Immagini della pagina
PDF
ePub

omnino adversarium non habere? quum praesertim non modo numquam sit aut illius a me cursus impeditus aut ab illo meus; sed contra semper alter ab altero adiutus et communicando et monendo et favendo. Sed, quoniam perpetua quadam felicitate usus ille cessit e vita, suo magis quam suorum civium tempore, et tum occidit, quum lugere facilius rempublicam posset, si viveret, quam iuvare, vixitque tamdiu, quam licuit in civitate bene beateque vivere: nostro incommodo detrimentoque, si est ita necesse, doleamus; illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius, quam misericordia prosequamur, ut, quotiescumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, illum potius, quam nosmetipsos diligere videamur. Nam, si id dolemus, quod eo iam frui nobis non licet, nostrum est id malum; quod modice feramus, ne id non ad amicitiam, sed ad domesticam utilitatem referre videamur: sin, tamquam illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit, angimur, summam eius felicitatem non satis grato animo interpretamur. Etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desideraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus; hunc aut praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, quum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum illius ingenii, voce erudita et Romanis Graecisque auribus digna spoliatum atque orbatum videret. Cic., Brut., i. 2, ii. 6.

28. Curio's Address to his Soldiers.

Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos L. Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? non sibi, clam vobis, salutem fuga petivit? non, proditi per illum, Caesaris beneficio estis conservati? Sacramento quidem vos tenere qui potuit, quum, proiectis fascibus et deposito imperio, privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem? Relinquitur nova religio, ut, eo neglecto sacramento, quo nunc tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est. At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis, qui de meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt: qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis. Diligentiam quidem nostram, aut quem ad finem adhuc res processit, fortunamque cur praeteream? An poenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum, nulla omnino nave desiderata, transduxerim? quod classem hostium

primo impetu adveniens profligaverim? quod bis per biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum ducentas naves onerarias abduxerim, eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere, neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis, Corfiniensem igominiam, an Italiae fugam, an Hispaniarum deditionem, an Africi belli praeiudicia sequimini? Equidem me Caesaris militem dici volui: vos me imperatoris nomine adpellavistis. Cuius si vos poenitet, vestrum vobis beneficium remitto; mihi meum restituite nomen; ne ad contumeliam honorem dedisse videamini. Curio, Ap. Caes., B. C., ii. 32.

29. Punishment should be guided by Reason.

Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum reipublicae miserati sunt: quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum complexu matres familiarum pati, quae victoribus collibuissent: fana atque domos exspoliari; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per Deos immortalis! quo illa oratio pertinuit? an, uti vos infestos coniurationi faceret? Scilicet quem res tanta atque tam atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est; neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur : multi eas gravius aequo habuere. Sed aliis alia licentia est, Patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam agunt, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxuma fortuna minuma licentia est; neque studere, neque odisse, sed minume irasci decet, quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas adpellatur. Equidem ego sic existumo, Patres conscripti, omnis cruciatus minores, quam facinora illorum esse; sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis, sceleris eorum obliti, de poena disserunt, si ea paullo severior fuerit. Caesar, ap. Sall. Cat., li.

30. Cato bewails the Age.

Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis

refert, me mihi atque vobis timere. Quare, quum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote, vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paullulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt. Nolite existumare, maiores nostros armis rempublicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus: quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum maior nobis copia, quam illis, est. Sed alia fuere, quae illos magnos fecere; quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium; animus in consulendo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam; publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum ; ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rempublicam. Cato, Ap. Sall., Cat., lii.

31. Merit is the True Title to Nobility.

Comparate nunc, Quirites, me hominem novum cum illorum superbia. Quae illi audire et legere solent, eorum partim vidi, alia egomet gessi: quae illi literis, ea ego militando didici. Nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur. Quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum esse. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi, sese liberos quam optumos voluisse? Quodsi iure me despiciunt, faciant idem maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. Invident honori meo; ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Non possum fidei caussa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare; at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona; praeterea cicatrices adverso corpore. Hae sunt meae imagines, haec mea nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae egomet plurumis meis laboribus et periculis quaesivi. Non sunt composita mea verba; parvi id facio; ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque literas Graecas didici parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem

doctoribus nihil profuerunt. At illa, multo optuma reipublicae, doctus sum hostem ferire; praesidia agitare; nihil metuere, nisi turpem famam; hiemem et aestatem iuxta pati: humi requiescere; eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His ego praeceptis milites hortabor: neque illos arcte colam, me opulenter; neque gloriam meam laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile imperium. Marius, ap. Sall. Jug., lxxxv.

32. Ariadne reproaches Theseus for his Perfidy.

Siccine me patriis avectam, perfide, ab oris,
Perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
Siccine discedens, neglecto numine divum,
Immemor ah! devota domum periuria portas?
Nullane res potuit crudelis flectere mentis
Consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,
Immite ut nostri vellet miserescere pectus?
At non haec quondam nobis promissa dedisti
Voce: mihi non hoc miserae sperare iubebas:
Sed connubia laeta, sed optatos hymenaeos.
Quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
Iam iam nulla viro iuranti femina credat,
Nulla viri speret sermones esse fideles:
Queis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
Nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
Dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
Certe ego te in medio versantem turbine leti
Eripui, et potius germanum amittere crevi,
Quam tibi fallaci supremo in tempore deessem.
Pro quo dilaceranda feris dabor, alitibusque
Praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra.
Quaenam te genuit sola sub rupe leaena?
Quod mare conceptum spumantibus exspuit undis ?
Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
Talia qui reddis pro dulci praemia vita?

Catull., Ixiv. 132-157.

33. Her Grief gives way to Anger.

Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes:

Indomito nec dira ferens stipendia tauro
Perfidus in Cretam religasset navita funem:
Nec malus hic, celans dulci crudelia forma
Consilia, in nostris requiesset sedibus hospes
Nam quo me referam ? quali spe perdita nitar?
Idaeosne petam montes? at gurgite lato
Discernens ponti truculentum dividit aequor.
An patris auxilium sperem ? quemne ipsa reliqui,
Respersum iuvenem fraterna caede secuta?
Coniugis an fido consoler memet amore?
Quine fugit, lentos incurvans gurgite remos?
Praeterea nullo litus, nullo insula tecto:
Nec patet egressus, pelagi cingentibus undis.
Nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
Omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
Non tamen ante mihi languescent lumina morte,
Nec prius a fesso secedent corpore sensus,
Quam iustam a divis exposcam prodita multam,
Caelestumque fidem postrema comprecer hora.
Quare, facta virum multantes vindice poena
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
Frons exspirantis praeportat pectoris iras,
Huc huc adventate, meas audite querelas;
Quas ego, vae miserae! extremis proferre medullis
Cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
Quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
Vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
Sed quali solam Theseus me mente reliquit,
Tali mente, deae, funestet seque suosque."

Catull., Ixiv. 171–201.

34. On his Brother's Death.

Etsi me assiduo confectum cura dolore
Sevocat a doctis Hortale, virginibus,
Nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
Mens animi; tantis fluctuat ipsa malis;
Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
Pallidulum manans alluit unde pedem ;
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
Ereptum nostris obterit ex oculis.

Alloquar? audiero nunquam tua facta loquentem?
Nunquam ego te, vita frater amabilior,

« IndietroContinua »