "M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem mulctam dico.' Ac nisi eo genere diceretur, negaverunt iustam videri mulctam. Aul. Gell., XI. i. 1–4.

184. On Words used in more than one Sense.

Est plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis, pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia, ut significare et capere possent duas inter se res contrarias ex quibus quaedam satis nota sunt, ut "tempestas, valetudo, facinus, dolus, gratia, industria." Haec enim fere iam vulgatum est ancipitia esse, et utroqueversus dici posse. "Periculum" etiam, et "venenum," et "contagium," non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse, multum exemplorum huiusmodi reperias. Sed "honorem" quoque mediam vocem fuisse, et ita appellatum, ut etiam "malus honos" diceretur, et significaret "iniuriam," id profecto rarissimum est. Quintus autem Metellus Numidicus in oratione, quam De Triumpho suo dixit, his verbis usus est: "Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites: et quanto probi iniuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit: nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites: ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur." "Honorem," inquit, "peiorem vobis habuit, quam mihi:" cuius verbi sententia est, quam ipse quoque supra dicit: "maiore vos affecit iniuria et contumelia quam me." Aul. Gell., XII. ix.

185. An Analysis of the Term “Humanitas."

Qui verba Latina fecerunt, quique iis probe usi sunt, "humanitatem non id esse voluerunt, quod vulgus existimat, quodque a Graecis havia dicitur, et significat dexteritatem quandam benevolentiamque erga omnes homines promiscuam: sed "humanitatem " appellaverunt id propemodum, quod Graeci Taideiar vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artes dicimus quas qui sinceriter cupiunt appetuntque, ii sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini data est; idcircoque humanitas appellata est. Sic igitur eo verbo veteres esse usos,

et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. Itaque verba posui Varronis e libro Rerum Humanarum primo, cuius principium hoc est: Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus. "Humaniori," inquit, non ita, ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benevolo, tametsi rudis literarum sit, (hoc enim cum sententia nequaquam convenit ;) sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris, et ex historia cognoverit. Aul. Gell., XIII. xvi.

186. An Analysis of the untranslateable Word" Urbanitas."

His adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia, eleganter dicta, et proprio quodam lepore iucunda: quae sunt quidem "urbana," sed risum tamen non habent. Neque enim ei de risu, sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis ait, et sero sic intelligi coeptam, postquam "Urbis" appellationem, etiamsi nomen proprium non adiiceretur, Romam tamen accipi sit receptum: eamque sic finit: "Urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta, et apta ad delectandos movendosque homines in omnem affectum, maxime idonea ad resistendum, vel lacessendum, prout quaeque res ac persona desiderat." Cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit. Nam si constat rebus et personis; quod in utrisque oporteat dicere, perfectae eloquentiae est. Cur autem "brevem esse eam, voluerit, nescio quidem. At, quam in eodem libro dicat fuisse et in multis, narrandi urbanitatem, paullo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, "Urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt: et, qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in concionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. Risus erunt, quicunque haec faciet orator." Quas si recipimus finitiones, quicquid "bene" dicetur, et "urbane" dicti nomen accipiet. Ceterum illi, qui hoc proposuerat, consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia "seria," alia "iocosa," alia "media" faceret. Nam est eadem omnium bene dictorum. Verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse non satis urbane referri. Nam meo quidem iudicio illa est "urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum, neque sensu, neque verbis, neque ore gestuve possit deprehendi :" ut non tam sit in singulis

dictis, quam in toto colore dicendi : qualis apud Graecos ȧTTIμò; ille redolens Athenarum proprium saporem. Quint., VI. iii. 102-107.

187. On Euphonic Variations of Termination in the best Writers.

Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Virgilio duplici modo scriptum invenimus. Nam et "tres" et "tris" posuit, eodem in loco, ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque, et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere. Versus ex decimo hi sunt:

"Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema,
Et tris, quos Idas pater, et patria Ismara mittit:"

i "tres" illic, "tris" hic. Pensicula utrumque modulareque : reperies suo quodque in loco sonare aptissime. Sed in illo quoque itidem Virgilii versu:

"Haec finis Priami fatorum,"

si mutes, et "hic finis" dicas, durum atque absonum erit, respuentque aures, quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Virgilii insuavius facias, si mutes:

"Quem das finem, rex magne, laborum?"

Nam si ita dicas: "Quam das finem," iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris. Ennius item "rectos cupressos" dixit contra receptum vocabuli genus, hoc versu :

[merged small][ocr errors]

Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est "rectos " dicere "cupressos," quam "rectas." Contra vero idem Ennius in Annali duodevicesimo "aëre fulva" dixit, non "fulvo;" non ob id solum, quod Homerus ípa Basia dicit: sed quod hic sonus, opinor, vocalior est visus et amoenior. Sicuti M. etiam Ciceroni mollius teretiusque visum est, in quinta In Verrem "fretu" scribere, quam "freto." "Perangusto," inquit, "fretu divisa." Erat enim crassius iam vastiusque, "perangusto freto" dicere. Itidem in secunda, simili usus modulamine: "manifesto peccatu," inquit, non peccato:" hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano reperi. Aul. Gell., XIII. xxi,

[ocr errors]
« IndietroContinua »