60. Character of Atticus.
Hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus. Nam praeter gratiam, quae iam in adolescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. Cum enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit atque ita, ut neque usuram iniquam ab his acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. Quod utrumque erat his salutare. Nam neque indulgendo inveterascere eorum alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. hoc officium alia quoque liberalitate. Nam universos frumento donavit, ita ut singulis sex modii tritici darentur; qui modus mensurae medimnus Athenis appellatur. Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus videretur. Quo factum est, ut hinc omnes honores, quos possent, publice haberent civemque facere studerent; quo beneficio ille uti noluit, quod non nulli ita interpretantur, amitti civitatem. Romanam alia ascita. Corn. Nep., Att., 2, 3.
61. Cicero's Consulship was foretold by Prophecy.
Haec, tardata diu species multumque morata, Consule te tandem celsa est in sede locata: Atque una fixi ac signati temporis hora Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna: Ac clades patriae, flamma ferroque parata, Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat. Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis, Qui populos urbesque modo ac virtute regebant; Rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque Praestitit ac longe vicit sapientia cunctos, Praecipue coluere vigenti numine divos, Haec adeo penitus cura videre sagaci, Otia qui studiis laeti tenuere decoris, Inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo Fuderunt claras fecundi pectoris artes. E quibus ereptum primo iam a flore iuventae, Te patria in media virtutum mole locavit. Tu tamen anxiferas curas requiete relaxa, Quod patriae voces studiis nobisque sacrasti.
Cic., Poëm., De suo Consul., II. 60-78.
Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles, Arboris e trunco serpentis saucia morsu, Subigit ipsa feris transfigens unguibus anguem Semianimum et varia graviter cervice micantem, Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans, Iam satiata animos, iam duros ulta dolores, Abiicit efflantem, et laceratum affligit in unda, Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus. Hanc ubi praepetibus pennis lapsuque volantem Conspexit Marius, divini numinis augur, Faustaque signa suae laudis reditusque notavit: Partibus intonuit caeli pater ipse sinistris. Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen.
Cic., Poëm., De Mario., De Div., I. xlvii. 106.
Flumina verna cient obscuro lumine Pisces, Curriculumque Aries aequat noctisque dieque, Cornua quem comunt florum praenuntia Tauri, Aridaque aestatis Gemini primordia pandunt, Longaque iam minuit praeclarus lumina Cancer Languificosque Leo proflat ferus ore calores. Post modicum quatiens Virgo fugat orta vaporem. Autumni reserat portas aequatque diurna Tempora nocturnis disperso sidere Libra, Et fetos ramos denudat flamma Nepai. Pigra sagittipotens iaculatur frigora terris. Bruma gelu glacians iubare spirat Capricorni: Quam sequitur nebulas rorans liquor altus aquari: Tanta supra circaque vigent ibi flumina. Mundi At dextra laevaque ciet rota fulgida Solis Mobile curriculum, et Lunae simulacra feruntur. Squama sub aeterno conspectu tosta Draconis Eminet: hanc inter fulgentem sidera septem Magna quatit stellans, quam servans serus in alta Conditur Oceani ripa cum luce Bootes.
Quint. Cic., fr. ed. Or., iv., p. 1013.
64. The Seasons of the Year.
It ver et Venus et Veneris praenuntius ante Pennatus graditur, Zephyri vestigia propter Flora quibus mater praespargens ante viai Cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet. Inde loci sequitur calor aridus et comes una Pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum. Inde autumnus adit, graditur simul Euhius Euan. Inde aliae tempestates ventique secuntur, Altitonans Volturnus et auster fulmine pollens. Tandem bruma nives adfert pigrumque rigorem
Reddit: hiemps sequitur crepitans hanc dentibus Algu.
65. The Influence of Venus.
Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, Alma Venus, caeli subter labentia signa Quae mare navigerum, quae terras frugiferentis Concelebras, per te quoniam genus omne animantum Concipitur visitque exortum lumina solis:
Te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli Adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus Summittit Hores, tibi rident aequora ponti Placatumque nitet diffuso lumine caelum. Nam simul ac species patefactast verna diei Et reserata viget genitabilis aura favoni, Aeriae primum volucres te, diva, tuumque Significant initum perculsae corda tua vi. Inde ferae pecudes persultant pabula laeta Et rapidos tranant amnis: ita capta lepore Te sequitur cupide quo quamque inducere pergis. Denique per maria et montis fluviosque rapacis Frondiferasque domos avium camposque virentis Omnibus incutiens blandum per pectora amorem Efficis ut cupide generatim saecla propagent. Quae quoniam rerum naturam sola gubernas Nec sine te quicquam dias in luminis oras Exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam, Te sociam studeo scribendis versibus esse Quos ego de rerum natura pangere conor
Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni Omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
66. Epitaph on an Aged Barque.
Phaselus ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus, Neque ullius natantis impetum trabis Nequisse praeterire, sive palmulis Opus foret volare, sive linteo. Et hoc negat minacis Adriatici Negare litus, insulasve Cycladas,
Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam, Propontida, trucemve Ponticum sinum, Ubi iste, post phaselus, antea fuit Comata silva: nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica, et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima, Ait phaselus: ultima ex origine Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in aequore, Et inde tot per impotentia freta Herum tulisse; laeva, sive dextera Vocaret aura, sive utrumque Iuppiter Simul secundus incidisset in pedem; Neque ulla vota litoralibus diis
Sibi esse facta, quum veniret a mare Novissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed haec prius fuere: nunc recondita Senet quiete, seque dedicat tibi, Gemelle Castor, et gemelle Castoris.
Paeninsularum, Sirmio, insularumque Ocelle, quascunque in liquentibus stagnis Marique vasto fert uterque Neptunus: Quam te libenter, quamque laetus inviso, Vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos Liquisse campos, et videre te in tuto. O quid solutis est beatius curis ?
Quum mens onus reponit, ac peregrino Labore fessi venimus Larem ad nostrum, Desideratoque acquiescimus lecto.
Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis. Salve, o venusta Sirmio, atque hero gaude: Gaudete vosque, Lydiae lacus undae: Ridete quidquid est domi cachinnorum.
Acmen Septimius, suos amores, Tenens in gremio, Mea, inquit, Acme, Ni te perdite amo, atque amare porro Omnes sum assidue paratus annos, Quantum qui pote plurimum perire, Solus in Libya Indiave tosta Caesio veniam obvius leoni.
Hoc ut dixit, Amor, sinistram ut ante, Dextram sternuit approbationem. At Acme leviter caput reflectens, Et dulcis pueri ebrios ocellos Illo purpureo ore saviata,
Sic, inquit, mea vita Septimille, Huic uno domino usque serviamus, Ut multo mihi maior acriorque Ignis mollibus ardet in medullis. Hoc ut dixit, Amor, sinistram ut ante, Dextram sternuit approbationem. Nunc ab auspicio bono profecti, Mutuis animis amant, amantur. Unam Septimius misellus Acmen Mavult, quam Syrias Britanniasque : Uno in Septimio fidelis Acme Facit delicias libidinesque.
Quis ullos homines beatiores
Vidit quis Venerem auspicatiorem?
69. Before the Wedding.
Namque Iulia Manlio, Qualis Idalium colens
« IndietroContinua » |