Immagini della pagina
PDF
ePub

Cónsulit, blandiloquéntulus, harpagó, mendax, cuppés

avarus,

Elegans, despoliator, latébricolarum hominúm corruptor, Blándus, inops, celáti indagátor: nam qui áb eo, quod

amat,

Quam éxtemplo sáviis sagittátis percússus est:

Illico rés foras lábitur, líquitur.

“Dá mihi hoc, mél meum, sí me amas, si aúdes!” Ibi ille cucúlus: "Océlle mi, fiat!

Et istuc et si ámplius vís dari, dábitur.”

Ibi illa pendéntem ferit: iam ámplius órat;

Nón sat id ést mali, ni ámplius étiam,

Quód bibit, quód comest, quód facit súmti.

Nóx datur: dúcitur fámilia tóta:

Véstispicae, unctor, aúri custos, flábelliferae, sándaligerulae, Cántrices, cistéllatrices, núntii, renúntii,

Raptóres panis ét peni.

Fit ípse, dum illis cómis est,

Inóps amator.

Haec égo quom ago cum meo animo ét recolo,
Ubi quí eget, quam preti sít parvi :

Apagé te, Amor! non places! níl te utor.
Quamquam illud est dulce, esse ét bibere ;
Amor amara dát tibi satis quod aégre sit;
Fugit fórum, fugat tuos cógnatos,
Fugat ípse a suo se cóntuitu;

Neque enim éum sibi amicum vólunt dici.

Mille modis amor ígnorandust, prócul adhibendust, ábsti

nendus:

Nám qui in amorem praécipitavit, péius perit, quam si

sáxo saliat.

Apage, sís, Amor!
Túas res tíbi habe.
Amor mihi amícus
Né fuas únquam !
Cértum est, ad frúgem

Applicare ánimum.

Plaut., Trin., II. i. 14–52.

3. A Lover's Pangs.

Credo égo amorem primum ápud homines carnúficinam

comméntum.

Hanc égo de me coniecturam domi fácio, ne foris quaéram:

Qui omnés homines supero, ántideo cruciabilitatibus

ánimi:

Iáctor, crucior, ágitor, stimulor, vórsor in amorís rota
Miser, éxanimor,

Feror, differor, distrahor, díripior:

Ita núbilam mentem animi hábeo; ubi sum,

Ibi nón sum; ubi non sum, ibi ést animus:

Ita mihi ómuia nunc ingénia insunt;
Quod lúbet, non lubet iam id cóntinuo:

Ita me ámor lapsum animi lúdificat,
Fugat, ágit, appetit et ráptat,
Retinét, lactat, largitur;
Quod dát, non dat; delúdit;
Modo quód suasit, dissuadet;
Quod dissuasit, id osténtat.
Marítumis moribús

Mecum éxperitur: íta meum

Frangít amantem animum; néc nisi quia

Miser nón eo pessum, úlla abest

Mihi pérdito pernícies: ita patér apud villam détinuit

Me hos diés sex ruri cóntinuos,

Neque lícitum interea est méam amicam vísere.

Estne hóc miserum memorátu ?

Plaut., C'ist., II. i. 1-24.

4. A Lady's Toilette.

Negóti sibí qui volet vim paráre:

Navem ét mulierém, haec duó comparáto:
Nam núllae magís res duaé plus negóti
Habént, forte si ócceperís exornáre ;
Neque únquam satís hae duaé res ornántur,
Neque eís ulla ornándi satís satietás est.
Atque haec ut loquór, nunc domó docta díco:
Nam nós usque ab aúrora ad hóc quod diéi est
Ex índustria ambae concéssamus núnquam
Lavári, aut fricári, aut tergéri, aut ornári,
Políri, expolíri, pingí, fingi; et úna
Binaé, singulís quae dataé nobis ancillae,
Eaé nos lavándo, eluéndo, operam dedére;
Adgerúndaque aquá sunt virí duo deféssi.
Apagésis, negóti quantum ín muliere úna est!
Plaut. Poen., I. ii. 1-15

5. Patron and Client.

Ut hóc utimút maxumé more móro
Moléstoque múltum:

Atque uti quíque sunt óptumi, máxumi:
Mórem habent húnc:

Cliéntis sibi ómnes volúnt esse múltos;
Bonine an malí sint, id haúd quaeritánt:
Rés magis quaéritur, quám clientúm fides
Quoíusmodi clúeat.

Si ést pauper átque haud malús, nequam habétur ;
Sin díves malúst, is cliéns frugi habétur.

Qui néc leges neque aéquom bonum úsquam colúnt,
Sollícitos patrónos habént.

Datúm denegánt, quod datum ést; litiúm.

Pléni, rapaces, virí fraudulenti,

Qui aút foenore aút perïúriis habént rem [partam ;]
Mens ést in querélis.

Turís ubi dicitúr dies,

Simúl patronis dícitur:

Quippe quí pro illis loquántur, male quae fécerint.
Aut ád populum aut ín iure apúd iudicém res est.
Sícut me hodié nimis sóllicitum cliens

Quídam habuít,

Néque, quod volui,

Agere quidquam lícitum est: ita me attínuit, ita me détinuit
Apud Aedilis, proéliis factis plúrimisque péssumisque,
Díxit causam. Cónditiones tétuli tortas, cónfragosas;
Aút plus aut minús, quam opus erat, múlto controvérsiam
Díxeram, uti spónsio fieret. Quíd ille? Quid? Praedém dedit;
Néc magis manufésto unquam hominem ullúm teneri vídí ego.
Omnibus malefáctis testes trés aderant acérrumi.

