Immagini della pagina
PDF
ePub

incipis deorum esse socius, non supplex. Quomodo, inquis, isto pervenitur? non per Peninum Graiumve montem, nec per deserta Candaviae: nec Syrtes tibi, nec Scylla aut Charybdis, adeundae sunt: quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio. Tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa, quae si non deserueris, par Deo surges. Parem autem Deo pecunia non faciet: Deus nihil habet. Praetexta non faciet: Deus nudus est. Fama non faciet, nec ostentatio tui, et in populos nominis dimissa notitia. Nemo novit Deum. Multi de illo male existimant, et impune. Non turba servorum, lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium: Deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia. Ne forma quidem et vires beatum te facere possunt nihil horum non patitur vetustatem. Quaerendum est ergo quod non fiat in dies deterius, cui non possit obstari. Quid hoc est animus: sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud voces hunc, quam Deum in humano corpore hospitantem? Hic animus tam in equitem Romanum, quam in libertinum, quam in servum, potest cadere. Quid est eques Romanus, aut libertinus, aut servus? Nomina ex ambitione, aut ex iniuria nata. Subsilire in coelum ex angulo licet: exsurge modo, et te quoque dignum finge Deo. Finges autem non auro, non argento non potest ex hac materia imago Dei exprimi similis. Cogita illos, quum propitii essent, fictiles fuisse. Sen., Ep. iv., 2 (31), 7-10.

1 54. "Look nature through, 'tis revolution all:

All change, no death."

Quodsi tanta cupiditas longioris aevi te tenet, cogita, nihil eorum quae ab oculis abeunt, et in rerum naturam, ex qua prodierunt, ac mox processura sunt, reconduntur, consumi. Desinunt ista, non pereunt. Et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit: veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret. Sed postea diligentius docebo, omnia quae videntur perire, mutari. Aequo animo debet rediturus exire. Observa orbem rerum in se remeantium: videbis in hoc mundo nihil exstingui, sed vicibus descendere, ac resurgere. Aestas abit, sed alter annus illam adducet: hiems cecidit, referent illam sui menses: solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget. Stellarum iste discursus, quidquid praeterierit, repetit: pars coeli levatur assidue, pars mergitur. Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes, nec pueros, nec mente lapsos,

[graphic]

timere mortem: et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit. Sen., Ep. iv., 7 (36), 10-12.

55. Death not an Evil.

Quae quum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum, atque ita velut superiore e loco concionandum, ut homines mortem vel optare incipiant, vel certe timere desistant. Nam si supremus ille dies non exstinctionem, sed commutationem affert loci; quid optabilius? Sin autem perimit ac 'delet omnino; quid melius, quam in mediis vitae laboribus obdormiscere, et ita conniventem somno consopiri sempiterno? Quod si fiat, melior Ennii, quam Solonis oratio. Hic enim noster, "Nemo me lacrumis decoret," inquit, "nec funera fletu faxit." At vero sapiens ille,

"Mors mea ne careat lacrumis: linquamus amicis
Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu."

Nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur, ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus, emittique nos e custodia et levari vinculis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus, aut omni sensu molestiaque careamus: sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis faustum putemus; nihilque in malis ducamus, quod sit vel a diis immortalibus vel a natura parente omnium constitutum. Non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano, nec id gigneret aut aleret, quod, quum exantlavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum: portum potius paratum nobis et perfugium putemus. Quo utinam velis passis pervehi liceat! Sin reflantibus ventis reiiciemur, tamen eodem paullo tardius referamur necesse est. Quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest?-Habes epilogum, ne quid praetermissum aut relictum putes. A. Ego vero: et quidem fecit etiam iste me epilogus firmiorem. Cic., Tusc. Disp., I. xlix. 117-119.

56. Death ought not to be feared.

Pauper fiam putabo, quo mittar. ad hoc me natura

inter plures ero. Exsul fiam? ibi me natum Alligabor? quid enim? nunc solutus sum? grave corporis mei pondus adstrinxit.

Moriar? hoc dicis, desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori posse. Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar, et dicam, vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi, nec saxum humeris Sisyphi trudi in adversum, nec ullius viscera et renasci posse quotidie, et carpi. Nemo tam puer est, ut Cerberum timeat et tenebras, et larvalem habitum nudis ossibus cohaerentium. Mors nos aut consumit, aut exuit. Emissis meliora restant, onere detracto: consumtis nihil restat: bona pariter malaque submota sunt. Permitte mihi referre hoc loco tuum versum, si prius admonuero, ut te iudices non aliis scripsisse ista, sed etiam tibi. Turpe est aliud loqui, aliud sentire: quanto turpius, aliud scribere, aliud sentire? Memini te illum locum aliquando tractasse, non repente nos in mortem incidere, sed minutatim procedere. Quotidie morimur, quotidie enim demitur aliqua pars vitae et tunc quoque quum crescimus, vita decrescit. Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adolescentiam: usque ad hesternum, quidquid transiit temporis, periit: hunc ipsum quem agimus diem, cum morte dividimus. Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quidquid ante defluxit; sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat. Tunc ad illam pervenimus, sed diu venimus. Haec quum descripsisses, quo soles ore, semper quidem magnus, nunquam tamem acrior, quam ubi veritati commodas verba, dixisti :

