Magne, paras acies, mundique extrema tenentes Sollicitas reges, cum forsan foedere nostro
Iam tibi sit promissa salus.
84. Afranius surrenders to Caesar.
Si me degeneri stravissent fata sub hoste, Non deerat fortis rapiendo dextera leto: At nunc sola mihi est orandae causa salutis, Diguum donanda, Caesar, te credere vita. Non partis studiis agimur nec sumsimus arma Consiliis inimica tuis. Nos denique bellum Invenit civile duces, caussaeque priori, Dum potuit, servata fides. Tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas, Securumque orbis patimur post terga relicti. Nec cruor effusus campis tibi bella peregit, Nec ferrum, lassaeque manus. Hoc hostibus unum, Quod vincas, ignosce tuis. Nec magna petuntur. Otia des fessis, vitam patiaris inermes
Degere, quam tribuis: campis prostrata iacere Agmine nostra putes: neque enim felicibus armis Misceri damnata decet, partemque triumphi Captos ferre tui: turba haec sua fata peregit. Hoc petimus, victos ne tecum vincere cogas.
85. Caesar in a small boat encounters a terrible storm: the danger only swells his pride.
Credit iam digna pericula Caesar
Fatis esse suis. "Tantusne evertere," dixit, "Me superis labor est: parva quem puppe sedentem
Tam magno petiere mari? Si gloria leti
Est pelago donata mei, bellisque negamur;
Intrepidus, quamcunque datis mihi, numina, mortem
Accipiam. Licet ingentes abruperit actus Festinata dies fatis; sat magna peregi.
Arctoas domui gentes: inimica subegi
Arma metu: vidit Magnum mihi Roma secundum Iussa plebe tuli fasces per bella negatos.
Nulla meis aberit titulis Romana potestas. Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum Et dictator eam Stygias et consul ad umbras, Privatum, Fortuna, mori. Mihi funere nullo
Est opus, o superi: lacerum retinete cadaver Fluctibus in mediis: desint mihi busta rogusque, Dum metuar semper, terraque exspecter ab omni." Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus Invalida cum puppe levat; nec rursus ab alto Aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda, Scruposisque angusta vacant ubi litora saxis, Imposuit terrae. Pariter tot regna, tot urbes Fortunamque suam, tecta tellure, recepit.
86. Incantation of a Sorceress.
Eumenides, Stygiumque nefas, poenaeque nocentum: Et Chaos innumeros avidum confundere mundos: Et rector terrae, quem longa in saecula torquet Mors dilata deum: Styx et, quos nulla meretur Thessalis Elysios: coelum, matremque perosa Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam Manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae: Janitor et sedis laxae, qui viscera saevo Spargis nostra cani: repetitaque fila sorores Tracturae tuque o flagrantis portitor undae Iam lassate senex ad me redeuntibus umbris: Exaudite preces, si vos satis ore nefando Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris Humanis ieiuna cano, si pectora plena
Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro: Si quis, quum vestris caput extaque lancibus, infans Imposui, victurus erat: parete precanti.
Non in Tartareo latitantem poscimus antro, Adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata Descendentem animam: primo pallentis hiatu Haeret adhuc Orci. Licet has exaudiat herbas Ad maues ventur a semel. Ducis omina nato Pompeiana canat nostri modo militis umbra, Si bene de vobis civilia bella merentur.
87. Pompey reluctantly consents to the Battle of Pharsalia.
"Si placet hoc," inquit, "cunctis, si milite Magno, Non duce, tempus eget, nil ultra fata morabor. Involvat populos una Fortuna ruina,
Sitque hominum magnae lux ista novissima parti. Testor, Roma, tamen: Magnum, quo cuncta perirent, Accepisse diem. Potuit tibi vulnere nullo
Stare labor belli: potuit sine caede subactum, Captivumque ducem violatae tradere paci. Quis furor, o caeci, scelerum? Civilia bella Gesturi metuunt, ne non cum sanguine vincant? Abstulimus terras, exclusimus aequore toto, Ad praematuras segetum ieiuna rapinas Agmina compulimus, votumque effecimus hosti, Ut mallet sterni gladiis, mortesque suorum Permiscere meis. Belli pars magna peracta est His, quibus effectum est, ne pugnam tiro paveret: Si modo virtutis stimulis, iraeque calore
Signa petunt. Multos in summa pericula misit Venturi timor ipse mali. Fortissumus ille est, Qui promptus metuenda pati, si comminus instent, Et differre potest. Placet haec tam prospera rerum Tradere Fortunae? gladio permittere mundi Discrimen? Pugnare ducem, quam vincere, malunt. Res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas: Accipe maiores, et caeco in Marte tuere. Pompeii nec crimen erit, nec gloria bellum.
