Deam, quum praelium commisisset, primum illud vulnus acceperit, quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus. Cic., Milo., xxxi. 85, 86. 70. Speech of the Locrian Ambassadors before the Roman Senate (B.C. 204), showing the inevitable Punishment of Sacrilege. "Unum est, de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat, et vos audire, et exsolvere rempublicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus, Patres conscripti. Vidimus enim, cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis. Fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello: qui quum, ex Sicilia rediens, Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thesauros quoque Proserpinae, intactos ad eam diem, spoliavit: atque ita, pecunia in naves imposita, ipse terra est profectus. Quid ergo evenit, Patres conscripti? Classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves, que sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectae sunt. Qua tanta clade edoctus tandem deos esse superbissimus rex, pecuniam omnem conquisitam in thesauros Proserpinae referri iussit. Nec tamen illi unquam postea prosperi quicquam evenit: pulsusque Italia, ignobili atque inhonesta morte, temere nocte ingressus Argos, occubuit. Haec quum audisset legatus vester, tribunique militum, et mille alia, quae non augendae religionis causa, sed praesentis deae numine saepe comperta nobis maioribusque nostris, referebantur; ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis. thesauris, et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros. Quibus, per vos fidemque vestram, Patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis, neque in Italia neque in Africa quicquam rei gesseritis, ne, quod piaculum commiserunt, non suo solum sanguine, sed etiam publica clade luant." Livy, xxix. 18. 71. Speech of the Locrian Ambassadors before the Roman Senate (B.C. 204), showing the inevitable Punishment of Sacrilege. "Quanquam ne nunc quidem, Patres conscripti, aut in ducibus, aut in militibus vestris cessat ira deae. Aliquoties iam inter se signis collatis concucurrerunt. Dux alterius partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant: non acrius cum Carthagin iensibus, quam inter se ipsi, ferro dimicaverunt: praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, ni accitus ab nobis Scipio intervenisset. At, hercule, milites contactos sacrilegio furor agitat: in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit? Imo ibi praesens maxime fuit. Virgis caesi tribuni ab legato sunt. Legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis, exsanguis est relictus: recreatus deinde legatus ex vulneribus, tribunos militum in vincula coniectos, dein verberatos, servilibusque omnibus suppliciis trucidatos cruciando occidit; mortuos deinde prohibuit sepeliri. Has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet: nec ante desinet omnibus eos agitare furiis, quam reposita sacra pecunia in thesauris fuerit. Maiores quondam nostri, gravi Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam voluerunt. Noctu audita ex delubro vox est," Abstinerent manus: deam sua templa defensuram. "Quia movendi inde thesauros incussa erat religio, muro circumdare templum voluerunt. Ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia, quum subito collapsa ruina sunt. Sed et nunc, et saepe alias dea suam sedem, suumque templum aut tutata est, aut a violatoribus gravia piacula exegit. Nostras iniurias nec potest, nec possit alius ulcisci, quam vos, Patres conscripti. Ad vos vestramque fidem supplices confugimus. Nihil nostra interest, utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. Non postulamus, ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis. Veniat, coram ipse audiat, ipse diluat. Si quicquam sceleris, quod homo in homines edere potest, in nos praetermisit; non recusamus, quin et nos omnia eadem iterum, si possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberetur scelere. Livy, xxix. 18.. 72. Vengeance sleeps but does not die. Spartano cuidam respondit Pythia vates: Reddidit ergo metu, non moribus: et tamen omnem Has patitur poenas peccandi sola voluntas. Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, Iratus cadat in terras et vindicet ignis. Juv., xiii. 199-226. 73. The Gods have ceased to visit the Earth Talia praefantes quondam, felicia Pelei Liber ut innuptae poteretur flore novercae: 74. The Roman Religion owed much to Etruscan Influence. Maiores nostri statas solennesque caeremonias, Pontificum scientia; bene gerendarum rerum auctoritates, augurum observatione; Apollinis praedictiones, vatum libris; portentorum depulsa, Etrusca disciplina explicari voluerunt. Prisco etiam instituto rebus divinus opera datur, cum aliquid commendandum est, precatione cum exposcendum, voto: cum solvendum, gratulatione: cum inquirendum vel extis vel sortibus, impetrito: cum solenni ritu peragendum, sacrificio. Quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur. Tantum autem studium antiquis non solum observandae, sed etiam amplificandae religionis fuit, ut e florentissima tum et opulentissima civitate decem principum filii S. C. singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderentur. Val. Max., I. i. 1. 75. Exactness of the Roman Ritual. Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper excubuit, quod tam scrupulosa cura, parvula quoque momenta religionis examinare videtur: quia nunquam remotos ab exactissimo cultu caeremoniarum oculos habuisse nostra civitas existimanda est. In qua cum Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti, Clastidio prius, deinde Syracusis potitus, nuncupatis votis debitum consecrare vellet, a collegio pontificum impeditus est, negante unam cellam duobus diis recte dicari. Futurum enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dignosceretur, utri rem divinam fieri oporteret: nec duobus nisi certis diis una sacrificari solere. Ea pontificum admonitione effectum est, ut Marcellus, separatis aedibus, Honoris ac Virtutis simulacra statueret. Neque aut collegio pontificum autoritas amplissimi viri, aut Marcello adiectio impensae impedimento fuit, quo minus religionibus suus tenor, suaque observatio redderetur. Val. Max., I. i. 8. 76. The Romans did not allow the heaviest Misfortunes to interfere with Public Worship. Quanto nostrae civitatis senatus venerabilior in Deos ! qui post Cannensem cladem decrevit, ne matronae ultra trigesimum diem luctus suos extenderent, uti ab his sacra Cereris peragi possent : quia, maiore paene Romanorum virorum parte in execrabili ac diro solo iacente, nullius penates moeroris expertes erant. Itaque matres ac filiae coniugesque et sorores nuper interfectorum, abstersis lacrymis depositisque doloris insignibus, candidam induere vestem, et aris dare thura coactae sunt. Qua quidem constantia obtinendae religionis, magnus coelestibus iniectus est rubor ulterius adversus eam saeviendi gentem, quae ne iniuriarum quidem acerbitate ab corum cultu absterreri potuerat. Val. Max., I. i. 15. 77. The Gods of the Farmer. Et quoniam (ut aiunt) dei facientes adiuvant, prius invocabo eos; nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed xii deos consentis: neque tamen eos urbanos quorum imagines ad forum auratae stant, sex mores et feminae totidem, sed illos xii deos qui maxime agricolarum duces sunt. Primum, qui omnes fructus agriculturae caelo et terra continent, Iovem et Tellurem. Itaque quod ii parentes magni dicuntur, Iuppiter pater apellatur, Tellus terra mater. Secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur et conduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessarii ad victum. Ab his enim cibus et potio venit e fundo. Quarto Robigum et Floram, quibus propitiis neque robigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non tempestive florent. Itaque publicae Robigo feriae robigaria; Florae ludi floralia instituti. Item adveneror Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti alterius portorum ; quo nomine rustica vinalia instituta. Nec non etiam precor Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac miseri agricultura, sine successu ac bono eventu frustratio est non cultura. Iis igitur diis ad venerationem advocatis ego referam sermones eos quos de agricultura nuper habuimus. Varro., R. R., 1. 1. 78. "Dis te minorem quod geris Imperas." Ego enim fateor, me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et una atque constanti haruspicum voce vehementer E |