Immagini della pagina
PDF
ePub

ducere, ea liberos suos homines nobiles docere. Sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quingentis; in his unum, quod me reipublicae maxime misertum est, puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare, quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset. Scip. contr. Leg. Tib. Gracch., ap. Macrob. Sat., ii. 10.

11. C. Gracchus vindicates his Political Purity.

C. Gracchus, cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in concione habuit. Ea verba haec sunt: "Versatus sum," inquit, “in provincia, quo modo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina: neque pueri eximia facie stabant; sed in convivio liberi vestri modestius erant, quam apud principia." Post deinde haec dicit: "Ita versatus sum in provincia, ut nemo posset vere dicere, assem aut eo plus in muneribus me accepisse; aut mea opera quempiam sumtum fecisse. Biennium fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit, aut cuius quam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a servis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse." Atque ibi ex intervallo: "Itaque," inquit, " Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli. Alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt." C. Gracchus, ap. Gell., XV. xii.

12. Complaint of the Violence of the Nobles.

Nuper Teanum Sidicinum consul venit; uxorem dixit in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino a M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur, qui lavabantur. Uxor renuntiat viro, parum cito sibi balneas traditas esse, et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro : eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius: vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro deiecit: alter prehensus et virgis caesus est. C. Gracchus, ap. Gell., X. iii.

13. Men must be taken as they are.

Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, et si quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos, qui verba facimus, aliquid petimus: neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. Ego ipse, qui apud vos verba facio, uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo: verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam. Qui suadent, ut accipiatis, ii quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate familiari suae pretium et praemium. Qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, ii vel acerrimi sunt: nam ab omnibus pretium accipiunt, et omnes fallunt. Vos, cum putatis, eos ab his rebus remotos esse, impartitis bonam existimationem. Legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumtus atque pecunias maximas praebent: uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat, talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur: Mirum tibi detuvir, si tu loquenao talentum quaesisti? Ego, ut tacerem, decem talenta a Rege accepi. Itidem nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt. C. Gracchus, ap. Gell., XI. x.

14. A Proud Defence.

Eadem M. Scauri fortuna: aeque senectus longa ac robusta : idem animus. Qui cum pro rostris accusaretur, quod a rege Mithridate ob rempublicam prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit: "Est quidem iniquum, Quirites, cum inter alios vixerim, apud alios me rationem vitae reddere. Sed tamen audebo, vos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius Sucronensis, Aemilium Scaurum, regia mercede corruptum, imperium populi Rom. prodidisse, ait: Aemilius Scaurus, huic se affinem esse culpae, negat. Utri creditis?" Cuius dicti admiratione populus commotus, Varium ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit. Scaurus, ap. Val. Max., III. vii. 8.

15. Indignation of Crassus against Philippus.

Hic quum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad resistendum, Philippo, quasi quasdam verborum faces admo

visset, non tulit ille et graviter exarsit pignoribusque ablatis Crassum instituit coercere. Quo quidem ipso in loco multa a Crasso divinitus dicta efferebantur, quum sibi illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. An tu, quum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignore putaris eamque in conspectu populi Rom. concideris, me his existimas pignoribus posse terreri? Non tibi illa sunt caedenda, si Crassum vis coercere; haec tibi est incidenda lingua; qua vel evulsa, spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit. Crassus ap. Cic. De Or., III. i. 4.

16. A Noble Retort.

Helvius Mancia Formianus, libertini filius, ultimae senectutis, L. Libonem apud censores accusabat. In quo certamine cum Pompeius Magnus, humilitatem ei aetatemque exprobrans, ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset: "Non mentiris," inquit, "Pompei: venio enim ab inferis, L. Libonem accusaturus: sed dum illic moror, vidi cruentum Cn. Domitium Ahenobarbum, deflentem, quod, summo genere natus, integerrimae vitae, amantissimus patriae, in ipso inventutis flore, tuo iussu esset occisus. Vidi pari claritate conspicuum Brutum ferro laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam crudelitate tua accidisse. Vidi Cn. Carbonem, acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui defensorem, in tertio consulatu suo catenis, quas tu ei iniici iusseras, vinctum, obtestantem te, adversus omne fas ac nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum. Vidi eodem habitu et quiritatu praetorium virum Perpernam, saevitiam tuam exsecrantem; omnesque eos una voce indignantes, quod indemnati sub te adolescentulo carnifice occidissent." Obducta iam vetustis cicatricibus bellorum civilium vastissima vulnera, municipali homini, servitutem paternam redolenti, effrenata temeritate intolerabilique spiritu impune revocare licuit. Mancia ap. Val. Max., VI. ii. 8.

B. PERIOD IL, 63 B.C.-18 A.D.

17. Punishment of a Parricide.

Quanto maiores nostri sapientius? qui quum intelligerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violaret audacia,

supplicium in parricidas singulare excogitaverunt: ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ii magnitudine poenae maleficio summoverentur. Insui voluerunt in culeum vivos atque in flumen deiici. O singularem sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint; ut, qui eum necasset, unde ipse natus esset, careret iis rebus omnibus, ex quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt feris corpus obiicere, ne bestiis quoque, quae tantum scelus attigissent, immanioribus uteremur: non sic nudos in flumen deiicere, ne, quum delati essent in mare, ipsum polluerent, quo cetera, quae violata sunt, expiari putantur. Denique nihil tam vile neque tam vulgare est, cuius partem ullam reliquerint. Etenim quid tam est commune, quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, littus eiectis? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant: ita moriuntur, ut eorum ossa terra non tangat: ita iactantur fluctibus, ut numquam alluantur: ita postremo eiiciuntur, ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant. Cic., Pro Sext. Rosc., xxv., xxvi.

18. Catiline's Guilt.

Nunc vero, quae tua est ista vita! Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paullo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, ex tot tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, quum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt? quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque assedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt? Quo tandem animo hoc tibi ferendum putas? Servi mehercle mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi Urbem non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium, quam infestis oculis omnium conspici mallem: tu, quum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam tibi diu debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui, neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes: nunc te patria, quae com

munis est omnium nostrum parens, odit ac metuit, et iamdiu te nihil iudicat nisi de parricidio suo cogitare. Huius tu neque auctoritatem verebere, neque iudicium sequere, neque vim pertimesces? Quae tecum, Catilina, sic agit, et quodammodo tacita loquitur: Nullum aliquot iam annis facinus exstitit, nisi per te: nullum flagitium sine te: tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera: tu non solum ad negligendas leges ac quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli: nunc vero me totam esse in metu propter te unum: quidquid increpuerit, Catilinam timeri: nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quamobrem discede atque hunc mihi timorem eripe: si est verus, ne opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam. Cic., Cat., I. vii.

19. Catiline's Flight.

Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic Urbi ferrum flammamque minitantem, ex Urbe vel eiecimus, vel emisimus, vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit : nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur: non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, quum est ex Urbe depulsus. Palam iam cum hoste, nullo impediente, bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem, magnificeque vicimus, quum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum de manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem Urbem reliquit: quanto tandem illum maerore afflictum esse et profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam ex suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem laetari mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit. Cic., Cat., II. i. 1, 2.

« IndietroContinua »