88. Cornelia bewails her Husband's Murder.
At non tam patiens Cornelia cernere saevum Quam perferre nefas, miserandis aethera complet Vocibus: "O coniunx, ego te scelerata peremi : Letiferae tibi caussa morae fuit avia Lesbos, Et prior in Nili pervenit litora Caesar. Nam cui ius alii sceleris? Sed, quisquis in istud A superis immisse caput, vel Caesaris irae Vel tibi prospiciens, nescis crudelis, ubi ipsa Viscera sint Magni: properas, atque ingeris ictus, Qua votum est victo. Poenas non morte minores
Pendat, et ante meum videat caput. Haud ego culpa Libera bellorum, quae matrum sola per undas, Et per castra comes, nullis absterrita fatis, Victum, quod reges etiam timuere, recepi. Hoc merui coniunx, in tuta puppe relinqui ? Perfide, parcebas? te fata extrema petente, Vita digna fui? Moriar, nec munere regis. Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum, Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes : Aut aliquis, Magno dignus comes, exigat ensem. Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis Imputet. O saevi, properantem in fata tenetis? Vivis adhuc, coniunx, et iam Cornelia non est Iuris, Magne, sui. Prohibent accersere mortem : Servor victori." Sic fata, interque suorum Lapsa manus, rapitur, trepida fugiente carina.
89. Cato bids his men fight for their Country, not for their Party.
Ergo pari voto gessisti bella, iuventus,
quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti,
Non Romana manus? Quod non in regna laboras, Quod tibi, non ducibus, vivis morerisque, quod orbem Adquiris nulli, quod iam tibi vincere tutum est, Bella fugis, quaerisque iugum cervice vacante, Et nescis sine rege pati. Nunc causa pericli Digna viris. Vestro potuit Pompeius abuti Sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis, Cum prope libertas? Unum Fortuna reliquit Iam tribus e dominis. Pudeat plus regia Nili Contulit in leges, et Parthi militis arcus. Ite, o degeneres, Ptolomaei manus et arma Spernite. Quis vestras ulla putet esse nocentes Caede manus? Credet faciles sibi terga dedisse, Credet ab Emathiis primos fugisse Philippis. Vadite securi: meruistis iudice vitam Caesare, non armis, non obsidione subacti. O famuli turpes, domini post fata prioris
Itis ad heredem. Cur non maiora mereri,
Quam vitam veniamque libet? Rapiatur in undas Infelix Magni coniux, prolesque Metelli:
Ducite Pompeios: Ptolemaei vincite munus. Nostra quoque inviso quisquis feret ora tyranno, Non parva mercede dabit.
Cervicis precio bene se mea signa secutam.
Quin agite, et magna meritum cum caede parate: Ignavum scelus est tantum fuga.
Effusam redimite comam nutante corymbo, Mollia Nisaeis armate brachia thyrsis, Lucidum coeli decus, huc ades votis, Quae tibi nobiles Thebae, Bacche, tuae Palmis supplicibus ferunt!
Huc adverte favens virgineum caput ! Vultu sidereo discute nubila,
Et tristes Erebi minas, avidumque fatum ! Te decet vernis comam floribus cingi, Te caput Tyria cohibere mitra,
Hederave mollem baccifera religare frontem ; Spargere effusos sina lege crines; Rursus adducto revocare nodo; Qualis iratam metuens novercam Creveras falsos imitatus artus, Crine flaventi simulata virgo, Luteam vestem retinente zona. Inde tam molles placuere cultus, Et sinus laxi, fluidumque syrma. Vidit aurato residere curru, Veste cum longa tegeres leones, Omnis Eoae plaga vasta terrae, Qui bibit Gangem, niveumque quisquis Frangit Araxen.
Te senior turpi sequitur Silenus asello, Turgida pampineis redimitus tempora sertis. Condita lascivi deducunt orgia mystae.
Te Bassaridum comitata cohors
Nunc Edoni pede pulsavit
Sola Pangaei;
Nunc Threicio vertice Pindi;
Nunc Cadmeas inter matres Impia Maenas
« IndietroContinua » |