Immagini della pagina
PDF
ePub

FIRST DIVISION.

ROMAN THOUGHT.

SPECIMENS

OF

ROMAN LITERATURE

ROMAN THOUGHT.

PART I.-RELIGION.

1. Existence of God inferred from the Contemplation of Nature.

Quum videmus speciem primum candoremque caeli deinde conversionis celeritatem tantam, quantam cogitare non possumus; tum vicissitudines dierum atque noctium, commutationesque temporum quadripartitas, ad maturitatem frugum et ad temperationem corporum aptas, eorumque omnium moderatorem et ducem solem; lunamque accretione et deminutione luminis, quasi fastorum notis, signantem dies; tum in eodem orbe, in XII partes distributo, quinque stellas ferri, eosdem cursus constantissime servantes, disparibus inter se motibus, nocturnamque caeli formam undique sideribus ornatam; tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem et cultum : quarum altera, quam nos incolimus,

"Sub axe posita ad stéllas septem, unde hórrifer
Aquilónis stridor gélidas molitúr nives;"

altera australis, ignota nobis, quam vocant Graeci drtíxora: ceteras partes incultas, quod aut frigore rigeant aut urantur calore hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore

"Caelúm nitescere, árbores frondéscere,
Vités laetificae pámpinis pubéscere,
Ramí baccarum ubertate incurvéscere,
Segetés largiri frúges, florere ómnia,
Fontés scatere, herbis práta convestírier:"

tum multitudinem pecudum, partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda; hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum ipsorumque cultorem; atque hominis utilitati agros omnes et maria parentia: haec igitur et alia innumerabilia quum cernimus, possumusne dubitare, quin his praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur; vel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris? Cic., Tusc. Disp., i. 28, §§ 67-70.

2. Existence of God inferred from the Evidence of Design in Nature.

Quod si omnes mundi partes ita constitutae sunt, ut neque ad usum meliores potuerint esse, neque ad speciem pulchriores : videamus, utrum ea fortuitane sint, an eo statu, quo cohaerere nullo modo potuerint, nisi sensu moderante divinaque providentia. Si ergo meliora sunt ea, quae natura, quam illa, quae arte perfecta sunt, nec ars efficit quidquam sine ratione: ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam quum aspexeris, scire adhibitam esse artem, quumque procul cursum navigii videris, non dubitare, quin id ratione atque arte moveatur; aut, quum solarium aut descriptum aut ex aqua contemplere, intelligere declarari horas arte, non casu: mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta complectatur, consilii et rationis esse expertem putare? Quod si in Scythiam aut in Britanniam sphaeram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus: quis in illa barbaria dubitet, quin ea sphaera sit perfecta ratione? Hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus aut necessitate aliqua, an ratione ac mente divina, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphaerae conversionibus, quam naturam in efficiendis, praesertim quum multis partibus sint illa perfecta, quam haec simulata, sollertius. Atqui ille apud Attium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans et perterritus, inanimum quiddam sensuque vacuum se putat ceruere; post autem signis certioribus, quale sit id, de quo dubitaverat, incipit suspicari: sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea, quum vidissent motus eius finitos et aequabiles, omniaque ratis ordinibus

« IndietroContinua »