“Mors non una venit, sed quae rapit, ultima mors est." Malo te legas, quam epistolam meam : apparebit enim tibi, hanc quam timemus mortem extremam esse, non solam. Sen., Ep. iii., 3 (24), 16-20

ху

57. Let us meet Death willingly.

Hoc animo tibi hanc epistolam scribo, tanquam quummaxime scribentem mors evocatura sit. Paratus exire sum, et ideo fruor vita: quia quam diu futurum hoc sit, non nimis pendeo. Ante senectutem curavi, ut bene viverem: in senectute, ut bene moriar. Bene autem mori, est libenter mori. Da operam, ne quid unquam invitus facias: quidquid necesse est, futurum est repugnanti in volentem necessitas non est. Ita dico, qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit. Non qui iussus aliquid facit, miser est sed qui invitus facit. Itaque sic animum componamus, ut quidquid res exiget, id velimus: et inprimis finem nostri sine tristitia

cogitemus: ante ad mortem, quam ad vitam, praeparandi sumus. Satis instructa vita est: sed nos instrumentorum eius avidi sumus. Deesse nobis aliquid videtur, et semper videbitur. Ut satis vixerimus, nec anni nec dies facient, sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat: mortem plenus exspecto. Sen., Ep. vi., 9 (61), 1-3.

58. Death is Annihilation.

Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
Quandoquidem natura animi mortalis habetur,
Et velut anteacto nil tempore sensimus aegri,
Ad confligendum venientibus undique Poenis,
Omnia cum belli trepido concussa tumultu
Horrida contremuere sub altis aetheris oris,
In dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
Omnibus humanis esset terraque marique,
Sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
Discidium fuerit quibus e sumus uniter apti,
Scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
Accidere omnino poterit sensumque movere,
Non si terra mari miscebitur et mare caelo.

Lucr., iii. 830-842.

59. Why then should we grieve over it?

"Iam iam non domus accipiet te laeta, neque uxor
Optima nec dulces occurrent oscula nati

Praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
Non poteris factis florentibus esse, tuisque

Praesidium.

Misero misere" aiunt "omnia ademit

Una dies infesta tibi tot praemia vitae."
Illud in his rebus non addunt "nec tibi earum
Iam desiderium rerum super insidet una."
Quod bene si videant animo dictisque sequantur,
Dissoluant animi magno se angore metuque.
"Tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
Quod superest cunctis privatu' doloribus aegris:
At nos horrifico cinefactum te prope busto
Insatiabiliter deflevimus, aeternumque
Nulla dies nobis maerorem e pectore demet.”
Illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
Tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
Cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

Lucr., iii. 894-911.

60. Men ought not lightly to wish for Death.

Nam si

Nihil mihi videtur turpius, quam optare mortem. vis vivere, quid optas mori? Si non vis, quid deos rogas, quod tibi nascenti dederunt? Nam ut quandoque moriaris, etiam invito positum est: ut quum voles, in tua manu est. Alterum tibi necesse est, alterum licet. Turpissimum his diebus principium diserti mehercules viri legi: Ita, inquit, quamprimum moriar! Homo demens, optas rem tuam: Ita quamprimum moriar! Fortasse inter has voces senex factus es. Alioqui quid in mora est? Nemo te tenet: evade qua visum est. Elige quamlibet rerum naturae partem, qua tibi praeberi exitum iubeas. Haec nempe sunt elementa, quibus hic mundus administratur, aqua terra, spiritus. Omnia ista tam causae vivendi sunt, quam viae mortis. Ita quamprimum moriar! Quamprimum istud, quod esse vis? quem illi diem ponis? Citius fieri quam optas, potest. Imbecillae mentis ista sunt verba, et hac detestatione misericordiam captantis. Non vult mori, qui optat. Deos vitam roga, et salutem: si mori placuit, hic mortis est fructus, optare desinere. Haec, mi Lucili, tractemus, his formemus animum. Haec est sapientia, hoc est sapere, non dis putatiunculus inanibus subtilitatem vanissimam agitare. Sen., Ep. xix., 8 (117), 22-25.

61. A Belief in Immortality underlies many Ceremonial

Observances.

Expone igitur, nisi molestum est, primum, animos, si potes, remanere post mortem: tum, si minus, id obtinebis, (est enim arduum,) docebis, carere omni malo mortem. Ego enim istud ipsum vereor, ne malum sit, non dico carere sensu, sed carendum esse. M. Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus; quod in omnibus caussis et debet et solet valere plurimum: et primum quidem omni antiquitate; quae quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat. Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos Cascos appellat Ennius, esse in morte sensum, neque excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret: idque quum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et caerimoniis sepulcrorum intelligi licet; quas maximis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent, nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus, mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quamdam quasi migrationem commutationemque

« IndietroContinua »