Dí illunc omnes pérdant (ita mi hunc hódie corrupít diem)
Méque adeo, qui hodié forum unquam óculis inspexí meis!
Plaut., Men., IV. ii. 1-32.

Illuc, sis, vide,

6. A Brown Study.

Quem ád modum abstitít, severa frónte curas cogitans!
Péctus digitis púltat: cor, credo, évocaturúst foras.

Ecce aútem avortit; nísus laevo in fémine habet laevám

manum,

Déxtera digitís rationem cómputat, feriéns femur

Déxterum ita veheménter, quod facto ópus est, aegre

súppetit.

Cóncrepuit digitís: laborat.
Eccere autem cápite nutat!
Quidquid est, incóctum non
dabit.

Crébro commutát status. Nón placet, quod réperit. exprómet; bene coctúm

Ecce autem aedificát: columnam ménto subfulsít suo.
Apage! non placét profecto mi ílla inaedificátio.
Nam ós columnatúm poetae esse índaudivi bárbaro,
Quoí bini custódes semper tótis horis áccubant.

Eúge, euge euscheme ádstitit hercle, et dúlice et comoédice!

Númquam hodie quiéscet, priusquam id, quód petit, perfécerit.

Hábet opinor. Age, si quid agis! vígila! ne somnó stude, Nísi quidem hic agitári mavis várius virgis.

Tíbi ego dico! au, fériatus né sis! Heus, Palaéstrio, Vigila, inquam! expergíscere, inquam lúcet hoc, inquam! Aúdio.

Plaut., Mil. Gl., II. ii. 47–65.

7. A Battle Scene.

Póstquam utrimque éxitum est máxuma cópia,
Díspartití viri, díspartiti órdines :

Nós nostras móre nostro ét modo instrúximus
Légiones; hóstes contrá suas ínstruunt;
Deinde utrinque imperatór in medium éxeunt
Extra turbam órdinum, cónloquuntúr simul.
Cónvenit, vícti utri sínt eo proélio,

Urbem, agrum, arás, focos séque uti déderent.

Póstquam id actúm est, tubae utrimque contrá canunt.

Cónsonat térra; clamórem utrimque éfferunt;

Imperator utrimque hinc et illíne Iovi

Vóta suscipere, hortári exércitum ;

Pró se quisque id, quod quisque ét potest ét valet,

Edit, ferró ferit. Téla frangúnt; boat

Coélum fremitú virum.

Ex spíritu et anhelitu

Nébula cónstat; cadúnt

Vólneris vi ét viriúm.

Dénique, ut vóluimus, nóstra superát manus;
Vícimus ví ferocís.

[ocr errors]

Hóstes crebrí cadunt; nóstri contra íngruunt:
Séd fugam in sé tamen némo convórtitur;

Néc recedit loco, quín statim rém gerat.
Animam amittúnt prius, quám loco démigrent.
Quísque, ut steterát, iacet óbtinetque ordinem.
Hóc ubi Amphítruo herus cónspicatú'st meus,
Illico equités iubet déxtera inrúere.
Equites parént citi: ab déxtera máxumo
Cúm clamore involant ímpetu álacri,
Foédant et próterunt héstium cópias
Iúre iniustás.

Plaut., Amph. I. i. 65-94.

Sc. Muliércula

S. An Escape from Shipwreck.
Sed, ó Palaemon, sancte Neptuní comes
Quique Hércule illi sócius esse díceris,
Quod fácimus video? Da. Quid vides?
Videó sedentis ín scapha solás duas.
Ut ádflictantur míserae !-Euge, euge! pérbene!
Ab sáxo avortit flúctus ad littús scapham,
Neque gubernator únquam potuit réctius.
Non vidisse undas mé maiores cénseo.
Salvaé sunt, si illos flúctus devitáverint.
Nunc, núnc periculum ést: eiecit álteram.
At ín vado est: iam fácile enabit.-Eúgepae,
Viden', álteram illam ut flúctus eiecít foras?
Surrexit, horsum se capessit. Sálva res!
Desiluit haec autem áltera in terram é scapha.
Ut praè timore in génua in undas cóncidit!
Salva ést: evasit éx aqua.
Iam in líttore est.

Sed dextrovorsum avórsa it in malám crucem.

Hem, errábit illaec hódie. Da. Quid id refért tua?
Sc. Si ad sáxum quo capéssit, eá deorsúm cadit,
Errátionis fécerit compéndium.

Da. Si tú de illarum coénaturus vésperi es,

Illís curandum censeo, Scepárnio ;

Si apúd me esurus és, mihi dari operám volo.

Sc. Bonum aéquomque oras. Da. Sequere me hac ergó Sc. Sequor.

Plaut., Rud., I. iii. 71–94.

9. A Purchaser frightened out of a Bargain.

Per deós atque homines díco, ne tu illúnc agrum
Tuom síris unquam fíeri, neque gnatí tui.

« IndietroContinua »